Commentarius

[Homilia LX]

60.1.1 Ego sum Pastor bonus et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego cognosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis.

60.1.2 Magnum quidpiam, magnum certe est Ecclesiae praefectura, quae multa egeat philosophia et fortitudine, ac quanta Christus dixit; ita ut animam ponat pro ovibus, nunquam illas deserat, et contra lupum stet fortiter.

60.1.3 In hoc differt pastor a mercenario: hic enim contemtis ovibus propriae saluti semper advigilat; ille vero, sua dimissa1862: demissa, salutem curat ovium.

60.1.4 Post data ergo pastoris indicia, duos gregi perniciosos memorat; furem mactantem et rapientem oves; et alterum qui non ipse perdit, sed furem non arcet nec impedit.

60.1.5 Per illum autem Theudam significat, per hunc Judaeorum doctores traducit, qui de commissis sibi ovibus nullam habebant curam;

60.1.6 qua de re jam olim Ezechiel illos incusabat his verbis: Vae pastoribus Israel. Nonne pastores pascebant semetipsos? Nonne oves pascuntur a pastoribus?

60.1.7 Sed illi contrarium faciebant, quod malitiae maximae genus est, aliorumque causa malorum.

60.1.8 Ideo namque dicit: neque errantes oves reducebant, neque quod perierat quaerebant, neque quod contritum erat alligabant, neque quod infirmum curabant, quia seipsos, non oves, pascebant.

60.1.9 Idipsum Paulus alio verbo significabat: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi; et rursum, Nemo quae sua sunt quaerat, sed proximi unusquisque.

60.1.10 Ab utroque genere se Christus segregat; ab illis qui ad perniciem veniunt, cum ait, Ideo veni ut vitam habeant, et abundantius habeant;

60.1.11 ab his vero qui nihil curant, si oves a lupis rapiantur; cum illas non relinquit, sed animam suam ponit ne illae pereant.

60.1.12 Cum enim consultarent illum occidere, neque a doctrina destitit, neque credentes prodidit; sed stetit, et mortem subiit.

60.1.13 Ideo ubique dicebat, Ego sum Pastor bonus. Deinde cum nullum adesse videretur rei testimonium; nam illud, animam meam pono, brevi postea accidit;

60.1.14 illud vero, Vt vitam habeant, et abundantius habeant, post suum ex hac vita discessum futurum erat, quid facit?

60.1.15 Alterum ab altero confirmat; nempe ex eo quod det animam, quod det etiam vitam, quod et Paulus dicebat: Si cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus: multo magis reconciliati salvi erimus.

60.1.16 Et rursum alibi: Qui etiam Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?

60.1.17 Sed cur non jam accusant illum ut prius, dicentes: Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum? quia saepe illos silere coegerat; et a signis major accesserat fiducia ut illis obsisteret.

60.1.18 Deinde quia superius dixerat: Et oves vocem ejus audiunt, et sequuntur eum; ne quis diceret, Quid ad non credentes? audi quid addat: Et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae.

60.1.19 Quod et Paulus significavit, Non repulit Deus populum suum quem praecognovit. Et Moyses: Cognovit Dominus qui sunt ejus. Illos dico, inquit, quos praescivi.

60.1.20 Deinde ne parem cognitionis modum putares; audi quomodo illud per sequentia corrigat, Cognosco meas, inquit, et cognoscunt me meae.

60.1.21 Sed non aequalis est cognitio. Sed ubi aequalis est? In Patre et in me: nam, Sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem. Nisi enim hoc probare voluisset, cur id addidisset?

60.1.22 Quia enim se frequenter in caeterorum ordine ponit, ne quis putaret se ita cognoscere Patrem ut homo cognoscit, subdidit: Sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; ita perfecte ipsum cognosco, ut ipse me.

60.1.23 Ideo dicebat, Nemo cognoscit Filium, nisi Pater, et Patrem, nisi Filius, peculiarem quamdam cognitionem indicans, et qualem nemo alius potest attingere, Ego pono animam meam. Id frequenter dicit, se non deceptorem esse declarans.

60.1.24 Quandoquidem Apostolus ut se verum magistrum ostenderet, seque falsis apostolis opponeret, ex periculis et mortibus sese commendat dicens: In plagis supra modum, in mortibus frequenter.

60.1.25 Cum enim diceret, Sum lux, sum vita, ex fastu loqui apud insipientes videbatur; cum vero dicebat, mori volo, nullam sibi invidiam pariebat.

