Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LX (Paris fol.106ra-108vb; Harley fol.136vb-140rb)
60.1.1 Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscor a meis. Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem et animam meam pono pro ouibus meis.
60.1.2 Magnum dilecti magnum ecclesie presistencia et multa indigens philosophia et fortitudine tanta quantam Christus dixit ut animam pro ouibus ponat ut nunquam derelinquat eas desertas et nudas ut aduersus lupum stet generose.
60.1.3 Isto enim pastor a mercenario distat. Nam is quidem propriam salutem ubique intuetur oues contempnens. Hic uero ubique eam que est ouium inquirit salutem suam transcurrens.
60.1.4 Dicens igitur pastoris ostensiones, duos ponit laceratores: unum qui fur, qui mactat et rapit; alterum uero qui horum quidem nichil facit, fientibus autem non conuertitur neque prohibet.
60.1.5 Per illos quidem eos qui circa Theudam enigmatice insinuans, per hos uero Iudeorum magistros confundens, non procurantes neque sollicitudinem habentes creditarum eis ouium.
60.1.6 Quod ergo in Ezechiele desuper incusans eos, dixit: O qui pastores Israhelis, non pascunt seipsos qui pastores?
60.1.7 Sed illi contrarium faciebant quod maxima species est malicie et aliorum causa omnium.
60.1.8 Propterea enim ait: Neque quod errauit conuertebant, neque quod periit querebant, neque quod contritum ligabant, neque quod infirmum curabant, quia seipsos et non oues pascebant.
60.1.9 Quod et Paulus alio uerbo rursus manifestabat, dicens: Omnes enim que sua sunt querunt, non que Christi Ihesu. Et rursus: Nullus que sua querat, sed que proximi unusquisque.
60.1.10 Sed ab utrisque seipsum distinguit Christus, ab illis quidem qui in lesionam aduenerunt in eo quod dicit: Propterea ueni ut uitam habeant et habundantius habeant.
60.1.11 Ab hiis autem qui contempnunt a lupis raptas oues in eo quod non derelinquit, sed animam suam ponit pro eis ut nunc oues moriantur.
60.1.12 Quia enim cum consiliabantur interficere neque a doctrina transpositus est, neque eos qui credebant prodidit, sed stetit et elegit mori.
60.1.13 Propter hoc sursum et deorsum dixit: Ego sum pastor bonus. Deinde quia sine testimonio uidebantur que dicebantur esse. Nam hoc quidem id est animam meam pono non post multam demonstrationem suscepit;
60.1.14 hoc autem id est ut uitam habeant et habundancius habeant post eam que hinc debebat absentationem contingere secundum futurum secundum quid facit.
60.1.15 Alterium ab altero credi facit, a dando animam quoniam et uitam dat. Quod eciam et Paulus dixit quoniam si inimici existentes reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati saluabimur.
60.1.16 Et rursus alibi: Qui demum proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, qualiter non cum eo omnia nobis gratificabit?
60.1.17 Sed cuius gracia non incusant eum nunc eorum que et prius dicentes: Tu de teipso testaris, testimonium tuum non est uerum? Quoniam multociens obstruxit eos et amplior propalatio ad eos a signis fiebat.
60.1.18 Deinde quia dixit superius et oues uocem eius audiunt et sequntur eum, ut non quis dicat. Quid igitur ad eos qui non crediderunt? Audi quid induxit: Et cognosco meas et cognoscor a meis.
60.1.19 Quod Paulus ostendens dixit: Non expulit Deus populum suum quoniam precognouit. Et Moyses: Cognouit Dominus eos qui sunt eius. Illos dico, ait, quos precognouit.
60.1.20 Deinde ut non cognitionis parem mensuram estimes, audi qualiter corrigit inductionem. Cognosco, ait, meas et cognoscor a meis.
60.1.21 Sed non par est cognitio. Sed ubi par? In patre et in me. Illic enim sicut cognoscit me pater et ego cognosco patrem. Quia nisi hoc uellet construere, cuius gracia induxit?
60.1.22 Quia enim multis in locis seipsum ponit in ordine multorum, ut non quis extimet quoniam ut homo ita cognoscebat, induxit. Sicut cognoscit me pater, et ego cognosco patrem. Ita certissime ipsum scio ut ipse me.
