Homilia LXI (lx)

61.1.1 Facta sunt1530: sunt autem encaenia in Hierosolymis et hyems erat. Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: Quousque animam nostram perdis?

61.1.2 Omnis quidem uirtus bona est, maxime autem mansuetudo et clementia. Haec nos homines indicat, haec nos angelis aequiparatF: aequiperat.

61.1.3 Iccirco frequenter ChristusB/1470/1486/1530: christus frequenter de hac multa uerba facit, cum mansuetos nos et clementes esse iubet, neque uerbis tantum sed et re, nunc alapas perferens, nunc maledictis, nunc insidiis petitus tolerat.

61.1.4 Qui enim daemoniacum et Samaritanum Christum appellarunt, et interficere saepe tentarunt, ii1530: hi nunc circumdederunt eum et interrogarunt: Tu es Christus?

61.1.5 Neque eos post tales insidias reppulit, sed multa mansuetudine1530: mansuete respondit1470/1486/1530: respondet. Sed necessarium est altius hunc sermonem repetere. Facta sunt, inquit, encaenia in Hierosolymis, et hyems erat.

61.1.6 Magnus hic dies festus et solemnis, quo uidelicet templum fabricatum fuerat, cum redierunt e diuturna Persidis captiuitate, hunc agebant maxima cum diligentia.

61.1.7 Hoc die affuit Christus solemnitati. Iam enim appropinquante passione frequenter in Iudaeam ueniebat. Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant: Quousque animam nostram perdis?B: perdis. Si tu es Christus, dic nobis palam.

61.1.8 Non respondit: Quid a me quaeritis, quem daemonium habere, et insanum Samaritanum, deo contrarium, deceptorem existimatis?B/1470/1486/1530: existimatis: et nuper me de me ipso testimonium perhibere1530: perhibente, et1530: om. testimonium meum non esse uerum dixistis?B/1470: dixistis.

61.1.9 Cur igitur me interrogatis?B/1470/1486/1530: interrogatis: et uultis a me discere, cuius respuitis testimonium?1486: testimonium Nihil tale dixit, quamuis eorum malam1470/1486/1530: om. mentem intelligeret.

61.1.10 Nam quod1470/1486/1530: cum eum circumdederint et dixerint: Quousque animam nostram perdis? caritate quadam et discendi desiderio dictum uidebatur, animus autem corruptus erat et subdolus.

61.1.11 Nam cum opera insimulari non possent, uerbis quaerebant eum capere, aliter quam superius interrogando, sic ansam1470/1486: ausam aliquam captantes.

61.1.12 Ideo dicebant: Dic nobis. Atqui saepe numero dixit. Nam et Samaritanae: Ego, inquit, sum qui loquor tecum. Et caeco: Vidisti eum, et qui loquitur tecum ille est.

61.1.13 Necnon et hisB: iis quamuis aliis uerbis. Nam si recte animaduertere1470/1486/1530: aduertere uoluissent, ex uerbis quoque ipsum confiteri debuissent. Nam operibus saepe numero ostendit.

61.1.14 Sed considera eorum prauitatem, cum uerbis erudiunturB: erudiunt, dicunt: Quod signum ostendis? Cum autem operibus eius uirtus demonstratur, dicunt: Si tu es Christus, dic nobis palam.

61.1.15 Sic operibus clamantibus ad uerba, uerbis autem ad opera confugiunt, et contrariis semper insistunt. Nam quod discendi gratia non interrogarent, finis inditio est.

61.1.16 Quem enim tantae auctoritatis arbitrabantur, ut ipsius esset de se testimonio credendum, pauca locutum statim lapidibus impetunt.

61.1.17 Vnde constat et quod eum circumdederint, et quod1470/1486/1530: om. percontarentur, a prauo animo prouenisse. Modus uero interrogandi magnum eorum odium indicat: Dic nobis palam.

61.1.18 Nonne palam omnia loquebatur? Nonne solemnitatibus semper aderat?

61.1.19 Ideo blandioribus uerbis usi sunt: Quousque animam nostram perdis? ut iterum aliquam calumniandi ansamF: causam; 1470/1486: ausamF: causam; 1470/1486: ausam inueniant.