60.1.26 Ideo hic non dicunt ei, tu testimonium perhibes de teipso, testimonium tuum verum non est. Hoc verbo magnam exhibebat curam, siquidem pro lapidantibus volebat se tradere.

60.2.1 Propterea de gentibus opportune sermonem inducit: Etenim alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere.

60.2.2 En rursus vocem oportet adhibet, quae non necessitatem indicat, sed rem prorsus esse futuram; ac si diceret: Quid miramini, si hi me sequuturi sunt, et si oves vocem meam sint auditurae?

60.2.3 Cum enim alias me sequentes videbitis, et vocem meam audientes, tunc magis obstupescetis. Etsi vero dicat, quae non sunt ex hoc ovili, ne turberis.

60.2.4 Differentia enim in lege solum est, ut ait Paulus: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium. Et illas oportet me adducere.

60.2.5 Declarat utrosque dispersos et commixtos esse, sine pastoribus, cum nondum pastor ille bonus venisset. Deinde futuram illorum conjunctionem praenunciat: Et erit unum ovile.

60.2.6 Quod ipsum Paulus significavit: Vt duos condat in semetipso in unum novum hominem. Propterea me diligit Pater, quia ego animam meam pono, ut iterum accipiam eam.

60.2.7 Ecquid hoc verbo humilius? Siquidem propter nos Dominus amandus est, quoniam pro nobis moritur.

60.2.8 Quid ergo, dic mihi,1862: mihi? an superiori tempore non diligebatur, sed nunc diligere incoepit Pater, et nos in causa amoris ipsi fuimus? Viden’ quantum nostrae se accommodet infirmitati? Quid hic ergo vult probare?

60.2.9 Cum alienum illum a Patre et deceptorem dicerent, ipsumque in pestem ac perniciem venisse; dicit ille: Si non aliud, illud saltem me ad vos amandos induxit, quod vos, ut et ego, a Patre amemini, et ideo ab illo amemini, quia ego pro vobis morior.

60.2.10 Praeterea illud vult demonstrare, se non invitum mortem adire; nam si invitus moreretur, quomodo id amoris vinculum fuisset? et quod ea maxime sit Patris voluntas.

60.2.11 Si autem ut homo hoc loquatur, ne mireris: saepe namque hujus rei causam diximus, superfluumque et onerosum esset id repetere.

60.2.12 Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam: et nemo tollit eam a me. Ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam.

60.2.13 Quia enim saepe consilium inierant ut illum interficerent, dicit: Me nolente, inutilis labor vester erit; et a priori secundum confirmat, a morte resurrectionem: hoc enim stupendum admirandumque est.

60.2.14 Etenim utrumque novum fuit et praeter communem consuetudinem. Dicto igitur diligenter attendamus. Potestatem habeo, inquit, ponendi animam meam.

60.2.15 Ecquis potestatem non habeat ponendi animam suam? Quisque enim potest se interimere. Verum non hoc sensu loquitur. Quomodo ergo?

60.2.16 Ita potestatem habeo ponendi eam, ut nemo possit me nolente id facere. Secus autem caeteri homines. Nos enim potestatem non habemus animam ponendi, nisi occidendo nos ipsos.

60.2.17 Si autem in insidiatores incidamus, qui occidere possint, non ultra potestatem habemus ponendi, necne; sed invitis nobis illi occidunt. In Christo secus: nam aliis insidiantibus poterat ille non ponere animam.

60.2.18 Cum dixisset ergo, Nemo tollit eam a me; addidit, Potestatem habeo ponendi animam meam; id est, ego solus possum ponere illam: quod vobis non competit.

60.2.19 Nam multi alii possunt animam nobis abripere. Sed hoc in principio non dixit, neque enim id creditum fuisset.

60.2.20 Sed cum ex rebus ipsis testimonium accepit, ac saepe insidiantes non potuerunt eum comprehendere; frequenter enim ex manibus eorum elapsus est; tunc demum ait: Nemo tollit eam a me.

60.2.21 Si hoc verum est, hinc sequitur eum libenter ad hoc venisse; indeque confirmatur, illum posse cum voluerit eam resumere.

60.2.22 Nam si ita mori plus quam humanum est, de reliquo ne dubites. Etenim cum solus sit vitam ponendi dominus, cum eadem potestate illam cum voluerit resumet.

60.2.23 Viden’ quomodo a priori secundum probet, et a morte resurrectionem indubitatam ostendat? Hoc praeceptum accepi a Patre.

