Homilia LX (lix)

60.1.1 Ego sum pastor bonus, et cognosco oues meas, et cognoscunt me meae. Sicut nouit me pater, et ego agnosco patrem, et animam meam pono pro ouibus meis.

60.1.2 Magnum quiddam, dilectissimi, magnum, inquam, est ecclesiae praelatio, et quae multa indiget sapientia et fortitudine, qualem Christus proposuit, ut nunquam oues deseramus, ut lupo generose resistamus.

60.1.3 Haec enim inter pastorem estB: om. et mercenarium differentia: Alter propriae contemptis ouibus, alter sua contempta ouiumF: omnium semper saluti inuigilat.

60.1.4 PastorisF: Pastores ergo exemplo deceptores duos meminit, furem mactantem et rapientem oues, et mercenarium permittentem, neque defendentem commissas,

60.1.5 per illum Theudam et eius assertores, per hunc Iudaeorum magistros significat1470/1486/1530: signat, qui nullam curam commissis ouibus adhibebant.

60.1.6 Quod superiori tempore Hiezeciel his uerbis insectatus est: Ve pastoribus Israel! Nonne pascebant semetipsos?B: semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus?

60.1.7 Sed illi contrarium faciebant, quod maximum1486: maxime; 1530: maximae1486: maxime; 1530: maximae malitiae genus est pluribus rationibus.

60.1.8 Iccirco inquit: Neque quod abiectum erat, reducebant, neque quod perierat, quaerebant, neque confractum alligabant, neque infirmum consolidabant, quoniam se non gregem pascebant.

60.1.9 Idem et Paulus significat: Omnes quae sua sunt, quaerunt, non quae Christi Iesu. Et iterum: Nemo quod suum est quaerat, sed proximi unusquisque.

60.1.10 Verum ab utroque dissidet Christus, cum illis qui in peccatis erant, diceret, propterea uenisse, ut uitam haberent, et abundantius haberent,

60.1.11 his autem qui oues a lupis rapi negligebant, se propter eas animam ponere, ne oues perirent.

60.1.12 Nam cum Iudaei ipsum interimere uellent, non propterea destitit a doctrina, neque credentes tradidit, sed perstitit et praetulit1486/1530: pertulit mortem.

60.1.13 Ideo frequenter inquit: Ego sum pastor bonus. Quae cum nullo niti1470/1486: uti testimonio uiderentur, (Quod enim poneret animam suam, non multo1486/1530: multum post re demonstratum1470/1486/1530: monstratum est.

60.1.14 Quod autem uitam haberent, et abundantius haberent, post huius uitae migrationem futurum erat.)

60.1.15 alterum ab altero confirmat. Hoc est quia dat animam, quod det etiam uitam. Quod et Paulus dicebat: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus.

60.1.16 Et iterum: Qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobisB: om. donauit?1470/1486: donauit.

60.1.17 Sed qua gratia nunc quoque eum non accusant, ut superius:B/F: superius? Tu de te ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est uerum?B/F: uerum. Quoniam saepe numero eos silere coegerat, et a signis maiorem de se opinionem concitarat.

60.1.18 Inde ne quis ad illam particulam: Et oues uocem eius audiunt, et sequuntur eum, diceret: Quid ad nonF: nos credentes?1470/1486: credentes. audi quid addit: Et cognosco oues meas, et cognoscunt me meae.

60.1.19 Quod et Paulus his uerbis significauit: Non expulit deus populum suum, quem predestinauit. Et Moyses: Cognouit deus, qui erant sui, hoc est, quos predestinauit.

60.1.20 Ne autem similiter et cognoscere et cognosci crederes. Cognosco, inquit, meas1530: oues meas, et cognoscunt me meae,

60.1.21 non tamen aequaliter. Aequalis est patris et filii cognitio, ut inquit: Sicut cognoscitB: cognoscet me pater, et ego cognosco patrem. Quod nisi sensisset, cur ita dixisset?B/F/1486: dixisset.

60.1.22 Cum enim non nunquam se multitudini1470/1486/1530: multitudini se connumerasset, ne1470/1486/1530: et ne more hominis cognoscere putaretur, inquit: Sicut nouit me pater, et ego cognosco patrem. Tam certo ipsum scio, ut ipse me.

