PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.5.19 Sed non multi hiis deteriores cum ampliori latrocinantes inuerecundia. Nam hii quidem etsi nichil aliud, desertum tum et tenebras preponunt et latentur hoc facere. Hii uero laruas prohicientes nudo capite mala operantur, uiolenti et raptores et auari existentes. Etenim difficile est inuenire hominem purum ab iniusticia.
CLOSE
Griffolini

60.5.19 Illi enim et si nihil aliud deserta saltem et tenebras petunt, et clam depredantur. Hi autem omni abiecta persona aperta fronte uiolant, rapiunt, uim inferunt. Difficile enim est purum hominem inuenire.
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.5.19 Illi enim etsi nihil aliud deserta saltem et tenebras petunt, et clam depraedantur: hi autem omni abiecta persona, aperta fronte violant, rapiunt, vim inferunt. Difficile enim est purum hominem inuenire.
CLOSE
Montfaucon

60.5.19 Alii enim solitudinem saltem et tenebras obtendunt, et haec clam faciunt; alii posita larva, nudo capite mala perpetrant, violenti, raptores, avari. Difficile namque est virum reperire insontem.