PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.1.14 Nunc autem intuere peruersitatem eorum et altercationem. Nam cum concionatur quidem et per sermones erudit, dicunt: Quod signum ostendis? Cum autem per opera tribuit demonstrationes, dicunt ei: Si tu es Christus, dic nobis palam.
CLOSE
Griffolini

61.1.14 Sed considera eorum prauitatem, cum uerbis erudiunturB: erudiunt, dicunt: Quod signum ostendis? Cum autem operibus eius uirtus demonstratur, dicunt: Si tu es Christus, dic nobis palam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.1.14 Sed considera eorum prauitatem: cum verbis erudiuntur, dicunt: Quod signum ostendis? cum autem operibus eius virtus demonstratur, dicunt: Si tu es Christus, dic nobis palam.
CLOSE
Montfaucon

61.1.14 Nunc vero illorum perversitatem considera. Cum concionatur et verbis docet, aiunt: Quod signum ostendis? Cum autem operibus demonstrationes profert, dicunt illi: Si tu es Christus, dic nobis palam.