PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

60.2.9 Quia alienum eum dicebant a patre et erroneum et in iacturam uenire eum et perditionem dicit. Etsi nichil aliud hoc saltim michi suasit amare uos, hoc id est quod uos ita amamini a patre, ut ego et propter hoc diligar ab eo quia pro uobis morior.
CLOSE
Griffolini

60.2.9 Cum alienum eum a patre et deceptorem esse, et in detrimentum et iacturam uenisse dicerent, ait: Si nihil aliud uel hoc saltem mihi persuadet, ut uos diligam, quod eo quo me amore uos pater prosequitur, et hac gratia pro uobis morior.
CLOSE
Griffolini-Montanus

60.2.9 Cum alienum eum a patre, et deceptorem esse, et in detrimentum et iacturam venisse dicerent, ait: Si nihil aliud, vel hoc saltem mihi persuadet, vt vos diligam, quod eo quo me amore vos pater prosequitur, et hac gratia pro vobis morior.
CLOSE
Montfaucon

60.2.9 Cum alienum illum a Patre et deceptorem dicerent, ipsumque in pestem ac perniciem venisse; dicit ille: Si non aliud, illud saltem me ad vos amandos induxit, quod vos, ut et ego, a Patre amemini, et ideo ab illo amemini, quia ego pro vobis morior.