PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.2.2 Ecce rursus hic, id est oportet uerbum positum, non necessitas est, sed eius quod omnino erit demonstratum. Acsi diceret: Quid miramini si hii debent me sequi et oues uocem meam audire?
CLOSE
Griffolini

60.2.2 Ecce iterum hoc uerbum oportet non necessitatis esse, sed futuri omnino significatiuum, quasi dicat: Quid admiramini, si me hae secuturae, et uocem meam auditurae sunt.1530: sunt?
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.2.2 Ecce iterum hoc verbum, oportet: non necessitatis esse, sed futuri omnino significatiuum: quasi dicat, quid admiramini, si me oues hae secuturae, et vocem meam auditurae sunt?
CLOSE
Montfaucon

60.2.2 En rursus vocem oportet adhibet, quae non necessitatem indicat, sed rem prorsus esse futuram; ac si diceret: Quid miramini, si hi me sequuturi sunt, et si oves vocem meam sint auditurae?