PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.4.7 Multa enim in uerbis et rebus peccamus, eos autem qui talia delinquunt, Iehenna expectat et fluuius feruens, impetu ignis et regni casus, quod omnium est difficillimum.
CLOSE
Griffolini

60.4.7 Multa et uerbis et re peccamus. Qui autem ita peccat, in geennam et ardentem et igneum fluuium recipitur, et quod omnium grauissimum est regnum caelorum amittit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.4.7 Multa et verbis, et re peccamus: qui autem ita peccat, in gehennam et ardentem, et igneum fluuium recipitur, et quod omnium grauissimum est, regnum coelorum amittit.
CLOSE
Montfaucon

60.4.7 Multa quippe et in verbis et in rebus peccamus. Talia vero perpetrantes excipient gehenna, fluvius ardens igneo alveo, regni caelorum amissio, quod est omnium gravissimum.