60.1.23 Propterea et dixit: Nullus cognoscit patrem nisi filius et filium nisi pater. Sed paratam quamdam cognitionem dicens et talem, qualem nullus alius potest habere. Ego pono animam meam. Continue hoc dicit ostendens quoniam non est erroneus.
60.1.24 Quia et apostolus quando seipsum uoluit ostendere proprium esse magistrum, et ad pseudoapostolos superinduxit sermonem a periculis et mortibus seipsum constituit, dicens: In plagis superhabundanter in mortibus multociens.
60.1.25 Nam dicere quidem quoniam lux sum et uita sum putaretur timoris apud insipientes, dicere uero mori uolo. Nullum liuorem habeat neque inuidiam.
60.1.26 Propterea dicunt ei: Tu testaris de teipso, testimonium tuum non est uerum. Multam enim monstrabat uerbum procuratione si demum pro lapidantibus uolebat seipsum tradere.
60.2.1 Propterea et oportune eum qui de gentibus est inducit sermonem. Etenim et alias oues habeo, ait, que non sunt ex atrio hoc, et illas oportet me adducere.
60.2.2 Ecce rursus hic, id est oportet uerbum positum, non necessitas est, sed eius quod omnino erit demonstratum. Acsi diceret: Quid miramini si hii debent me sequi et oues uocem meam audire?
60.2.3 Quando enim et alias uidebitis me sequentes et uocem meam audientes, tunc stupebitis magis. Si uero dicit: Que non sunt ex atrio hoc, non turberis.
60.2.4 Differencia enim circa legem solum est. Quemadmodum et Paulus ait: Neque circumcisio quid ualet, neque prepucium. Et illas me oportet adducere.
60.2.5 Ostendit utrosque dispersos, et mixtos et pastores non habentes et illos et hos nondum bono adueniente pastore. Deinde et futuram eorum presonat copulationem, quoniam erunt unus grex.
60.2.6 Quod et ipsum rursus Paulus ostendit, dicens: Vt duos credere faciat et unum sibiipsi in unum nouum hominem. Propter hoc me amat pater quoniam ego animam meam pono ut rursus suscipiam eam.
60.2.7 Et quid uerbo hoc humilius fiet utique? Si demum propter hoc amari dominator debet noster quia pro nobis moritur.
60.2.8 Quid igitur, dic michi, anteriori tempore non amabatur? Sed nunc amorem incepit pater et nos facti sumus amoris eius causa. Vides qualiter utitur condescensione? Quid igitur hic construere uult?
60.2.9 Quia alienum eum dicebant a patre et erroneum et in iacturam uenire eum et perditionem dicit. Etsi nichil aliud hoc saltim michi suasit amare uos, hoc id est quod uos ita amamini a patre, ut ego et propter hoc diligar ab eo quia pro uobis morior.
60.2.10 Sed et cum hoc et illud construere uult quoniam et non inuitus ad rem uenit. Si enim inuitus, qualiter amoris esset factiuum quod fiebat? Et quoniam et patri cum superhabundancia hoc placet?
60.2.11 Si uero ut homo hec loquitur, ne mireris. Multociens enim eam que pro hiis diximus causam, et rursus dicere eadem superfluum et onerosum.
60.2.12 Ego pono animam meam et rursus accipiam eam, et nullus tollit eam a me. Potestatem habeo ponere animam et potestatem habeo suscipere eam.
60.2.13 Quia enim multociens consiliabantur eum interficere, dicit quoniam non uolente me, inutilis uobis est labor et ex priori, secundum construit a morte resurrectionem. Hoc enim est quod mirabile et inopinabile est.
60.2.14 Etenim utraque extraneo facta sunt et super omnem consuetudinem. Attendamus igitur cum diligencia ea que dicuntur: Potestatem habeo, ait, ponere animam.
60.2.15 Et quis non habet potestatem ponere animam suiipsius? Vnicuique enim uolenti possibile est seipsum interficere. Sed non ita ait, sed qualiter?
60.2.16 Ita: Potestatem habeo ponere ut nullus possit inuito me hoc facere quod in homibus non est. Nos enim non habemus aliter ponere nisi interficientes nosmetipsos.