61.1.20 Quod autem hac et non discendi gratia interrogent, non hic tantum, sed multis in locis perspicuum est,

61.1.21 ut cum rogarunt, an liceret censum dari Caesari, et an lapidanda esset adultera, et cum de ea quae septem uiros habuisse deprehensa erat, percontati sunt, in quibus non discendi studium, sed maliuolam mentem prae se tulerunt.

61.1.22 Et tunc eos reprehendit: Quid me, inquit, tentatis, hypocritae?F/1486: hypocrite ut cordis secreta se cognoscere demonstraret,

61.1.23 hic minime, ut non semper fraudulentos arguendos, sed mansuete et benigne in multis tolerandos erudiret.

61.1.24 Nam quod stultum esset operibus ipsum praedicantibus uerborum quaerere testimonium. Audi quomodo eis respondet,

61.1.25 cum superflue eos, et non ut discerent interrogare, tumB: cur certiorem uerbis, hoc est operum uocem protulisse significans.

61.1.26 Saepe enim, inquit, dixi uobis, et non creditis mihi. Opera quae ego facio in nomine patris mei, illa testimonium perhibent de me.

61.1.27 Quod perfidi illi aliquando inuicem dicebant: Non potest homo peccator haec signa facere. Et iterum: Non potest daemonium caecorum oculos aperire. Et: Nemo potest talia signa facere, nisi sit cum eo deus,

61.1.28 et uidentes signa quae faciebat, dicebant: Nunquid hic est Christus.1530: Christus? Alii autem dicebant: Quando uenerit Christus, non1470/1530: num poterit plura signa facere quam hic fecit?F: fecit.

61.1.29 Hi autem cum ei credere uelle solo uerbo simularent, dicentes: Quod signum ostendis nobis,F: nobis? ut uideamus et credamus tibi?B/F: tibi:

61.2.1 cum operibus non credidissent, reprehendit Christus eorum malitiam inquiens: Si operibus non creditis, quomodo uerbis credetis?

61.2.2 Quare superflua interrogatio: SedB: Si dixi uobis, inquit, et non creditisB: credis mihi, quia non estis de ouibus meis. Ego enim officium pastoris feci, si uos me non sequimini, nonne eo accidit, quod oues meae non estis?

61.2.3 Oues meae, inquit, uocem meam audiunt, et1530: et ego cognosco eas, et sequuntur me, et1530: et ego uitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Quia pater meus, qui dedit mihi, maior est omnibus, et nemo potest eas rapere de manu patris mei. Ego et pater unum sumus.

61.2.4 Animaduerte quomodo eos reiiciendo, ut se sequantur, hortatur: Vos me, inquit, non auditis. Neque enim estis oues. Qui sequuntur, ii1530: hi sunt ex ouili.

61.2.6 Nam ut intelligas illam particulam, Quia pater meus qui dedit mihi, propter illos dictam, ne iterum deo contrarium dicerent, cum dixisset: Nemo rapiet eas de manu mea, prosequens suam et patris manum unam esse ostendit.

61.2.7 Quod ni ita esset, consequens erat dicere: Pater qui dedit mihi maior omnibus est, et non potest rapere easB: rapere ea; 1470: ea rapere; 1486/1530: eas rapereB: rapere ea; 1470: ea rapere; 1486/1530: eas rapere de manu mea. Verum non ita dixit, sed: De manu patris mei.

61.2.8 Inde ne arbitreris, quod sit inbecillis, eo quod uirtute patris tutae oues sint, addidit: Ego et pater unum sumus. Quasi dicat, non propterea dixi neminem propter patrem eas rapturum, ac si ipse inbecillis essem.

61.2.9 Nam unum sumus, hoc est, secundum potentiam. Nam de hac loquitur, quod si eadem est, constat etiam eandem esse substantiam.

61.2.10 Cum enim omnia tentarent Iudaei insidiando, extra synagogam faciendo, dicit omnia frustra tentari, cum in patris sui manibus oues sint, ut propheta inquit: In manu mea depinsi muros tuos.

61.2.11 Inde unam manum aliquando suam, aliquando patris esse ostendit. Cum autem manum audis, nihil sensibile suspiceris, sed uirtutem atque potestatem.