60.1.23 Propterea inquit: Nemo cognoscit filium nisi pater, et patrem nisi filius, discretam quandam cognitionem indicans, qualem nemoB: memo alias habet. Ego pono animam meam. Hoc frequenter dicit, ut omnis deceptionis tollatur suspitio.

60.1.24 Nam et apostolus cum se uerum magistrum ostendere1530: ostenderet, et falsos confundere apostolos uellet, pericula et mortes adduxit in medium: In plagis supra modum, in mortibusF: montibus frequenter.

60.1.25 Dicendo enim: Lux sum et uita, superbiam apud stultos arguere uidebatur. Velle autem mori, nullam inuidiam, nullum liuorem concipiebat.

60.1.26 Propterea hoc in loco, non dicunt eum de se testimonium perhibere, et uerum non esse. Hoc autem uerbo multam curam atque diligentiam indicat, quippe qui pro lapidantibus1470/1486/1530: om. se tradere uoluit1470/1486/1530: om..

60.2.1 Quamobrem tempestiue1470/1486/1530: om.de gentibus sermonem inducit:1470/1486/1530: om. Etenim alias oues habeo, inquit, quae non sunt de hoc ouili, et illas oportet me adducere.

60.2.2 Ecce iterum hoc uerbum oportet non necessitatis esse, sed futuri omnino significatiuum, quasi dicat: Quid admiramini, si me hae secuturae, et uocem meam auditurae sunt.1530: sunt?

60.2.3 Cum et alias me sequi, et uocem meam audire uideritis, tunc maiorem in modum admirabimini. Neque te perturbet, quod dicit: Quae non sunt ex hoc ouili.

60.2.4 Differentia enim in lege duntaxat, ut inquit Paulus: Neque circumcisio aliquid ualet, neque preputium. Et illas oportet me adducereB/F: abducere.

60.2.5 Vtrosque dispersos et mixtos, neque habentes pastorem ostendit1470/1486/1530: om., hos uidelicet1470/1486/1530: uidet atque illos non dum bono adueniente pastore. Inde futuram eorum cognationem praedicit: Et erunt1530: erit unum ouile.

60.2.6 Quod iterum Paulus his uerbis significauit: Vt duos condat in semetipso in unum nouum hominem. Propterea me diligit paterF: om., quia ego animam meam pono, ut iterum accipiam eam.

60.2.7 Et quid hoc uerbo humilius? Siquidem propter nos dominus noster amandus est, quoniam pro nobis moritur.

60.2.8 Quid igitur, dic, quaeso, superiora tempora non amauit, sed nunc amare incoepit,F: incoepit? et nos primum eius amorem conciliauimus? Quid hoc sibi uult?

60.2.9 Cum alienum eum a patre et deceptorem esse, et in detrimentum et iacturam uenisse dicerent, ait: Si nihil aliud uel hoc saltem mihi persuadet, ut uos diligam, quod eo quo me amore uos pater prosequitur, et hac gratia pro uobis morior.

60.2.10 Praeterea et illud intendit, quod non inuitus moritur (Neque enim fuisset caritatis officium) et quod ea maxime est patris sententia.

60.2.11 Quod si tanquam homo hoc loquitur, noli admirari. Saepe numero enimB: etiam causam exposuimus, et1530: om. idem repetere et molestum est et superfluum.

60.2.12 Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

60.2.13 Cum uoluissent aliquando eum interimere, indicat, nisi ipse uellet incassum eos laborare. Et a primo secundum confirmat, a morte uidelicetB/1470: uidet resurrectionem. Hoc enim admirandum est.

60.2.14 Siquidem utrunque nouum fuit et praeter communem consuetudinem. Attendamus igitur1470/1486/1530: ergo diligenter: Potestatem habeo, inquit, ponendi animam meam.

60.2.15 Et quis non habet hanc potestatem? Quisque enim potest se interimere, sed non ita intelligitur. Quomodo ergo?

60.2.16 Sic habeo ponendi potestatem, ut nemo me inuito id facere possit. Quod non contingit nobis. Nos tantum interimere nosmetipsos possumus.