60.2.17 Si uero inciderimus in insidiantes aliquos et dominos interficiendi nos, non adhuc habemus potestatem ponendi et non ponendi. sed inuitis nobis illi interficiunt nos. In illo uero non ita, sed et aliis insidiantibus dominus erat ipse non ponere eam.
60.2.18 Dicens igitur quoniam eam nullus tollit a me, tunc induxit: Potestatem habeo ponere animam meam, hoc est ego solus. Ego sum dominus ponendi eam pro uobis.
60.2.19 Sed hoc in principio non dixit. Neque enim debebat sermo dignus fide esse.
60.2.20 Sed quando id quod a rebus suscepit testimonium, et multociens insidiati non ualuerunt eum detinere. Etenim exiuit de manibus eorum milies, et tunc de reliquo ait: Nullus eam tollit a me.
60.2.21 Si uero hoc uerum est et illud sequitur, hoc scilicet uolentem in hoc uenire. Hoc autem existente uero et illud constat, hoc scilicet quandocumque uoluerit, suscipere eam posse rursus.
60.2.22 Si enim mori maius quam secundum hominem erat neque de illo, de reliquo dubitabatur. Hoc enim id est eum solum esse dominum animam dimittendi, ostendit, et suscipiendi eam dominum existentem ab eadem potestate.
60.2.23 Vides qualiter a priori secundum construxit, et a morte et resurrectionem monstrauit indubitabilem? Hoc mandatum suscepi a patre meo.
60.2.24 Quid utique hoc? Hoc scilicet mori pro mundo. Non igitur expectauit audire prius et tunc suscepit, et opus fuit ei discere. Et quis utique intellectum habens hoc dixerit?
60.2.25 Sed sicut superius dicens: Propter hoc me pater amat. Voluntarium monstrauit processum, et eam que contrarietatis destruxit suspicionem.
60.2.26 Ita et hic mandatum a patre suscepisse, dicens nichil aliud ostendit quam quoniam illi placet, hoc quod ego facio. Vt cum eum interfecerint, non extiment ut derelictum et proditum a patre interfecisse. Neque exprobrarent que exprobrarunt.
60.2.27 Alios saluauit seipsum non potest saluare. Etsi filius es Dei, descende de cruce. Et nimirum propter hoc descendit quia est filius Dei.
60.3.1 Deinde ut non audiens quoniam mandatum suscepi a patre alienam ab eo directionem esse extimes, preassumens dixit: Pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis. Per hoc ostendens oues esse suas, et quoniam eius directio erat, omne quod factum est, et non indigentem eum mandato.
60.3.2 Si enim mandato inducto indigeret, qualiter dixisset a meipso pono? Qui enim a seipso ponit, non indiget mandato, sed et causam ponit propterquam hoc facit. Que autem hec est?
60.3.3 hec scilicet pastorem. Bonus autem pastor non indiget alio, qui ad hec eum erigat. Si uero in hominibus hoc, multomagis in Deo? Propterea et Paulus dixit quoniam seipsum exinaniuit.
60.3.4 Nichil igitur aliud mandatum hic uult positum quam eam que ad patrem concordiam ostendere. Si uero ita humiliter et humane dicta sunt que eius eorum qui audiebant imbecillitatis hec est causa.
60.3.5 Scisma igitur factum est in Iudeis. Et hii quidem dicebant, quoniam demonium habet, et insanit quid eum auditis? Alii uero quoniam uerba hec non sunt demonium habentis. Non demonium habens potest oculos cecorum aperire?
60.3.6 Quia enim maiora erant quam secundum hominem ea que dicebantur, et non communis consuetudinis, demonem eum habentem dicebant. Quarto iam hoc ad eum dicendo.
60.3.7 Etenim antea dixerunt: Demonium habes quis te querit interficere? Et rursus: Num benedicebamus quoniam Samaritanus es tu et demonium habes? Et hic demonium habes et insanit. Quid eum auditis?
60.3.8 Magis autem non quarto sed multociens eum audisse. Hoc enim id est dicere: Num benedicimus quod demonium habes, et non eius quod secundo et tercio, sed eius quod multociens dixerunt: Hoc signum est.
