PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.2.21 Vides qualiter hoc quod dixi construit quoniam scilicet in nullo est minor eo sed ubique par. Quia enim substanciam eius uidere impossibile erat ab operum parilitate et idemptitate, demonstrationem eius que secundum uirtutem indissimilitudinis ostendit uel tribuit.
CLOSE
Griffolini

61.2.21 Vide quomodo, ut dixi, confirmat?1470/1486/1530: confirmat quod in nullo sit patri1486/1530: patre inferior, sed aequalis in omnibus?1470/1486/1530: omnibus: Cum enim substantia1470/1486/1530: substantiam eius uidere non sit, ab operum aequalitate1470/1486/1530: qualitate eandem ostendit cum patre potestatem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.2.21 Vide quo modo, vt dixi, confirmat, quod in nullo sit patre inferior, sed aequalis in omnibus: cum enim substantiam eius videre non sit, ab operum aequalitate eandem ostendit cum patre potestatem.
CLOSE
Montfaucon

61.2.21 Viden’ quomodo probet, ut dixi, se Patre in nullo inferiorem esse, sed aequalem omnino? Quia enim non poterat substantia ipsius videri, ab operum aequalitate et identitate, aequalis potestatis demonstrationem affert.