60.2.17 Sed si in latronum insidias inciderimus, non habemus liberam faciendi quod uolumus potestatem, uelimus nolimus, nos interficiunt. Christus autem etiam insidiis circumuentus sui iuris erat moriendi, nec ne.

60.2.18 Et cum dixisset: NemoF: Et nemo tollit eam a me, addidit: Potestatem habeo ponendi eam, hoc est, ego solus hanc habeo1470/1486/1530: habeo hanc potestatem, quae uobis non est.

60.2.19 Etenim alii multi uitae nostrae1470: nostri sunt domini, quod a principio non dixit. Neque enim creditus1530: creditum esset.

60.2.20 Sed cum a re ipsa testimonium confirmarit, cum multis circumuentus insidiis comprehendi non potuerit (Saepius enim ex eorum manibus elapsus est) tunc inquit: Nemo tollit eam a me.

60.2.21 Quod si uerum, et illud sequetur, sponte ad hoc uenisse, per quod et aliud confirmatur, quandocunque uoluerit uitam sumere posse.

60.2.22 Nam si ita mori humanas uires excedit, non est reliquum dubitandum. Quod enim solus esset uitam ponendi dominus, etiam sumendi in sua esse potestate ostendit.

60.2.23 Ecce quomodo a priori secundum confirmat, et a morte indubitatam ostendit resurrectionem: Hoc preceptum accoepi a patre.

60.2.24 Quod nam? mori pro mundo. Prius ergo accoepit, inde paruit, et oportuit1470/1486/1530: om. prius quid esset faciendum intelligere?1470/1486/1530: intelligitur: Et quis non expers rationis hoc dixeritF: dixeris?

60.2.25 Sed quemadmodum superius dicendo: Propterea me diligit, spontaneam indicauit uoluntatem, et contrariam amouit suspitionem,

60.2.26 ita hoc in loco preceptum a patre se accoepisse dicens, nihil aliud ostendit quam idem patri uideri, quod ipse facit, ne postmodum1470/1486/1530: postmodum eum crucifixum putarent, derelictum a patre atque traditum, ne ue exprobrarent, quae tamen exprobrauerunt.

60.2.27 Alios saluos fecit, se ipsum non potest saluum facere, et: Si filius dei es, descende de cruce. Neque propterea descendit, quoniam filius est dei.

60.3.1 Inde ne audiendo mandatum eum a patre accoepisse, id a se alienum esse existimares, prosequitur: Pastor bonus animam suam ponit pro ouibus suis, hinc suas oues et quicquid recte factum est, suum opus esse, et precepto non indigere ostendens.

60.3.2 Quod si indigeret, quomodo a se ipso ponere dixisset?B/F: dixisset. Qui enim1470/1486/1530: om. a se ipso ponit,B: ponit? precepto non indiget, et causam cur faciat, affert,

60.3.3 quod scilicet pastor sit, et bonus pastor. Bonus autem pastor ad ouium custodiam hortatore non indiget. Quod si in hominibus hocB: hec; 1486/1530: om.B: hec; 1486/1530: om. usu uenit, multo magis in deo. Ideo Paulus inquit quod se ipsum exinaniuit.

60.3.4 Nihil autem aliud hoc in loco preceptum significat1470/1486/1530: signat, quam cum patre concordiam. Quod si humiliter et humane locutus est auditorum inbecillitati tribuendum.

60.3.5 Dissensio itaque facta est inter Iudaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, insanit1530: et insanit. Quid eum auditis?F: audistis?; 1470/1486: auditis.F: audistis?; 1470/1486: auditis. Alii dicebant: Haec uerba non sunt daemonium habentis. Nunquid daemonium1470/1486/1530: demonium habens potest caecorum oculos aperire?

60.3.6 Cum enim supra hominem neque secundum communem consuetudinem loqueretur1470/1486/1530: loquatur, daemonium habere dicebant, et quater hoc iam nomine eum appellarunt.

60.3.7 Siquidem superius etiam dixerunt: Daemonium habes.B: habes? Quis te quaerit interficere?B: interficere. Et iterum: Nonne benediximus1470/1486/1530: bene dicimus quoniam Samaritanus es tu et daemonium habes? Et hoc in loco: Daemonium habet et insanit. Quid eum auditis?

