Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXI (Paris fol.109ra-111ra; Harley fol.140rb-143ra)

61.1.1 Facta sunt encenia in Iherosolimis et yemps erat et ambulabat Ihesus in templo in porticu Salomonis. Circumdederunt ergo eum Iudei, et dixerunt ei: Vsquequando animam nostram tollis?

61.1.2 Omnis quidem uirtus bonum, maxime autem mansuetudo et humilitas. Hoc homines ostendit nos, hoc a feris distare nos facit, hoc angelis altercari preparat.

61.1.3 Propterea et Christus multos sermones de hac uirtute constituit, mites esse et mansuetos iubens. Non sermones autem constituit solum, sed et per res erudit hec. Nunc quidem temptatus et ferens, nunc autem conuicia et insidias paciens, et rursus insidiantibus astans.

61.1.4 Quod enim et demonium uocarunt et Samaritanum, et multociens uoluerunt interficere et lapidarunt. Hii circundantes eum interrogabant: Si tu es Christus.

61.1.5 Et neque ita eos ostendit post tot et tales insidias sed cum multa respondit mansuetudine. Magis autem desuper necessariam scrutari sermonem uniuersum. Facta sunt enim encenia in Iherosolimis et yemps erat.

61.1.6 Magna quidem erat festiuitas et popularis. Diem enim secundum quam templum fabricatum est, redeuntibus eis a longa captiuitate que in Persidam hanc ducebant cum multo studio.

61.1.7 In hac aderat sollempnitate Christus. De reliquo enim inuidiam continue frequentabat quia passio erat in ianuis. Circumdederunt igitur eum Iudei et dixerunt: Vsquequando animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.

61.1.8 Et non dixit: Quid queritis ad me demonium habentem uocastis multociens et insanientem et Samaritanum et Deo contrarium esse extimatis et seductorem et primum dicebatis. Tu testaris de teipso? Testimonium tuum non est uerum.

61.1.9 Qualiter igitur examinatis et a me uultis discere, cuius testimonium proiecistis? Sed nichil horum dixit. Et nimirum sciens mentem cum qua examinabant perniciosam esse.

61.1.10 Nam hoc quidem id est circumdare eum et dicere: Vsquequando animam nostram tollis, uidebatur dilectionis cuiusdam esse et amoris discendi. Mens autem cum qua interrogabant corrupta quedam erat et callida.

61.1.11 Quia opera quidem non utique suscepissent calumpniam et fraudem. Sermonibus autem occasionem inferre haberent aliter examinantes quam ut dicti sunt, semper interrogationes afferebant obstruere eum a sermonibus uolentes, et opera nullo incusare ualentes, captionem quamdam a uerbis cupiebant inuenire.

61.1.12 Propterea dixerunt: Dic nobis. Et nimirum multociens dixit. Etenim Samaritane dixit: Ego sum qui loquor tecum. Et ceco dixit: Et vidisti eum eum et qui loquitur tecum ille est.

61.1.13 Sed et illis dixit: Etsi non ita, tamen per alia uerba. Et nimirum demum si intellectum haberent et recte inuestigare uellent per sermones illos eum confiteri de reliquo possibile. Per opera enim ipse ostendit hoc multociens.

61.1.14 Nunc autem intuere peruersitatem eorum et altercationem. Nam cum concionatur quidem et per sermones erudit, dicunt: Quod signum ostendis? Cum autem per opera tribuit demonstrationes, dicunt ei: Si tu es Christus, dic nobis palam.

61.1.15 Operibus clamantibus, uerba querentes et uerbis docentibus ad opera defugiunt, ad contrarium semper stantes. Quoniam enim non discendi gracia querebant, finis monstrauit.

61.1.16 Quem enim ita fide dignum esse extimabant, ut de seipso testantem susciperent parua quedam loquentem confestim lapidabant.

61.1.17 Itaque hoc id est imminere cum nequicia fiebat, sed et modus interrogationis, multo plenus erat odio. Dic enim nobis propalatione si tu es Christus.

61.1.18 Et nimirum demum cum propalatione omnia dicebat, in festiuitatibus assistens semper et nichil occulte loquebatur.

61.1.19 Sed propter hoc adulationis uerba premittunt, dicentes: Vsquequando animam nostram tollis? ut prouocantes eum rursus quandam captionem inueniant.