60.3.9 Alii uero dicebant, ait: Hec uerba non sunt demonium habentis. Num demonium habens potest oculos cecorum aperire?
60.3.10 Quia enim a uerbis non poterant obstruere demonstrationem ab operibus de reliquo faciebant. Nam maxime quidem neque uerba demonium habentis sunt.
60.3.11 Si uero non suademini a uerbis, ab operibus moueamini. Si uero non demonium habentis sunt, maiora uero quam secundum hominem, manifestum est quoniam recte cuiusdam hec sunt uirtutis.
60.3.12 Vides sillogismum? Quoniam enim maiora quam secundum hominem erant, manifestum est ex eo quod dicebant: Quoniam demonium habet.
60.3.13 Quoniam autem demonium non habebat. Ostendit a quibus fecit. Quid igitur Christus? Nichil ad hoc respondit. Nam prius quidem respondit: Ego demonium non habeo.
60.3.14 Nunc autem neque hoc. Quia enim eam que per res est, tribuerat demonstrationem, silebat de reliquo.
60.3.15 Neque enim responsione erant digni, qui demonium eum habentem uocabant, pro hiis pro quibus admirari et Deum extimare oportebat.
60.3.16 Quid autem et opus erat hiis que ab ipso sunt redargutionibus ipsis adinuicem stantibus et arguentibus se inuicem?
60.3.17 Propterea silebat et mansuete omnia ferebat. Non propter hoc autem solum, sed et nos erudiens mansuetudinem et longanimitatem omnem.
Morale lx. Quoniam non oportet deridere et uoluptari sed semper lugere peccata propria et de uisitando eos qui in carcere et de benefaciendo bonis et malis.
60.4.1 Tunc igitur zelemur. Neque enim siluit solum, sed et rursus astitit, et interrogatus respondit, et que prouidencie eius ostendit.
60.4.2 Et demonium uocatus et furens ab hominibus qui infinita beneficia acceperunt, et non semel neque bis sed multociens. Non solum non ultus est, sed et benefaciens eis non deficiebat.
60.4.3 Et quid dico benefaciens pro eis et animam posuit, et crucifixus pro eis patri loquitur? Hec igitur et nos imitemur. Hoc enim Christi est esse discipulum, hoc scilicet mitem esse et mansuetum.
60.4.4 Vnde autem fiet utique hec mansuetudo? Si peccata nostra excogitauerimus, si lugeamus, si lacrimemur. Neque enim sustinet anima cum tanto cohabitans dolore irritari et irasci.
60.4.5 Vbi enim fuerit luctus, iram esse impossibile. Vbi tristicia, omnis a longe est ira. Vbi contricio mentis, nulla exacerbacio. A luctu enim flagellata mens, neque ad uacationem habet erigi. Si ingemit amare et plorabit amarius.
60.4.6 Et noui quidem quoniam multi derident hec audientes. Sed ego uos qui derident ridere lugens non cessabo. Ploratus enim presens tempus et luctus et fletus.
60.4.7 Multa enim in uerbis et rebus peccamus, eos autem qui talia delinquunt, Iehenna expectat et fluuius feruens, impetu ignis et regni casus, quod omnium est difficillimum.
60.4.8 Hiis igitur in interminationem deductis, dic michi, rides tu et lasciuis? Et dominatore tuo exacerbato et interminante stans, derides et non formidas ne ob hoc tibiipsi claram accendas fornacem? Non audis quid per singulos dies clamat?
60.4.9 Esurientem me uidistis et non saciastis, sitientem et non potastis. Ite in ignem paratum diabolo et angelis eius.
60.4.10 Et hoc interminatur per unamquamque diem. Sed nutriui ait eum: Quando et quot diebus? decem et uiginti? Sed non tantum uult tempus solum, sed quantum in terra conuersaris.
60.4.11 Quia et uirgines habuerunt oleum sed non sufficiens ad salutem eis. Etenim et ipse accenderunt lampades, et precluse sunt a thalamo, et ualde congrue. Preuente enim sunt extincte ante sponsi aduentum.
60.4.12 Propterea multo nobis opus est oleo et copiosa misericordia. Audi denique quod ait propheta: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam.
60.4.13 Quocirca et nos proximorum ita misereri oportet secundum magnam misericordiam que apud nos. Quales enim facti fuerimus circa conseruos, tali potiemur dominatore. Que autem misericordia magna?