60.3.8 Immo et saepius ea uerba dixisse uel1470: nihil inde constat, cum inquiunt: Nonne benediximusB: benedicimus, quod1470/1486/1530: om. quia daemonium habes?

60.3.9 Alii dicebant: Haec uerba non sunt daemonium habentis. Nunquid daemonium potest caecorum oculos aperire?

60.3.10 Cum a uerbis eos conuincere non possent, ab operibus1470/1486/1530: operibus eum daemonium non habere demonstrant. Imo ne a uerbis quoque.

60.3.11 Nam si uerba uobisB: nobis persuadere non possunt, opera reuereamini. Quod si daemonium habentis non sunt, sed supra humanam uirtutem, constat diuinae cuiusdam esse potentiae.

60.3.12 Ecce syllogismum. Quod supra hominem operetur, inde constat quod inquiunt daemonium habere.

60.3.13 Quod daemonium non habeat, ex operibus manifestat. Ad quae in praesentia nihil dicit. Iam enim superius se daemonium non habere responderat.

60.3.14 Nunc autem minime. Siquidem cum re ostendisset, qualis esset, de caetero conticet1470: concitet.

60.3.15 Neque enim digni erant, quibus responderetur, qui daemonium habere dicerent, ex iis1530: his quibus eum admirari, et deum omnes arbitrari debebant.

60.3.16 Et quid opus erat, ut amplius a Christo arguerentur, cum inuicem ipsi dissiderent, et se reprehenderent?

60.3.17 Ideo nullum uerbum fecit, et omnia aequo animo tulit. Neque hac tantum gratia, sed ut nos erudiret mansuetudinem et patientiam.

60.4.1 Hunc nos imitemur. Neque enim tantum conticuit, uerum etiam iterum adest, et interrogatus respondet, et suam indicat prouidentiam,

60.4.2 et daemoniacus et insanus appellatus, quibus innumera contulerat beneficia, non semel aut iterum, sed saepe numero, non modo non ulctus est, neque remisit beneficia,

60.4.3 sed pro iis1530: his animam suam posuit, et crucifixus patrem pro iis1470/1486/1530: his rogauit. Haec nobis imitanda sunt. Hoc pacto Christi erimus discipuli, si mansueti erimus et mitis ingenii.

60.4.4 Vnde autem tales erimus? Si nostra frequenter peccata reputabimus, si lugebimus, si flebimus. Neque enim anima tanti doloris particeps irritari atque irasci patitur,

60.4.5 ubi fletus, ira esse non potest, ubi dolor et contritio, longe omnis abit irritatio. Mens enim dolore perculsa non studet elationi, sed amare ingemiscit, amarius flet.

60.4.6 Scimus nonnullos ridere, quae dicimus, quos ego flere non desino. Fletus enim hoc tempus est planctusque et lamentationum.

60.4.7 Multa et uerbis et re peccamus. Qui autem ita peccat, in geennam et ardentem et igneum fluuium recipitur, et quod omnium grauissimum est regnum caelorum amittit.

60.4.8 His igitur minis1470: nimis etiam risu et delitiis dissolueris?1470/1486/1530: dissolueris et domino tuo irato et minante nihil curas, nihil uereris, ne tibi ipsi supplicium asciscas?1470/1486: asciscas. Non audis quid quotidie clamat1470/1486/1530: clamatur?

60.4.9 Esurientem me uidistis, et non dedistis mihi manducare, sitientem, et non dedistis mihi bibere. Discedite in ignem paratum diabolo et angelis eius.

60.4.10 Hoc singulis minatur diebus, sed cibum dedi inquies: Quando et quotiens? decem et uiginti dies?1470/1486/1530: dies: sed per totam uitam egenos pascas oportet.

60.4.11 Nam et uirgines oleum habebant, sed non suffecit eis ad salutem. Etenim ipse1530: ipsi accenderunt lampadas, exclusae tamen sunt a sponso, et merito sane. Siuerunt1470/1486/1530: Sciuerunt1470: 191v] enim ut ante sponsi aduentum extinguerentur.

60.4.12 Propterea multo nobis oleo multa liberalitate opus est. Audi prophetam: Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam.