60.2.24 Quodnam? Ut moriar pro mundo. Num exspectavit donec audiret, et tunc acquievit, et an opus habuit discere? Ecquis sanus hoc dixerit?

60.2.25 Verum ut supra cum dicit: Propterea me Pater diligit, liberam ostendit voluntatem, et contrariam amovit suspicionem;

60.2.26 sic et hoc loco cum dicit se praeceptum accepisse a Patre, nihil aliud declarat, quam Patri placere quod ipse facit; ne occisum postea illum, a Patre putarent derelictum et proditum, nec exprobrarent, ut revera exprobrarunt.

60.2.27 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere; et, Si Filius Dei es, descende de Cruce. Atqui ideo non descendit, quia Filius Dei est.

60.3.1 Deinde ne audiens, Praeceptum accepi a Patre, alienum ab eo hoc opus esse putares, jam prius dixerat, Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus, his ostendens oves esse suas, et opus gestum totum esse suum, nec se egere praecepto.

60.3.2 Nam si praecepto opus habuisset, cur dixisset, a meipso pono? Nam qui a seipso ponit, non eget praecepto. Causam quoque addit cur hoc faciat. Quaenam illa?

60.3.3 Quod pastor sit, et bonus pastor. Bonus vero pastor non eget alio qui ad rem illam se hortetur. Quod si id in hominibus, multo magis in Deo. Ideo Paulus dicebat, Semetipsum exinanivit.

60.3.4 Nihil ergo aliud hic sibi vult praeceptum, quam concordiam cum Patre ostendere. Quod si tam1862: tamen humano et humili more dictum sit, id auditorum imbecillitati tribuendum.

60.3.5 Dissensio itaque facta est inter Judaeos. Dicebant alii, Daemonium habet et insanit. Quid eum auditis? Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis. Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?

60.3.6 Cum enim plus quam humana essent quae dicebantur, et praeter communem consuetudinem, daemoniacum illum dicebant, jamque quater sic illum vocarunt.

60.3.7 Nam antea dicebant: Daemonium habes: quis te quaerit interficere? ac rursum, Nonne bene diximus, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? et hic, Daemonium habet et insanit, Quid eum auditis?

60.3.8 Imo non quater, sed saepius id illum audivisse constat; nam quod dicunt, Nonne bene diximus quia daemonium habes,1862: habes? non bis vel ter, sed saepius illud dictum fuisse confirmant.

60.3.9 Alii dicebant, inquit, Haec verba non sunt daemonium habentis. Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?

60.3.10 Quia enim ex verbis non poterant illis silentium imponere, ex operibus id demonstrant. Certe verba non sunt daemoniaci.

60.3.11 Quod si verbis non obtemperatis, opera revereamini. Quod si non daemoniaci, sed plus quam humana illa sunt, palam est a divina quadam virtute proficisci.

60.3.12 Viden’ syllogismum? Quod enim supra hominem essent, hinc palam erat quod dicerent, Daemonium habet.

60.3.13 Quod vero daemonium non haberet, ex iis quae fecit demonstravit. Quid ergo Christus? Nihil ad haec respondit. Prius enim responderat, Ego daemonium non habeo.

60.3.14 Nunc vero non item. Quia enim ex rebus ipsis demonstrationem concinnaverat, demum tacuit.

60.3.15 Neque enim responsione digni erant ii qui daemoniacum dicebant, ex operibus quae admirari oportebat, et Deum ipsum esse putare.

60.3.16 Ecquid opus erat, ut illos confutaret, cum jam ipsi inter se dissiderent1862: dissidirent et digladiarentur?

60.3.17 Ideo silebat et omnia aequo animo ferebat. Non ea solum de causa, sed ut nos institueret ad mansuetudinem et patientiam.

60.4.1 Hunc itaque imitemur. Neque solum enim tacuit; sed etiam iterum stat, et interrogatus respondet, et providentiae suae signa dat:

60.4.2 atque daemoniacus appellatus et insanus, ab hominibus qui mille ab se beneficiis affecti fuerant; idque non semel aut bis, sed pluries, non modo se non ultus est; sed etiam beneficia conferendi finem non fecit.

60.4.3 Ecquid dico beneficia conferendi? Pro ipsis animam ponit, et crucifixus pro ipsis Patrem alloquitur. Haec et nos imitemur. Hoc enim est Christi esse discipulum; si mansueti simus et mites.