60.4.14 Quando non ex superhabundancia dederimus, sed ex deficiencia. Si uero neque ex superhabundancia, que nobis erit spes? Vnde malorum illorum ereptio? Quo poterimus effugere et salutem inuenire?
60.4.15 Si enim uirgines post tot et tam magnos sudores nullam usquam habuerunt consolationem. Quis nobis presistet cum audierimus illa terribilia uerba, ipsius qui decerint dicentis et exprobrantis,
60.4.16 nos quoniam esurientem me non nutristis? In quantum enim non fecistis, ait, uni minimorum horum, neque michi fecistis.
60.4.17 Non de discipulis dicens hoc solum, neque de hiis qui elegerunt monachorum uitam, sed de omni homine fideli. Qui enim talis, etsi seruus fuerit, etsi eorum qui in foro mendicant, credit autem in Deum. Iustum est omni eum frui deuotione.
60.4.18 Etsi despexerimus talem hominem nudum uel esurientem, hec audiemus uerba. Quod enim graue uel quod honerosum petiit a nobis, quod autem non ualde leuissimorum et facillimorum? Neque enim dixit: Infirmus eram, et non restituistis pulchrum me, sed non uisitastis me.
60.4.19 Neque dixit: In carcere eram et non emisistis me, sed non uenistis ad me. Quanto igitur leuia sunt precepta, tanto maius supplicium hiis qui non obediunt. Quid enim leuius, dic michi, quam ire et ad carcerem intrare? Quid autem iocundius?
60.4.20 Cum enim uideris hos quidem ligatos, illos uero estuantes, alios uero fatigatos, sed rursus circumdutos alios a fame corruptos et ut canes pedibus occurrentes, alios uero lateribus laceratos, alios uero ex foro nunc reuertentes ligatos, et in die quidem mendicantes et neque necessariam congregantes escam. In sero uero a presidentibus perniciosum illud ministerium expetitos,
60.4.21 etsi lapis quidem fueris, omnino eris misericordior, etsi humidam et dissolutam duxeris uitam, omnino magis eris philosophus, humanas res in alienis intuens iacturis. Etenim terribilis illius diei et uariorum suppliciorum intelligenciam suscipies omnino.
60.4.22 Hoc autem uoluens et excogitans et iram et uoluptatem et secularium rerum amorem, omnino abicies et omni portu tranquilliorem operaberis animam,
60.4.23 et de iudicio philosophaberis illo, excogitans si apud homines tanta prouidencia et ordo et timor et mine, multo magis apud Deum.
60.4.24 Non est enim potestas nisi a Deo. Qui igitur principibus hoc dedit ordinare, multo magis ipse hoc operabitur.
60.5.1 Etenim nisi hic timor esset, omnia utique perissent. Cum demum tot suppliciis iniacentibus, multi qui ad maliciam sponte incedunt.
60.5.2 Hec philosophans ad elemosinam eris animosior, et multam fructificabis leticiam et multo maiorem hiis qui a theatro descendunt. Nam qui quidem illic surgunt, inflammantur sepe a desiderio ardentes.
60.5.3 Cum enim uiderint alatas illas in scena mulieres, et infinita susceperint illinc uulnera, mari fluctuante nichil melius disponentur, modis et faciebus et figuris et uerbis et incessibus et aliis omnibus, ante oculis stantibus et animam eis uastantibus.
60.5.4 Qui autem hinc exeunt, nichil tale sustinebunt, sed multam fructificabunt tranquillitatem et imperturbationem. Compunctio enim que ex uisu eorum qui ligati sunt innata est, omnem illum extinguit ignem.
60.5.5 Etsi obuiabit mulier meretrix et incontinens exeunti a uinctis nullum ei operabitur malum. Quasi enim informis de reliquo factus ita non capietur retibus uisus illius pro uisu incontinenti, timore iudicii ante oculos tunc posito.
60.5.6 Propterea et qui omnem spem lasciuie permisit, dixit. Melius est ire ad domum luctus quam ad domum gaudus uel risus. Et hic quidem tantam demonstrabit philosophiam, illic uero audiet infinitis beatitudinibus digna uerba. Ne igitur contempnamus talem actum et negociationem.
