PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.4.14 Quando non ex superhabundancia dederimus, sed ex deficiencia. Si uero neque ex superhabundancia, que nobis erit spes? Vnde malorum illorum ereptio? Quo poterimus effugere et salutem inuenire?
CLOSE
Griffolini

60.4.14 Quando non ex iis1530: his, quae superfluunt nobis, sed ex iis1530: his, quibus indigemus, egenis damus. Quod si superfluum exhibendo parum nobis sperandum est, quid nobis erit? quo confugere ubi salutem inuenireB: inueniri poterimus?1470/1486/1530: poterimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.4.14 Quando non ex his que superfluunt nobis, sed ex his quibus indigemus, egenis damus. Quod si ne ex superfluo quidem exhibemus, quid nobis sperandum est: quid nobis erit? Quo confugere, vbi salutem inuenire poterimus,
CLOSE
Montfaucon

60.4.14 Quando non ex superfluis dabimus, sed ex iis quibus egemus. Quod si ne ex superfluis quidem demus, quae nobis spes supererit? unde a malis liberabimur? quo fugiemus ut salutem consequamur?