60.4.4 Vnde autem fiet utique hec mansuetudo? Si peccata nostra excogitauerimus, si lugeamus, si lacrimemur. Neque enim sustinet anima cum tanto cohabitans dolore irritari et irasci.
60.4.4 Vnde autem tales erimus? Si nostra frequenter peccata reputabimus, si lugebimus, si flebimus. Neque enim anima tanti doloris particeps irritari atque irasci patitur,
60.4.4 Vnde autem tales erimus? Si nostra frequenter peccata reputabimus, si lugebimus, si flebimus. Neque enim anima tanti doloris particeps irritari, atque irasci patitur:
60.4.4 Unde autem ad hanc perveniemus mansuetudinem? Si peccata nostra frequenter cogitemus, si lugeamus, si lacrymemur. Anima quippe in dolore hujusmodi versans, non indignatur.