60.5.7 Etsi enim non poterimus cibum afferre neque argentum adiuuare dantes, sed consolari sermone et iacentem erigere animam poterimus et aliis auxiliari multis et hiis qui immittuntur loquentes et eos qui president mitiores facientes, et uel paruum uel magnum, omnino operabimur lucrum.
60.5.8 Si uero dicis quoniam non felices sunt illic neque benigni, neque mites uiri, sed homicide et sepulchrorum uiolatores et marsupii incisores et adulteri et luxoriosi et multis pleni malis, rursus michi hinc ostendis necessariam eius que illic commorationis occasionem.
60.5.9 Non enim utique bonorum quidem misereri malos autem torquere, iussi sumus, sed circa omnes misericordiam ostendere hanc. Fiatis enim humiles, ait, sileres patris uestri qui est in celis quoniam oriri facit solem super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
60.5.10 Ne igitur accuses aliena amare neque sis uehemens iudex, sed mitis et misericors. Etenim et nos etsi non adulteri neque sepulchrorum uiolatores, neque marsupii incisores facti sumus, sed habemus alia delicta infinitis digna suppliciis.
60.5.11 Etenim et fratrem fatuum uocamus multociens quod Gehennam nobis preparat, et mulieres incontinentibus uidimus oculis quod adulterium perpetratum constituit, et quod omnium est difficillimum, incontaminatis misteriis non participamus digne, quod reos nos facit corporis et sanguinis domini.
60.5.12 Ne igitur amari facti simus aliorum scrutatores, sed que nostrum ipsorum excogitemus et ita cessabimus, ab inhumanitate hac et crudelitate.
60.5.13 Sine hiis autem et illud est dicere quoniam et mansuetos uiros multos inueniemus illic et ciuitate multociens dignos tota.
60.5.14 Quia et carcer ille in quo Ioseph erat multos habebat perniciosos, sed tamen omnium procurationem habebat iustus ille, et erat ille cum aliis occultatus quicumque erat. Etenim Egypto omni erat dignus, et tamen carcerem habitabat, et nullus nouerat eum eorum qui intus erant.
60.5.15 Et nunc igitur esse decens benignos et mansuetos, etsi non omnibus sint manifesti, et ea que circa tales procuratio, eius quod cura omnis studii dat remunerationem.
60.5.16 Si uero et nullus fuerit talis et hic multa retributio. Quia et dominator tuus non iustos eligebat solos, immundos autem fugiebat,
60.5.17 sed et Chananeam cum multa suscepit deuotione et Samaritanam turpem et immundam. Sed et aliam meretricem rursus pro qua exprobrabant rursus Iudei, et suscepit et curauit et pedes infusos a lacrimis impudice esse sustinuit, erudiens nos condescendere hiis qui in peccatis sunt.
60.5.18 Hoc enim maxime misericordie. Quid ais? Latrones et sepulchrorum uiolatores carcerem habitant? Ciuitatem autem, dic michi, omnes iusti sunt qui habitant?
60.5.19 Sed non multi hiis deteriores cum ampliori latrocinantes inuerecundia. Nam hii quidem etsi nichil aliud, desertum tum et tenebras preponunt et latentur hoc facere. Hii uero laruas prohicientes nudo capite mala operantur, uiolenti et raptores et auari existentes. Etenim difficile est inuenire hominem purum ab iniusticia.
60.6.1 Si uero non aurum rapimus, neque iugera terre tot et tot, sed deceptione quadam et furto idem in minoribus et quibus possumus operamur.
60.6.2 Cum enim instrumentis et quandocumque opus emere fuerit quid aut conducere quid, altercamur et uiolenciam inferimus minus eo quod dignum est tribuere et omnia ob id faciamus, non latrocinium hec res est, non furtum, non auaricia?
60.6.3 Ne enim michi dicas quoniam non domum, non mancipium abstuli. Iniusticia enim non mensura eorum qui auferuntur sed optione eorum qui furantur iudicatur.
60.6.4 Iustum enim et iniustum in magnis et in paruis eamdem habet uirtutem, et marsupii incisores similiter ego uoco, etsi marsupium quis non incidens, aurum acceperit. Etsi emens ab aliquo eorum qui in foro digni precii aliquid extorserit,
60.6.5 sed et murorum uiolator non qui murum rupit solum, sed et quicquid eorum que intus sunt abstulit, sed qui iudicium corrupit, et abstulit quid proximi.
