PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.6.2 Cum enim instrumentis et quandocumque opus emere fuerit quid aut conducere quid, altercamur et uiolenciam inferimus minus eo quod dignum est tribuere et omnia ob id faciamus, non latrocinium hec res est, non furtum, non auaricia?
CLOSE
Griffolini

60.6.2 Nam cum in commertiis et emendis rebus debitum non reddere aut aliquid subtrahere contendimus, nonne latrocinium, furtum, rapinam facimus?F: facimus:
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.6.2 Nam cum in commerciis et emendis rebus debitum non reddere, aut aliquid subtrahere contendimus: nonne latrocinium, furtum, rapinam facimus?
CLOSE
Montfaucon

60.6.2 Nam cum in commercio, vel in emendo et vendendo, minus quam oportet numerare contendimus, omnemque machinam movemus, annon illud latrocinium est? annon furtum et rapina?