60.4.4 Unde autem ad hanc perveniemus mansuetudinem? Si peccata nostra frequenter cogitemus, si lugeamus, si lacrymemur. Anima quippe in dolore hujusmodi versans, non indignatur.

60.4.5 Ubi namque luctus est, ibi ira esse nequit; ubi dolor, ibi iracundia eliminatur; ubi contritio animi, nulla ibi indignatio. Luctu affectus animus, non spatium temporis habet ut excitetur. Sed acerbe ingemiscet, amarius flebit.

60.4.6 Scio multos haec audientes ridere; at ego non finem faciam illos deplorandi qui rident. Luctus enim est praesens tempus, planctus et gemituum.

60.4.7 Multa quippe et in verbis et in rebus peccamus. Talia vero perpetrantes excipient gehenna, fluvius ardens igneo alveo, regni caelorum amissio, quod est omnium gravissimum.

60.4.8 Post hanc comminationem, dic mihi, rides, in deliciis vivis,1862: vivis? ac Domino tuo irato et comminante, in lapsu perstas, nec times ne tibi sic ardentem fornacem compares? Non audis quid quotidie clamet?

60.4.9 Esurientem me vidistis, et non dedistis mihi manducare; sitientem, et non dedistis mihi bibere. Discedite in ignem paratum diabolo et angelis ejus.

60.4.10 Haec quotidie comminatur. Sed cibum illi dedi, inquies. Quando et quot diebus? Decem aut viginti? At non hoc satis habet ille; sed quanto tempore in terra versaris.

60.4.11 Nam et virgines oleum habuerunt; sed non quantum ad salutem satis erat. Siquidem et ipsae lampades accenderunt; exclusae tamen sunt a thalamo, ac jure quidem: exstinctae quippe sunt ante sponsi adventum.

60.4.12 Propterea multo nobis opus est oleo, et magna liberalitate. Audi quid dicat Propheta: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

60.4.13 Itaque nos ita proximi oportet misereri, quanta possumus misericordia. Quales enim erga conservos fuerimus, talem experiemur Dominum. Quaenam magna est misericordia?

60.4.14 Quando non ex superfluis dabimus, sed ex iis quibus egemus. Quod si ne ex superfluis quidem demus, quae nobis spes supererit? unde a malis liberabimur? quo fugiemus ut salutem consequamur?

60.4.15 Si enim virgines post tot sudores, nullam prorsus invenere consolationem, quis nobis patrocinabitur, cum illa tremenda verba judicis exprobrantis audiemus:

60.4.16 Esurientem non me nutrivistis? et, Quod non festis1862: fecistis uni ex istis minimis, nec mihi fecistis.

60.4.17 Non de discipulis, neque de Monachis tantum haec dicit, sed et de quovis fideli. Nam qui talis est, etsi servus sit, etsi in foro mendicet; si modo credat in Deum, jure omni fruitur benevolentia.

60.4.18 Si despiciamus illum nudum aut esurientem, haec audiemus verba: et merito quidem. Quid enim grave, quid onerosum a nobis exigit? quid non facillimum? Neque enim dixit, Infirmus eram, et non sanastis me; sed, non visitastis me.

60.4.19 Non dixit, In carcere eram, et non eduxistis me; sed, non venistis ad me. Quanto igitur faciliora sunt praecepta, tanto majus supplicium non servantibus. Quid enim, quaeso, facilius, quam carcerem adire? quid suavius?

60.4.20 Cum videris alios vinctos, alios squallidos, comatos1862: comatos, et pannis indutos, alios fame tabescentes, et ad pedes canum more accurrentes, alios discerptis lateribus, alios ex foro ligatos revertentes, qui tota die mendicantes, ne cibum quidem necessarium collegerunt; vespere autem a custodibus, ad laboriosum et immane ministerium coactos.

60.4.21 Etiamsi lapis esses; humanissimus hinc evades; etiamsi vitam mollem dissolutamque ducas, hinc plane philosophus evades, dum humanae vitae conditionem in alienis calamitatibus intueberis: tunc in mentem veniet tremendus ille dies, variaque supplicia.

60.4.22 Haec animo versans, iram, voluptatem, saecularium rerum amorem abjicies, et tranquillo quovis portu tranquilliorem animam efficies.

60.4.23 De judicio illo philosophaberis, tecum reputans, si apud homines tantus ordo rerum, tantus terror, tantae comminationes, multo magis apud Deum.

