PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.5.5 Etsi obuiabit mulier meretrix et incontinens exeunti a uinctis nullum ei operabitur malum. Quasi enim informis de reliquo factus ita non capietur retibus uisus illius pro uisu incontinenti, timore iudicii ante oculos tunc posito.
CLOSE
Griffolini

60.5.5 Et si scortum uel lasciuior mulier obuia fiet, ex carcere exeunti, nihil eum mouebit. Tanquam enim iam simplicitatem quandam edoctus, eius retibus et impudico non decipietur aspectu, prepositi iudicii formidine.
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.5.5 Et si scortum vel lasciuior mulier obuia fiet ex carcere exeunti, nihil eum mouebit. Tanquam enim iam simplicitatem quandam edoctus, eius retibus et impudico non decipietur aspectu, praepositi iudicii formidine:
CLOSE
Montfaucon

60.5.5 Si exeunti ex carcere occurrat lasciva meretrix, nihil illi mali inferet. Nam fuco nulli obnoxius, aspectus hujusmodi retibus non capietur, cum contra talem aspectum metus judicii ob oculos versetur.