60.1.8 Propterea enim ait: Neque quod errauit conuertebant, neque quod periit querebant, neque quod contritum ligabant, neque quod infirmum curabant, quia seipsos et non oues pascebant.
60.1.8 Iccirco inquit: Neque quod abiectum erat, reducebant, neque quod perierat, quaerebant, neque confractum alligabant, neque infirmum consolidabant, quoniam se non gregem pascebant.
60.1.8 idcirco inquit, Neque quod aberrabat, reducebant: neque quod perierat, quaerebant: neque confractum alligabant, neque infirmum consolidabant: quoniam se, non gregem pascebant.
60.1.8 Ideo namque dicit: neque errantes oves reducebant, neque quod perierat quaerebant, neque quod contritum erat alligabant, neque quod infirmum curabant, quia seipsos, non oves, pascebant.