60.6.6 Ne igitur nostra transcurrentes aliorum fiamus iudices. Neque ubi misericordie tempus inuestigemus nequiciam, sed excogitantes et nos, qualiter dispositi eramus, fiamus quandoque misericordes et mites. Qualiter igitur dispositi eramus?
60.6.7 Audi Paulum dicentem: Eramus enim quandoque insuasibiles, amentes, errantes, seruientes concupiscentiis et uoluptatibus uariis, exosi odientes adinuicem. Et rursus: Eramus enim, ait, filii ire.
60.6.8 Sed Deus ut in carcere detentos uidens et cathenis difficilibus ligatos multum hiis qui ex ferro difficilioribus non uerecundatus est sed uenit et institit carceri et infinitis dignos suppliciis eduxit illinc, et in regnum duxit et celo clariores fecit ut et nos eadem faciamus secundum nostram uirtutem.
60.6.9 Etenim cum dicat discipulis: Si ego laui pedes uestros dominus et magister, et uos debetis adinuicem pedes lauare. Exemplum enim dedi uobis ut quemadmodum ego feci, et uos faciatis.
60.6.10 Non in lauando pedes hanc legem scripsit solum, sed et in aliis omnibus que circa nos monstrauit. Homicida est qui carcerem habitat, sed nos bonum facientes ne malignemur. Sepulchrorum uiolator et adulter?
60.6.11 Sed non malicie sed calamitatis misereamur, multociens autem quod dixi inuenietur illic unus infinitis uiris dignus. Etsi continue abieris ad ligatos, non defraudaberis tali uenatione.
60.6.12 Sicut enim Abraham et contingentes hospitans potitus est quandoque et angelis, ita et nos pociemur magnis uiris, si opus id est rem fecerimus.
60.6.13 Si uero oportet quid mirabile dicere non ita laudibus dignus qui magnum suscipit, ut qui miserum et infelicem. Nam ille quidem non paruam occasionem habet suam substanciam ad benepatiendum.
60.6.14 Qui uero abiectus est et proditus ab omnibus, unum portum solum habet, misericordiam eius qui benefacit ei. Quare misericordia pura hec maxime est.
60.6.15 Et qui quidem mirabilem et insignem procurat, multociens et ad hominem ostentationem hoc facit. Qui uero abiectum et despectum, propter solum mandatum Dei, hoc operatur.
60.6.16 Ideo etsi susceptionem fecerimus, claudos et debiles suscipere iubemur, etsi elemosinam operemur inimicorum et uilium misereri iniungimur. In quantum enim fecistis, ait, uni horum minimorum michi fecistis.
60.6.17 Scientes igitur eum qui illic reconditus est thesaurum, intremus continue et negociemur, et ea que circa spectacula studia illic uertamus.
60.6.18 Etsi nichil habes inferre, induc eam que ex sermonibus est consolationem. Non enim utique solum eum qui nuttrit, sed et eum qui ingreditur, Deus remunerat.
60.6.19 Cum enim ingrediens trementem et formidantem animam erexeris, consolans adiuuans promittens ulcisci philosophari preparans, non paruam et hinc suscipies mercedem.
60.6.20 Nam foris quidem te talia loquentem, multi deridebunt a multa lasciuia effusi. Qui autem in calamitatibus sunt, correpta eis mente existente cum multa mansuetudine attendent, ea que dicuntur et laudabunt et erunt potiores.
60.6.21 Quia et Paulo concionante Iudei multociens deridebant, ligati uero eum cum multo abscultabant silentio. Nichil enim ita in philosophiam aptam construit animam ut calamitas et tribulatio iniacens.
60.6.22 Hec igitur excogitantes omnia quecumque quidem hiis qui intus sunt bona. Quecumque uero nobisipsis operati fuerimus, continue eis remiscentes et eas que in foro conuersationes et importunas occupationes illic consumamus,
60.6.23 ut et ipsos lucremur et nosipsos letari faciamus et Deum glorificati preparantes, eternis fruamur bonis gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.