PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.4.18 Etsi despexerimus talem hominem nudum uel esurientem, hec audiemus uerba. Quod enim graue uel quod honerosum petiit a nobis, quod autem non ualde leuissimorum et facillimorum? Neque enim dixit: Infirmus eram, et non restituistis pulchrum me, sed non uisitastis me.
CLOSE
Griffolini

60.4.18 Si nudum esurientemque despexerimus, haec audiemus uerba, nec iniuria. Quid enim graue, quid molestum postulat? Quid non facilimum?B: facilimum. Non inquit: Infirmus eram et non me sustentastis, sed non uisitastis,
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.4.18 Si nudum, esurientemque despexerimus, haec audiemus verba: nec iniuria. Quid enim graue, quid molestum postulat? quid non facillimum? Non inquit, infirmus eram, et non me sustentastis: sed, non visitastis:
CLOSE
Montfaucon

60.4.18 Si despiciamus illum nudum aut esurientem, haec audiemus verba: et merito quidem. Quid enim grave, quid onerosum a nobis exigit? quid non facillimum? Neque enim dixit, Infirmus eram, et non sanastis me; sed, non visitastis me.