61.2.12 Quod si nemo ob patris protectionem eas rapuit, superfluum erat addidisse: Ego et pater unum sumus. Nam si minor erat, nimis temerarium uerbum esset.

61.2.13 Nihil enim aliud quam potentiae paritatem significat1470/1486/1530: signat, quod Iudaei intelligentes, lapides in eum iecerunt. Non tamen hanc Iesus abstulit suspitionem,

61.2.14 quae si falsa fuisset, corrigenda fuit1486/1530: fuisset et dicendum: Cur hoc facitis? Non parem meam dico et patris potestatem, ita intelligo.

61.2.15 Sed nunc totum contrarium eam confirmat, et maxime cum exasperarentur. Neque excusat1486/1530: accusat, ac si male dixisset, se1470/1486/1530: sed illos reprehendit, ac si malam de se habeant1470/1486/1530: habeant de se opinionem.

61.2.16 Cum enim dixissent: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemiaF: blasphema, et quia cum homo tu sisB: scis, facis te ipsum deum,

61.2.17 audi quid dicat: Nonne scriptum est in lege uestra: Ego dixi dii estis?B/F: estis. Si illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est, quomodo uos dicitis, quia blasphemoF: blasphemo?, quia dixi, quia1470/1486/1530: om. filius dei sum?B/F: sum.

61.2.18 hoc est, Si ii1530: hi qui gratis hoc accoeperunt, non possunt accusari si se ipsos deos appellant, qui id natura habet, quomodo iure accursari poterit?

61.2.19 Non tamen his uerbis usus est,F: est? sed postmodum confirmauit, primum remissius loquitur, rem ipsis relinquens intelligendam, cum inquit: Quem pater sanctificauit et misit in mundum, et eorum furore sedato, tunc ueram affert sententiam.

61.2.20 Primum ergo ut suam acciperent rationem, humilioribus usus est uerbis, inde altiora aggreditur: Si non facio opera patris mei, nolite credere mihi, si1530: sin autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite.

61.2.21 Vide quomodo, ut dixi, confirmat?1470/1486/1530: confirmat quod in nullo sit patri1486/1530: patre inferior, sed aequalis in omnibus?1470/1486/1530: omnibus: Cum enim substantia1470/1486/1530: substantiam eius uidere non sit, ab operum aequalitate1470/1486/1530: qualitate eandem ostendit cum patre potestatem.

61.3.1 Et quid credemus? Dic, quaeso.B: credemus dic queso.; 1530: credemus, dic quaeso?B: credemus dic queso.; 1530: credemus, dic quaeso? Quod ego in patre et pater in me est. Nihil egoF: ergo aliud quam pater manens filius. Nihil ille aliud quam ego manens pater, et qui me nouit, nouit patrem, et qui patrem nouit, nouit1470/1486/1530: om. et filium.

61.3.2 Quod si potentia minor esset, etiam cognitio mentiretur. Neque enim alia per aliam, neque substantia, neque potentia disci potest.

61.3.3 Voluerunt ergo eum apprehendere, et exiit de manibus eorum, et abiit trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic, et multi uenerunt ad eum, et dicebant, quia1530: om. Ioannes quidem fecit signum1530: signum aedidit nullum. Omnia autem quaecunque dixit Ioannes de hoc, uera erant.

61.3.4 Cum quicquam magnum et altum loquitur, quam primum abit, ut eorum furori det locum, ut absentia sua sedetur, et quiescat indignatio ut in praesentia.

61.3.5 Sed cur Euangelista locum notat, quo abierit?B: abierit. ut quae illic faceret, quae diceret, quid testaretur, Ioannes intelligeres1470/1486: intelligens; 1530: intelligas1470/1486: intelligens; 1530: intelligas.

61.3.6 Euntibus ergo illuc statim subiit animo Ioannes, propterea dicuntB/1470/1486/1530: ostendit, quia Ioannes nullum signum fecit. Quid enim consequens erat hoc dicere, nisi locus ipse baptistae et eius testimonii eos admonuisset?

