PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.4.19 Neque dixit: In carcere eram et non emisistis me, sed non uenistis ad me. Quanto igitur leuia sunt precepta, tanto maius supplicium hiis qui non obediunt. Quid enim leuius, dic michi, quam ire et ad carcerem intrare? Quid autem iocundius?
CLOSE
Griffolini

60.4.19 neque: In carcere eram, neque eduxistis, sed non uenistis ad me. Quanto ergo faciliora nobis precipiuntur, tanto iis1530: his contemptis grauius puniemur. Quid enim leuius quam captiuos uisitare? Quid satius1470/1486/1530: facilius?
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.4.19 neque in carcere eram, neque eduxistis: sed, non venistis ad me. Quanto ergo faciliora nobis praecipiuntur, tanto his contemptis grauius puniemur. Quid enim leuius, quam captiuos visitare? quid facilius?
CLOSE
Montfaucon

60.4.19 Non dixit, In carcere eram, et non eduxistis me; sed, non venistis ad me. Quanto igitur faciliora sunt praecepta, tanto majus supplicium non servantibus. Quid enim, quaeso, facilius, quam carcerem adire? quid suavius?