PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.5.3 Cum enim uiderint alatas illas in scena mulieres, et infinita susceperint illinc uulnera, mari fluctuante nichil melius disponentur, modis et faciebus et figuris et uerbis et incessibus et aliis omnibus, ante oculis stantibus et animam eis uastantibus.
CLOSE
Griffolini

60.5.3 cum aduolantes in scena mulieres uident, et innumera inde accipiunt uulnera, non secus ac iactatum uentis mare perturbati. Oberrrat enim eorum oculis1530: oculus, oris figura, ornatus, uerba, incessus, caetera1530: et cetera, quae antea uiderat, quae omnia eorum animum expugnant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.5.3 cum aduolantes in scena mulieres vident, et innumera inde accipiunt vulnera, non secus ac iactatum ventis mare perturbati. Oberrat enim eorum oculis, oris figura, ornatus, verba, incessus, et caetera quae antea viderat1603: viderant, quae omnia eorum animum expugnant:
CLOSE
Montfaucon

60.5.3 Cum vident enim illas in scena mulieres, ornatibus splendentes, mille affecti vulneribus, instar maris aestuantis, erunt, dum earum aspectu, habitu, verbis, incessu, caeterisque omnibus animus obsidetur.