61.1.20 Quoniam enim ubique eum interrogabant, non ut discant, sed ut ea que dicebantur causantur, non ab hinc solum, sed aliunde multis in locis manifestum est.

61.1.21 Etenim quando accesserunt interrogantes si licet censum dare Cesari uel non, et quando de dimissione mulieris disputabant, et quando de illa interrogabant quam predixerant septem uiros habuisse, non ab amore discendi, sed a mente peruersa interrogationes ei adducentes.

61.1.22 Sed illic quidem eos arguit, dicens: Quid me temptatis, ypocrite? ostendens quoniam nouit eorum ineffabilia.

61.1.23 Hic autem nichil tale loquitur, erudiens nos non omnium arguere eos qui insidiantur, sed mansuetudine et humilitate multa ferre.

61.1.24 Quia igitur demencie erat operibus ipsum preconantibus id quod a sermonibus testimonium querere audi qualiter eis respondit.

61.1.25 Simul quidem eis enigmatice insinuans, quoniam superflue hec querebant ut discant et non pro discendo, simul autem et ostendens, quoniam et ea que per uerba, manifestiorem emisit uocem ea que per opera.

61.1.26 Multociens enim, ait, dixi uobis, et non creditis michi. Opera que ego facio in nomine patris mei, illa sunt que testantur de me.

61.1.27 Quod et tolerabiliores eorum continue adinuicem dicebant: Non enim potest homo peccator talia signa facere. Et rursus: Non potest demonium habens oculos cecorum aperire, et nullus potest talia signa facere nisi fuerit cum eo Deus.

61.1.28 Et considerantes signa que faciebant, dixerunt: Numquid hic est Christus? Alii uero dicebant: Christus cum uenerit non plura signa faciet quibus hic facit?

61.1.29 Sed et hii ipsi nolebant credere, dicentes: Quod signum ostendis nobis ut uideamus et credamus tibi?

61.2.1 Quia igitur simulabant tunc a nudo suaderi uerbo, qui tot non suasi sunt operibus, arguit maliciam eorum, dicens: Quoniam si operibus non creditis, qualiter uerbis credetis?

61.2.2 Itaque superflua interrogatio: Sed dixi uobis, ait, et non creditis michi, quoniam non estis ex ouibis meis. Nam ego quidem ea que a meipso omnia compleui que pastorem facere oportebat. Si uero non sequimini me, non quia non sum pastor, sed quia non estis uos oues.

61.2.3 Oues enim mee, ait, uocem meam audiunt et sequntur me et uitam eternam do eis, et non paribunt in eternum, et nullus potest rapere eas de manu mea quoniam pater quod dedit michi maius omnibus est et nullus potest rapere eas de manu patris mei. Ego et pater unum sumus.

61.2.4 Intuere qualiter in abnegando, conuertit in assecutionem eos. Vos non auditis me, ait, neque estis oues, qui sequntur autem hii gregis sunt.

61.2.5 Hoc autem dicebat ut non altercarentur fieri oues. Deinde dicens quibus pocientur scalpit hos, ut eos erigat et in desiderum mittat. Quid igitur? Si propter uirtutem patris nullus rapit, tu uero non uales sed imbecillis es ad custodiam? Nequaquam.

61.2.6 Vt autem discas quoniam hoc idem pater meus qui dedit michi propter illos dictum est, ut non rursus eum Deo contrarium dicant, dicens quoniam nullus eas rapit ex manu mea, procedens monstrauit suam manum et patris unam esse.

61.2.7 Si enim non hoc consequens esset dicere quoniam pater quod dedit michi maius omnibus est. Et nullus potest rapere eas ex manu mea, sed non dixit ita, sed ex manu patris mei.

61.2.8 Deinde ut non extimes quoniam ipse quidem est imbecillis, propter patris at uirtutem in munitione oues sunt, induxit: Ego et pater unum sumus. Acsi diceret: Non propterea dixi quoniam propter patrem nullus eas rapit ut ipse imbecillis existens seruare oues.

61.2.9 Ego enim et pater unum sumus secundum uirtutem hoc dicens et de hac erat sermo uniuersus ei. Si uero uirtus eadem manifestum est quoniam et substancia.

61.2.10 Quia enim infinita faciebant Iudei, insidiantes extra synagogam facientes, dicit quoniam omnia inaniter et uane machinantur. In manu enim patris nostri sunt oues, sicut Propheta dicit: In manu mea pinxi tuos parietes.

