60.3.4 Nichil igitur aliud mandatum hic uult positum quam eam que ad patrem concordiam ostendere. Si uero ita humiliter et humane dicta sunt que eius eorum qui audiebant imbecillitatis hec est causa.
60.3.4 Nihil autem aliud hoc in loco preceptum significat1470/1486/1530: signat, quam cum patre concordiam. Quod si humiliter et humane locutus est auditorum inbecillitati tribuendum.
60.3.4 Nihil autem aliud hoc in loco praeceptum signat, quam cum patre concordiam. Quod si humiliter et humane locutus est, auditorum imbecillitati tribuendum.
60.3.4 Nihil ergo aliud hic sibi vult praeceptum, quam concordiam cum Patre ostendere. Quod si tam1862: tamen humano et humili more dictum sit, id auditorum imbecillitati tribuendum.