60.4.24 Nulla enim potestas est, nisi a Deo. Qui principibus haec ordinanda commisit, multo magis ipse exsequetur.

60.5.1 Nam nisi ille instaret timor, omnia sane perirent: quando tot imminentibus suppliciis, multi ad nequitiam sese conferunt.

60.5.2 Haec si philosopheris, ad eleemosynam eris promtior, magna frueris voluptate, et longe majore, quam qui a theatro descendunt. Nam qui a theatro surgunt, concupiscentia ardent.

60.5.3 Cum vident enim illas in scena mulieres, ornatibus splendentes, mille affecti vulneribus, instar maris aestuantis, erunt, dum earum aspectu, habitu, verbis, incessu, caeterisque omnibus animus obsidetur.

60.5.4 Qui autem ab illo alio spectaculo egrediuntur, nihil tale patientur, imo magna fruentur tranquillitate. Compunctio enim ex vinctorum aspectu parta hujusmodi ignem totum exstinguit.

60.5.5 Si exeunti ex carcere occurrat lasciva meretrix, nihil illi mali inferet. Nam fuco nulli obnoxius, aspectus hujusmodi retibus non capietur, cum contra talem aspectum metus judicii ob oculos versetur.

60.5.6 Ideo ille qui omne voluptatis genus expertus erat dicebat, Melius est ire in domum luctus, quam in domum risus. Et hic talem sectatus philosophiam, illic beatissima audiet verba. Ne ergo illud negligamus opus.

60.5.7 Etiamsi enim non possimus eo cibum inferre, nec argentum; at poterimus verbis lapsum animum consolari, et in aliis multis juvare, sive eos qui in carcerem truserunt alloquentes, sive custodes mansuetiores reddentes, et vel quantulumcumque opis afferemus.

60.5.8 Si dixeris, nec frugi nec probos viros illic esse; sed homicidas, sepulcrorum effossores, fures, moechos, lascivos, multisque sceleribus obnoxios; rursus mihi necessarium hunc aditum probas.

60.5.9 Non enim jubemur bonos miserari, et malos punire; sed hujusmodi humanitatem omnibus impertire. Nam ait, Estote similes Patri vestro, qui in caelis est, qui oriri facit solem suum super malos et bonos, et pluit super justos et injustos.

60.5.10 Ne ergo alios acrius insecteris, neve sis judex vehementior, sed mitis et humanus. Nos etenim etsi non moechi simus, non sepulcrorum effossores, non fures; sed aliis sumus obnoxii vitiis, quae mille suppliciis digna sunt.

60.5.11 Nam vel fratrem fatuum vocavimus, quod nos gehennae obnoxios reddit; vel mulieres impudicis oculis aspeximus, quod est consummatum adulterium: quodque omnium gravissimum est, indigne mysteria participavimus, quod reos facit corporis et sanguinis Christi.

60.5.12 Ne ergo acerbi aliorum scrutatores simus; sed nostra cogitemus, et sic inhumanitatem hanc et crudelitatem sedabimus.

60.5.13 Ad haec vero, dicendum etiam nos ibi probos viros multos reperturos esse, toti plerumque civitati exaequandos.

60.5.14 Nam carcer ille, in quo Joseph erat, multos improbos continebat; et tamen omnium curam gerebat justus ille: et cum aliis occultus erat. Nam cum toti Aegypto esset exaequandus, in carcere tamen erat, nemini notus.

60.5.15 Nunc quoque verisimile est ibi multos esse probos et frugi viros, etsi non omnibus notos; et cura illis exhibita, officium aliis praestitum abunde tibi compensat.

60.5.16 Etiamsi vero nullus ibi talis esset, magna tamen tibi reposita est merces. Certe Dominus tuus non justos modo alloquebatur, nec impuros fugiebat;

60.5.17 sed et Chananaeam cum multa benevolentia excepit, et Samaritanam scelestam et impuram, aliamque meretricem, quod Judaei exprobrarunt, excepit et curavit, passusque est ut impurae mulieris lacrymis pedes sui rigarentur: ut nos doceret humane peccatores excipere.

60.5.18 Haec enim maxima humanitas est. Quid dicis? Fures et sepulcrorum effossores carcerem occupant? Num, quaeso, civitatis incolae omnes justi sunt? Annon hic multi pejores sunt, qui impudentius furantur?

60.5.19 Alii enim solitudinem saltem et tenebras obtendunt, et haec clam faciunt; alii posita larva, nudo capite mala perpetrant, violenti, raptores, avari. Difficile namque est virum reperire insontem.

60.6.1 Quod si non aurum rapimus, si non tot et tot jugera terrae, at fraude et furto idipsum in minoribus pro virili facimus.

60.6.2 Nam cum in commercio, vel in emendo et vendendo, minus quam oportet numerare contendimus, omnemque machinam movemus, annon illud latrocinium est? annon furtum et rapina?

60.6.3 Ne mihi dixeris, te nec domum nec servum abstulisse. Injustitia namque non raptae rei precio, sed rapientis voluntate penditur.

60.6.4 Justitia namque et injustitia in magnis et parvis rebus eamdem vim habent: et furem appello tam eum qui exsecta crumena aurum abripit, quam ementem, qui aliquid defraudat de precio;

60.6.5 et parietis effossorem voco, non eum modo qui rupto pariete aliquid intus furatur; sed etiam eum qui jure violato aliquid a proximo aufert.

60.6.6 Ne ergo rebus nostris omissis, alienarum judices simus: neque dum humanitatis tempus est, nequitiam scrutemur. Sed cogitantes quomodo nos olim affecti fuerimus, simus tandem mansueti et benigni. Quomodo ergo affecti eramus?

60.6.7 Audi Paulum dicentem: Eramus enim aliquando et nos inobedientes, insipientes, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, odibiles, odientes invicem; et rursum, Eramus enim naturae filii irae.

60.6.8 Sed Deus nos quasi in carcere detenos videns, et gravibus constrictos catenis,1862: catenis, quae ferreis longe graviores, non erubuit, sed venit in carcerem, et innumeris dignos suppliciis eduxit inde, et in regnum induxit; caeloque splendidiores effecit, ut et nos pro virili nostra hoc ipsum faciamus.

60.6.9 Nam cum discipulis dicit: Si ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis;

60.6.10 non de lavandis pedibus tantum hic legem dat, sed et de aliis omnibus, quae ipse nobis contulit. Homicida est in carcere? At nos bene facere ne desistamus. Sepulcrorum effossor est aut moechus?

60.6.11 Sed ne malitiae, verum calamitatis misereamur. Saepe autem, ut dixi, reperietur ibi quispiam innumeris viris exaequandus; et si saepe vinctos adeas, hunc venatum assequeris.

60.6.12 Sicut Abraham, qui quosvis excipiebat, in Angelos incidit; sic et nos, in viros magnos incidemus, si id frequentemus.

60.6.13 Si vero liceat quid admirandum dicere; non tanta laude dignus est, qui magnum quempiam excipit, quam is qui miserum et infelicem.

60.6.14 Ille namque non parvum argumentum affert sui recipiendi, nempe vitam suam; homo autem omnibus abjectus et miser, unum habet portum, nempe misericordiam ejus qui se bene excipit: itaque haec humanitas pura est.

60.6.15 Qui claro et conspicuo officia exhibet, saepe ad ostentationem id facit; qui vero abjectum excipit despectumque hominem, ob solum Dei praeceptum id facit.

60.6.16 Quare si convivium paremus, claudos et caecos excipere jubemur: si eleemosynam erogemus, minimis et vilissimis elargiri praecipimur, nam ait, Quantum uni ex his minimis fecistis, mihi fecistis.

60.6.17 Cum ergo illic reconditum thesaurum sciamus, eo frequenter ingrediamur, et ibi negotiemur, ac theatrorum studium illo vertamus.

60.6.18 Si nihil aliud afferendum habeas, verborum consolationem adhibe: non modo enim alentem, sed et intrantem Deus mercede donat.

60.6.19 Nam si ingressus, trementem metuentemque animum confirmaveris, hortando, juvando, opem promittendo, philosophiam docendo, non parvam hinc mercedem recipies.

60.6.20 Extra positi multi, te ita loquente, ridebunt, multis perfusi deliciis; sed qui in calamitate versantur, animo compuncto cum modestia multa dictis attendent, te laudabunt, et meliores evadent.

60.6.21 Nam et Paulum praedicantem Judaei saepe deriserunt, vincti autem, cum summo silentio audiebant. Nihil enim ita animum ad philosophiam praeparat, ut calamitas, tentatio, aerumnae.

60.6.22 Haec itaque cogitantes, quot nempe in carcere positis bona, quot nobis ipsis conferemus, si saepe cum illis versemur, forenses illas et intempestivas consuetudines eo vertamus;

60.6.23 ut et illos lucremur, et nobis ipsis laetitiam pariamus, ac Dei gloriam curantes aeterna consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria simulque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY