PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.5.7 Etsi enim non poterimus cibum afferre neque argentum adiuuare dantes, sed consolari sermone et iacentem erigere animam poterimus et aliis auxiliari multis et hiis qui immittuntur loquentes et eos qui president mitiores facientes, et uel paruum uel magnum, omnino operabimur lucrum.
CLOSE
Griffolini

60.5.7 Licet enim nihil possimus eis conferre, neque cibum, neque argentum dare. Consolari tamen et bono animo esse hortari, et aliis multis opem ferre nobis licebit. Affabimur captiuos, custodes mansuetiores reddemus, et siue parum, siue multum proficiemus tamen.
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.5.7 licet enim nihil possimus eis conferre, neque cibum, neque argentum dare, consolari tamen, et bono animo esse hortari, et aliis multis opem ferre nobis licebit. Affabimur captiuos, custodes mansuetiores reddemus, et siue parum, siue multum, proficiemus tamen.
CLOSE
Montfaucon

60.5.7 Etiamsi enim non possimus eo cibum inferre, nec argentum; at poterimus verbis lapsum animum consolari, et in aliis multis juvare, sive eos qui in carcerem truserunt alloquentes, sive custodes mansuetiores reddentes, et vel quantulumcumque opis afferemus.