60.2.13 Quia enim multociens consiliabantur eum interficere, dicit quoniam non uolente me, inutilis uobis est labor et ex priori, secundum construit a morte resurrectionem. Hoc enim est quod mirabile et inopinabile est.
60.2.13 Cum uoluissent aliquando eum interimere, indicat, nisi ipse uellet incassum eos laborare. Et a primo secundum confirmat, a morte uidelicetB/1470: uidet resurrectionem. Hoc enim admirandum est.
60.2.13 Cum voluissent frequenter eum interimere, indicat, nisi ipse vellet, incassum eos laborare: et a primo secundum confirmat, a morte videlicet resurrectionem: hoc enim admirandum est.
60.2.13 Quia enim saepe consilium inierant ut illum interficerent, dicit: Me nolente, inutilis labor vester erit; et a priori secundum confirmat, a morte resurrectionem: hoc enim stupendum admirandumque est.