60.4.13 Ita et nos propinquorum misereri oportet secundum magnam misericordiam1470/1486/1530: misericordiam magnam. Quales enim erimus erga proximos nostros, talem dominum in nos experiemur. Sed quae nam magna est misericordia?

60.4.14 Quando non ex iis1530: his, quae superfluunt nobis, sed ex iis1530: his, quibus indigemus, egenis damus. Quod si superfluum exhibendo parum nobis sperandum est, quid nobis erit? quo confugere ubi salutem inuenireB: inueniri poterimus?1470/1486/1530: poterimus.

60.4.15 Si uirgines post tot et tantos labores nihil profecerunt, quis1470/1486/1530: profecerunt? Quis sibi fidet, cum audierit formidolosa et horrenda illa iudicis uerba dicentis atque exprobrantis.

60.4.16 Esuriui, et non dedistis mihi manducare?B: manducare. Quamdiu, inquit, non fecistis uni de hisB: iis minimis, neque mihi fecistis.

60.4.17 Neque de discipulis haec1486/1530: hoc tantum aut solitariam uitam agentibus, sed de omnibus fidelibus intelligitur, qui siue seruus sit, siue in foro mendicet, si in deum crediderit, merito fouendus et complectendus est.

60.4.18 Si nudum esurientemque despexerimus, haec audiemus uerba, nec iniuria. Quid enim graue, quid molestum postulat? Quid non facilimum?B: facilimum. Non inquit: Infirmus eram et non me sustentastis, sed non uisitastis,

60.4.19 neque: In carcere eram, neque eduxistis, sed non uenistis ad me. Quanto ergo faciliora nobis precipiuntur, tanto iis1530: his contemptis grauius puniemur. Quid enim leuius quam captiuos uisitare? Quid satius1470/1486/1530: facilius?

60.4.20 Cum enim hos ligatos pannisB: pannos, illos et squalore obsitos, alios laboribus confectos, alios fame et ad pedes canum more accurrentes, aliosF: illos perfosso latere, alios ex foro ligatos adduci tota die mendicando, ne necessarium quidem uictum inuenientes, uesperi uero a custodibus tam male et crudeliter accoeptos uideris,

60.4.21 etiam lapis1530: lapideus esses humanior efficereris, et si uel perditissimus esses, humanas in alienis malis calamitates reputando mouereris. Subueniet tibi tremendus ille dies et futura supplicia.

60.4.22 Haec animo uolutans et frequenter agitans, et cupiditatem omne1470/1486/1530: omnem et uoluptatem, et saecularium omnium amorem dubio procul abiicies, et omni portu tranquilliori animo frueris.

60.4.23 De iudicio cogitabis, et1470/1486/1530: om. cum tantopere prouidendum, curandum, formidandum sit ab hominibus, longe magis a deo intelliges.

60.4.24 Nulla potestas est nisiF: mihi a deo. Qui igitur1470/1486/1530: ergo tanta principibus ordinanda committit, multo magis ipse exequetur.

60.5.1 Quod nisi hic nos timor contineret, omnia sane perirent. Cum enim in tantorum suppliciorum metu multi malitiam complectuntur,

60.5.2 qui haec cogitabit, et ad eleemosynam promptior erit, longe maiori quam qui1470: om. spectaculis assunt, fruetur uoluptate. Illi nanque libidine incenduntur,

60.5.3 cum aduolantes in scena mulieres uident, et innumera inde accipiunt uulnera, non secus ac iactatum uentis mare perturbati. Oberrrat enim eorum oculis1530: oculus, oris figura, ornatus, uerba, incessus, caetera1530: et cetera, quae antea uiderat, quae omnia eorum animum expugnant.

60.5.4 Qui uero ab hoc nostro redeunt spectaculo, nihil tale patiuntur, sed1530: sed in summa in1470/1486/1530: om. quiete et tranquillitate uersantur. Compungit nanque animum ligatorum et calamitosorum aspectus, et omnem extinguit ignem atque cupiditatem.

60.5.5 Et si scortum uel lasciuior mulier obuia fiet, ex carcere exeunti, nihil eum mouebit. Tanquam enim iam simplicitatem quandam edoctus, eius retibus et impudico non decipietur aspectu, prepositi iudicii formidine.

60.5.6 Quare qui omne delitiarum genus contempsit, dicebat: Bonum ire in domum luctus quam in domum risus. Et qui in hac uitaB: uitam tantam prae se feretF: fert uirtutem, illic maiorem in modum laudabitur. NolimusB: Nolumus ergo hoc opus contemnere.

60.5.7 Licet enim nihil possimus eis conferre, neque cibum, neque argentum dare. Consolari tamen et bono animo esse hortari, et aliis multis opem ferre nobis licebit. Affabimur captiuos, custodes mansuetiores reddemus, et siue parum, siue multum proficiemus tamen.

60.5.8 Quod si dixeris, neque bonos illic, neque mansuetos esse, sed homicidas, fures, adulteros, incontinentes, et alios perditos homines, etiamF: et hinc necessariam mihi causam, ut eo te conferas, ostendis.

60.5.9 Non enim bonis misereri, malos autem punire, sed in omnes ostendere humanitatem iubemur. Estote, inquit, similes patris uestri1530: patri uestro, qui est in caelis, qui oriri facit solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.

60.5.10 Noli ergo alienos acrius insectari, ne ue sisB: si quis asperior iudex, sed humanus et placabilis. Etenim si nos neque fures sumus, neque adulteri, in aliis tamen peccamus, pro quibus magnis sumus suppliciis obnoxii.

60.5.11 Siquidem fratrem non nunquam fatuum appellamus, quod nobis geennam parat, et mulieres impudicis oculis conspicamur, quod adulterium ipsum arguit, et quod grauissimum est, indignae mysteria participamus, quod reos nos1470: non facit corporis et sanguinis Christi.

60.5.12 Nolimus ergo aliorum opera molestius inuestigare, sed nostra, et ita humaniores reddemur.

60.5.13 Praeterea et illud dicendum est, quod et in carcere boni et mansueti uiri, et instar totius ciuitatis non nunquam reperiemus.

60.5.14 Nam et cum Ioseph in carcere multi fuerunt mali, quos omnes iustus ille curauit, et quis esset, ignorabatur. Et cum totius Aegypti instar esset, erat tamen in custodia incognitus.

60.5.15 Ita et hoc tempore multos bonos deuinctos existimandum est, quamuis non cognoscantur, qui si tibi curae erunt, ac si omnes boni fuerint, mercedem accipies.

60.5.16 Quod si nemo fuerit, hinc quoque multum premium consequeris. Nam dominus tuus non cum iustis tantum conuersatus est, inmundos autem1470/1486/1530: haud renuit,

60.5.17 sed et Chananaeam quam benignissime accepit, et Samaritanam1530: Samaritanam et inmundam et scelestam, mulierem et mereticem, quod1470/1486/1530: quod ei a Iudaeis exprobratum est, et suscepit et curauit, et pedes suos mulieris inmundae lacrimis aspergi passus est, ut nos erudiat humane peccatores accipiendos.

60.5.18 Haec maxime1470/1486/1530: maxima humanitas est. Quid dicis?B/1530: dicis Latrones et fures carcerem habitare?1470/1486: habitare. Dic, quaeso, in ciuitate omnes iusti sunt? Nonne multi etiam peiores et impudentius rapientes?

60.5.19 Illi enim et si nihil aliud deserta saltem et tenebras petunt, et clam depredantur. Hi autem omni abiecta persona aperta fronte uiolant, rapiunt, uim inferunt. Difficile enim est purum hominem inuenire.

60.6.1 Quod si non aurum rapimus, si non innumera terrae iugera occupamus, quandam tamen fallaciam et furtum in minoribus, et quae possumus, exercemus.

60.6.2 Nam cum in commertiis et emendis rebus debitum non reddere aut aliquid subtrahere contendimus, nonne latrocinium, furtum, rapinam facimus?F: facimus:

60.6.3 Neque te excusaueris, quod domum aut seruum non aufers. Non enim ablatorum copia, sed rapientium uoluntate iniustitia metienda est.

60.6.4 Iustum nanque et iniustum in magnis et paruis rebus eandem uim habentB/F: habet, et ita1530: ita tam furem appello, qui aurum surripit, quam qui in emendis rebus iusto pretio uendentem defraudat,

60.6.5 et qui alienum parietem effodit, quam qui iniuste causae fauet, et aliquid a proximo aufert.

60.6.6 Nolimus ergo rebus nostris omissis alienarum iudices fieri. Neque dum humanitatis tempus est, malitiam prosequamur, sed cognita priore uita, mansueti tandem et benigni efficiamur. Quae enim nostra uita fuit?1530: fuit,

60.6.7 Audi Paulum: Eramus enim et nos aliquando insipientes, creduli1470/1486/1530: increduli, errantes, seruientes desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et inuidia agentes odibiles, inuicem odientes. Et iterum: Eramus enim filii1530: natura filii ire.

60.6.8 Sed deus cum nos tanquam carcereF: carcer et catenis grauissimis deuictos1486/1530: deuinctos uideret, ad carcerem uenire non erubuit, ut nos dissolueret, et innumeris dignos suppliciis non modo eduxit, sed in regnum suum adduxit, et caelo clariores reddidit, ut exemplum1470/1486/1530: exinde nobis eadem pro uiribus facienda1470/1486: faciendi relinqueret.

60.6.9 Inquit enim discipulis: Si ego laui pedes uestros, dominus et magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis.

60.6.10 Neque haec in lauandis pedibus tantum lex scribitur, sed in omnibus aliis, quae nobis proposuit. Homicida est in carcere?B: carcere. Verum nos benefaciendo non possumus accusari. Fur est et adulter?

60.6.11 Sed nos non malitiae sed calamitati misereamur1470/1486/1530: miseremur. Saepe numero autem1470/1486/1530: om., ut dixi, illic unus inuenietur multorum instar, et si frequenter eo te contuleris, aliquid inde consequeris emolumenti.

60.6.12 Quemadmodum enimB: in Abraam quicunque ad se uenerant hospitatusB: hospitatus est, angelos tandem accipere hospitio1470/1486/1530: hospitio accipere meritus est, ita et nos magnos uiros conueniemus,

60.6.13 si frequentius eo accedemus. Quod si quid admiratione dignum dicendum est, non tanta laude dignus est1470/1486/1530: dignum, qui magnum hospitio accipit, quam qui paruum et miserum.

60.6.14 Illius enim fortuna non parua materia est, ut humaniter accipiatur. Abiectus autem et miser unicum portum habet miserentis1486: miserentius oleum. Itaque in hoc purior humanitas ostenditur.

60.6.15 Et qui in clarum et conspicuum uirum liberalis est, non nunquam hominum ostentationi inseruit, qui in abiectum et1486: om. incognitum solius diuiniB: damni precepti gratia mouetur.

60.6.16 Quare si quem accipimus, claudos caecosque accipere iubemur. Si elemosynamB: eleemosina facimus, uilibus et miseris est facienda. Quam diu enim, inquit, fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis.

60.6.17 Cum ergo illic reconditum1470: recognitum thesaurum intelligatis, eo frequenter conueniamus, illucF: illic studium nostrum conferatur, et spectaculorum curam in hanc conuertamus.

60.6.18 Et si nil1530: nihil aliud habes, quod eis afferas, saltem consolare. Neque enim tantum qui pascit, sed et qui uisitat, a deo1470/1486/1530: ab eo remuneratur.

60.6.19 Nam cum ingressus pauidum et trepidum animum spe aliqua confirmaueris, hortando, consolando, opem ferendo, aliquid pollicitando, et ita patientiam docueris, non paruam hinc consequeris utilitatem.

60.6.20 Extra multi delitiis affluentes te ita loquentem ridebunt. Calamitosi autem confirmati attente tuis uacabunt admonitionibus, te laudabunt, et meliores euadent.

60.6.21 Nam et Paulum praedicantem Iudaei non nunquam deriserunt, deuincti autem summa attentione audiebant. Nihil enim adeo ad sapientiam animum preparat, ut calamitas, ut1470/1530: et tentatio, ut afflictiones.

60.6.22 Cum nos minime fugiat, quid illis miseris, quid boni nobis impendimus, frequenter eis admixti, et fori consuetudines et intempestiuas occupationes illic consumamus,

60.6.23 ut et eos lucremur, et nos letitia afficiamus, et ad glorificandum deum parati sempiterna bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum. Amen.B/1470/1486: om.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY