60.6.6 Ne igitur nostra transcurrentes aliorum fiamus iudices. Neque ubi misericordie tempus inuestigemus nequiciam, sed excogitantes et nos, qualiter dispositi eramus, fiamus quandoque misericordes et mites. Qualiter igitur dispositi eramus?
60.6.6 Nolimus ergo rebus nostris omissis alienarum iudices fieri. Neque dum humanitatis tempus est, malitiam prosequamur, sed cognita priore uita, mansueti tandem et benigni efficiamur. Quae enim nostra uita fuit?1530: fuit,
60.6.6 Nolimus ergo rebus nostris omissis, alienarum iudices fieri. Neque dum humanitatis tempus est, maliciam prosequamur, sed cognita priore nostra vita, mansueti tandem et benigni efficiamur. Quae enim nostra vita fuit,
60.6.6 Ne ergo rebus nostris omissis, alienarum judices simus: neque dum humanitatis tempus est, nequitiam scrutemur. Sed cogitantes quomodo nos olim affecti fuerimus, simus tandem mansueti et benigni. Quomodo ergo affecti eramus?