61.2.11 Deinde ostendens unam esse manum, quandoque quidem eius, quandoque uero patris, esse ait eam. Manum autem cum audieris, nequaquam sensibilem extimes, sed uirtutem et potenciam.

61.2.12 Si uero propter hoc nullus rapuit quoniam eum fortificauit, superfluum erat quod deinceps dicere: Ego et pater unum sumus. Si enim minor erat, multe hoc audacie uerbum.

61.2.13 Nichil enim aliud quam quod uirtutis par esse ostendit. Quod igitur et Iudei intelligentes lapidibus eum iacebant. Sed neque ita destruxit opinionem hanc.

61.2.14 Et nimirum si male suspicati essent illi, oportebat corrigere et dicere. Cuius gracia hec facitis? Non patrem testans michi et patris uirtutem, hec dixi ego.

61.2.15 Nunc autem omne contrarium facit, statuit suspicionem et applaudit et hoc seuientibus illis. Non enim excusat pro hiis que dicta sunt ut maledictis, sed et illos increpat ut non decentem de eo opinionem habentes.

61.2.16 Quia enim dicebant quoniam de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quoniam homo existens facis teipsum Deum.

61.2.17 Audi quid ait: Si illos dixit scriptura deos ad quos sermo Dei quandoque factus est, qualiter uos dicitis quoniam blasphemo quia dixi quoniam filius Dei sum?

61.2.18 Quod autem dicit, tale est. Sed qui gracia hoc acceperunt deos seipsos uocantes non incusantur, qui natura hoc habet qualiter erit iustus increpari?

61.2.19 Sed ita quidem non dixit. Postea uero id construit prius condescendens et remittens sermonem et dicens: Quem pater sanctificauit et misit, et mitigans eorum furorem, tunc inducit manifestam hanc materiam.

61.2.20 Non interim quidem ut susciperetur sermo humilius locutus est. Postea uero ad maius eum reduxit, ita dicens: Si non facio opera patris mei, non credite michi. Si uero nunc facio, etsi michi non creditis, operibus credite.

61.2.21 Vides qualiter hoc quod dixi construit quoniam scilicet in nullo est minor eo sed ubique par. Quia enim substanciam eius uidere impossibile erat ab operum parilitate et idemptitate, demonstrationem eius que secundum uirtutem indissimilitudinis ostendit uel tribuit.

61.3.1 Et quid credamus dicit? Quoniam ego in patre et pater in me est. Nichil enim aliud ego quam quod pater manens filius, nichil aliud ille quam quod ego manens pater. Etsi me cognoscit quis, patrem cognoscit, etsi patrem cognouit, filium didicit.

61.3.2 Si uero minora essent que uirtutis et que cognitionis, mentitus esset. Neque enim est aliam per aliam, neque substanciam per uirtutem discere.

61.3.3 Voluerunt igitur eum apprehendere, et exiuit de manu eorum ultra Iordanem ubi erat Iohannes baptizans prius. Et multi uenerunt ad eum et dixerunt quoniam Iohannes quidem fecit signum nullum. Omnia autem quecumque dixit Iohannes de eo sunt uera.

61.3.4 Cum enim quid magnum et excelsum locutus fuerit, recedit uelociter remittens eorum furorem ut cedetur et quiescat eorum passio per absentiam eius.

61.3.5 Quid utique et tunc fecit, cuius uero gracia locum euangelista dicit? ut discas quoniam propterea abiit illuc, reminiscens eos eorum que illic facta sunt et dicta a Iohanne et testimonij illius.

61.3.6 Venientes denique illuc, confestim meminerunt Iohannis. Propter hoc quidem dicunt quoniam Iohannes quidem fecit signum nullum. Quia que consequencia hec hoc esset apponi? Sed quia locus eos in memoriam duxit baptiste, et in testimonii eius memoriam uenerunt.

61.3.7 Vide uero qualiter silogismos complicant indubitabiles, Iohannes quidem signum nullum fecit, hic uero facit, ait. Quare hinc preminencia ostenditur. Si igitur illo signum nullum faciente crediderunt, multo magis huic.

61.3.8 Deinde quia ipse erat qui testatus fuerat ut non in eo quod signum non fecerat, putetur indignus testimonium enunciare, induxit: Etsi signum nullum fecit, sed tamen ueraciter omnia dixit,

61.3.9 que de eo et adhunc eos attrahant.

61.3.10 Etenim meminerunt uerborum que dixit: Fortiorem seipso uocans eum et lucem et uitam et ueritatem et omnia alia et uocis que desuper est delata, et spiritus qui in columbe specie apparuit, tunc et ostendit eum omnibus.

61.3.11 Et cum hiis eam que a miraculis demonstrationem, in quam uidentes, certiorabantur de reliquo. Si enim Iohanni ait credere oportebat, multo magis huic, cum illius testimonio et signorum demonstrationem habenti.

61.3.12 Vides quantum eis profuit ea que circa locum demonstratio uel conuersatio et malorum hominum separatio? Propterea eos continue educit et abducit ab illorum copulatione.

61.3.13 Quod nempe in ueteri testamento fecisse uidetur. Longe enim ab Egyptiis in deserto Iudeos componens et dirigens in omnibus.

Morale lxi. Quoniam quies confert ad uirtutem, et de muliebri uirtute et de uirili dilectione.

61.3.14 Quod et nos admonet facere forum quidem iubet fugere et tumultus et pertubationes. In promptuario uero orare cum silentio. Etenim et nauis a perturbatione eruta cum apte nauigat et anima extra res existens in portu sedet.

61.3.15 Ideoque mulieres philosophas magis uiris esse oportet domus custodie affixas plurimum. Ita denique et Iacob non fictus factus est quemadmodum habitabat et ab hiis qui in mediis tumultibus liber erat.

61.3.16 Neque enim simpliciter hoc posuit scriptura dicens habitans domum. Sed in domo, ait, multus est tumultus. Quia tu uis et circumstantius tibiipsi sollicitudinum turbam.

61.3.17 Nam uir quidem in medio circumuolutus foro id est iudiciis et uelut a quibusdam procellis ab exterioribus circumhauritur turbationibus. Mulier autem uelut in quadam scola philosophie sedens domi et intellectum congregans in seipsam et omnibus intendere poterit et lectionibus et alii philosophie,

61.3.18 et sicut qui desertum habitant nullum habent molestantem, ita et hec semper intus existens continua poterit potiri tranquillitate.

61.3.19 Si uero quandoque exire necessariam fuerit, utique nunquam illic tumultuum materia. Aut enim usque ad eam que hic est presenciam, aut cum corpus utique balneo curare oportuerit, necessariam mulieribus exitus,

61.3.20 ampliori uero tempore intus sedet. Et possibile eam philosophari et uirum sapientem sedere turbatum et delinire et abscidere eius superflua et seua cogitationum, et ita rursus emittere quecumque quidem a foro attraxit mala deponentem, quecumque a domo didicit bona secum deferentem.

61.3.21 Nichil enim fortius muliere religiosa et prudente ad deliniendum uirum et informandum eius animum in quodcumque uoluerit. Neque enim amicos, neque magistros, neque principes sic sustinet ut coniugem admonentem, consiliantem.

61.3.22 Habet enim quamdam delectationem admonitio quia ualde diligitur ea que consiliatur. Et multos utique habes michi dicere uiros duros et non suasibiles, ita mollitos.

61.3.23 Hec enim et mensa ei et lecto et filiorum procreatione in uerbis et ineffabilibus et redditibus et expensis et multo amplioribus communicans aliis et in omnibus ei alligata et ita ei iuncta ut conueniens est corpus capiti conniri.

61.3.24 Si contigerit prudens quod et sapiens esse, uniuersos superexcedet et mittet in coniugis procuratione.

61.4.1 Propterea admoneo opus hoc facere et que decent consolari. Sicut enim ad uirtutem, ita et ad maliciam multam habet fortitudinem.

61.4.2 Hec Absolonem perdidit, hec Abnon, hec Iob deridebat, hec Nabalem eripuit ab occisione, hec integram gentem saluauit.

61.4.3 Etenim Dealbora et Iudith uirorum ducum ductionem ostenderunt, sed et alie infinite mulieres. Et Paulus propterea ait: Quid enim nosti mulier si uirum saluabis?

61.4.4 Sed et in temporibus illis Persidam et Mariam et Priscillam et apostolicos tangentes labores nouimus.

61.4.5 Quas igitur necessariam est et nos zelari et non uerbis solum, sed et rebus dirigere coniugem nostrum. Qualiter autem erudiemus eum per res?

61.4.6 Cum autem te non perniciosam esse uiderit, neque multa consumentem et ornatum amantem, et neque impensas pecuniarum expetentem superfluas sed contentam hiis que sunt. Tunc enim et consiliantem sustinet.

61.4.7 Si uero philosophata quidem fueris uerbis in rebus uero contraria feceris, condempnauit te ambagum multarum.

61.4.8 Quando uero cum uerbis et eam que ab operibus tribueris ei doctrinam, tunc et acceptabit te et suadebitur magis. Puta cum aurum non queris neque margaritas neque uestimentorum preciositatem,

61.4.9 sed pro hiis ornatum animi sobrietatem, deuotionem et ex teipsa hoc inducas et ab illo hoc expectas.

61.4.10 Si enim oportet quid in acceptationem facere uiri animam oporteret non corpus ornare et corrumpere. Neque enim aurum circumiacens faciet concupiscibilem illi ut sobrietas et deuotio circa eum, et pro coniuge mori paratam esse.

61.4.11 Hec enim magis manucapiunt uiros. Nam ille quidem ornatus et obstat ei in arcum pecunias constituens ei, et sumptum et sollicitudinem multam tribuunt, ea uero que dicta sunt affigent mulieri uirum.

61.4.12 Deuotio enim et dilectio et desiderium neque sollicitudines prestat, neque consumptionem operatur, sed contrarium omne. Et ille quidem ornatus a consuetudine saciabilis fit.

61.4.13 Quia uero anime per unamquamque floret diem, et maiorem accendit flammam. Itaque si uis uiro placere orna animam sobrietate religione presistencia domus.

61.4.14 Hec et magis manu capiunt et numquam cessant. Nam ea que corporis senectus dissoluit, et egritudo consumit et alia plura.

61.4.15 Ea uero que anime sunt omnibus hiis sunt superiora. Et ille quidem ornatus inuidiam habet et zelotipiam accendit. Hic uero purus est ab egritudine, et ab omni erutus est uana gloria.

61.4.16 Ita et que secundum domum faciliora erant, et impense cum humilitate cum aurum non tuo corpori circumiacens fuerit,

61.4.17 neque manus ligans in necessarias processerit utilitates, puta in educationem seruorum et filiorum et procurationem necessariam et alias utiles occasiones.

61.4.18 Si uero neque hec essent, ardeat autem hiis uisus et cor coartetur, quod lucrum et que utilitas? Non permittit huius admirationem uideri illud triste.

61.4.19 Nostis enim, nostis quoniam etsi eam que omnium decentissimam uiderit quis mulierem, non potest delectari in dolentem animam. Eum enim qui debet delectari, oportet prius letari et exultare.

61.4.20 Auro uero omni coaceruato in ornatum muliebris corporis, et coartatione existente secundum domum, nulla delectatio cohabitanti uiro. Itaque si uolumus placere uiris, in leticia eos constituamus.

61.4.21 In leticia uero constituemus si auferamus exornatum et decorationes. Hec enim uniuersa in ipso nuptiarum solo tempore habere quandam delectationem uidentur. Postea uero tempore tabent.

61.4.22 Si enim celum ita oportunum existens et solem, ita preclarum cui corpus nullum habes utique par dicere, non similiter admiramur propter assuetudinem, qualiter corpus ornatum admirabimur?

61.4.23 Hec dico uolens uos ornatu sano ornari, quoniam Paulus iniunxit: Non auro aut margaritis aut uestimento precioso, sed quod decet mulieres enunciantes diuinam pietatem per opera bona.

61.4.24 Si hiis qui foris sunt? Immo maxime quidem non sobrie mulieris desiderium hoc. Verumptatem si uis et hos ita concupiscibiles habebis uehementer et tue sobrietatis laudatores.

61.4.25 Nam illam quidem nullus laudabit mansuetus et moderatus et moderatus sed incontinetes et luxuriosi. Magis autem neque hii laudabunt, sed et maledicent et recusabunt uisum eius ab ea que secundum mulierem inhoneste.

61.4.26 Hanc autem et illi et hii omnes acceptabunt, ceu nullum malum ab ea accipientes sed doctrinam philosophie, et multa quidem erit ab hominibus laus, apud Deum uero multa merces.

61.4.27 Hunc igitur zelemur ornatum ut et hic cum ocio uiuamus et futuris fruamur bonis. Quibus fiat omnes nos frui gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY