PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.5.8 Si uero dicis quoniam non felices sunt illic neque benigni, neque mites uiri, sed homicide et sepulchrorum uiolatores et marsupii incisores et adulteri et luxoriosi et multis pleni malis, rursus michi hinc ostendis necessariam eius que illic commorationis occasionem.
CLOSE
Griffolini

60.5.8 Quod si dixeris, neque bonos illic, neque mansuetos esse, sed homicidas, fures, adulteros, incontinentes, et alios perditos homines, etiamF: et hinc necessariam mihi causam, ut eo te conferas, ostendis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.5.8 Quod si dixeris, neque bonos illic, neque mansuetos esse, sed homicidas, fures, adulteros, incontinentes, et alios perditos homines. Etiam hinc necessariam mihi causam, vt eo te conferas, ostendis.
CLOSE
Montfaucon

60.5.8 Si dixeris, nec frugi nec probos viros illic esse; sed homicidas, sepulcrorum effossores, fures, moechos, lascivos, multisque sceleribus obnoxios; rursus mihi necessarium hunc aditum probas.