60.5.10 Ne igitur accuses aliena amare neque sis uehemens iudex, sed mitis et misericors. Etenim et nos etsi non adulteri neque sepulchrorum uiolatores, neque marsupii incisores facti sumus, sed habemus alia delicta infinitis digna suppliciis.
60.5.10 Noli ergo alienos acrius insectari, ne ue sisB: si quis asperior iudex, sed humanus et placabilis. Etenim si nos neque fures sumus, neque adulteri, in aliis tamen peccamus, pro quibus magnis sumus suppliciis obnoxii.
60.5.10 Noli ergo alienos acrius insectari, neve sis asperior iudex, sed humanus et placabilis. Etenim si nos neque fures sumus, neque adulteri, in aliis tamen peccamus, pro quibus magnis sumus suppliciis obnoxii.
60.5.10 Ne ergo alios acrius insecteris, neve sis judex vehementior, sed mitis et humanus. Nos etenim etsi non moechi simus, non sepulcrorum effossores, non fures; sed aliis sumus obnoxii vitiis, quae mille suppliciis digna sunt.