61.3.7 Vide quam certam afferant1530: affert consequentiam. Ioannes quidem signum nullum fecit, hic autem fecit. Ergo huius excellentia ostenditur. Si illi, qui nullum fecerat signum, crediderunt, longe magis huic erat credendum.

61.3.8 Deinde neB: non nullum faciendo signum indignus testimonio uideretur, subdidit: Signum nullum fecit, tamen omnia de eoB: ea uera erant.

61.3.9 Neque amplius hunc ex illo, sedB: sex illum ex iis1530: his, quae hic fecit, dignum fide ostendunt. Multi ergo crediderunt in eum. Multis enim rationibus trahebantur ad credendum.

61.3.10 Nam recordati sunt uerba, quae Ioannes dixerat, cum fortiorem eum se testificatus est, et lucem et uitam et ueritatem et alia multa, ut uocem superne delatam, et spiritum in specie columbae apparentem, et eum omnibus ostendentem,

61.3.11 et cum hisB: iis miraculorum demonstrationem, in quam aspicientes confirmabantur. Quare dixerunt: Si Ioanni credendum est, longe magis huic, si illi sine signis, huic potius qui illius testimonio et signis confirmatur.

61.3.12 Vide quantum eis locus, et a prauis ingeniis discessio contulit?B/1470/1486/1530: contulit. Ideo frequenter ab illorum consuetudine eos abducit.

61.3.13 Quod etiam in ueteri fecit testamento. Iudaeos enim ab Aegyptiis abducens in eremo finxit et erudiuit

61.3.14 in omnibus, hoc idem et nos admonet, ut fora, turbas, et tumultus fugiamus, in cubiculo oremus. Nauis enim tempestatibus non agitata, secundo uento nauigat, et anima saecularibus absoluta negociis in portu quiescit.

61.3.15 Quare mulieres quam uiros sapientiores esse oportet, quae curae familiari ut plurimumF: om. incumbunt. Ita Iacob simplicior fuit, cum domi habitaret, et exterioribus absolueretur occupationibus.

61.3.16 Neque id simpliciter dixit scriptura, habitans domum, sed et domi multa est perturbatio. Sed cum tu uis, et sponte tua curarum turbam suscipis.

61.3.17 Vir enim in medio foro et iudiciis tanquam quibusdam fluctibus uersaturB/1470/1486: uersatus. Mulier uero tanquam in quodam philosophiae gymnasio domi sedens, et mentem in se colligens, et1470: de orationibus et lectionibus et aliis bonis operibus uacare potest,

61.3.18 et more eremos habitantium, qui se perturbet, habet neminem. Domi sedet, ubi semper potest in tranquillitate uiuere.

61.3.19 Si quando domo exeundum est, nullam etiam perturbationis habet materiam. Siue enim huc ueniant, siue balneas petantB: petunt, tunc necessario egrediuntur.

61.3.20 Plurimum autem temporis domi degitur, et potest uirtuti incumbere, et uirum perturbatum lenire atque admonere1470/1486/1530: admonereque, superfluas eius et molestiores cogitationes abscindere, et ita dimittere, ut quascunque molestias e foro domum tuleritB: tulerint, deponat, et quae domi bona didicerit, secum in forum deferat1470/1486: obferat; 1530: afferat1470/1486: obferat; 1530: afferat.

61.3.21 Nihil enim potentius muliere bona ad instituendum et informandum uirum quomodocunque1470/1486/1530: quocumque uoluerit, neque tam leniter amicos, neque magistros, neque principes patietur, ut coniugem admonentem atque consulentem.

61.3.22 Habet enim uoluptatem quandam admonitio uxoria, cum plurimum amet, cui consulit. Multos possem1470/1486/1530: possum afferre uiros asperos et inmites, per uxorem mites redditos et mansuetos.

61.3.23 Ipsa enim mensa, lecto, filiorum communicatione, dicendis, tacendis, ingressu, exitu, et aliis pluribus, cum marito communicans, et ut corpus capiti coniuncta,

61.3.24 si prudens erit et diligens, omnes uincet, et coniugis superabit diligentiam.

61.4.1 Quamobrem admoneo, ut hoc pacto fiat, et necessitati consulatur. Vt enim ad uirtutem mulier, ita ad malitiam plurimum potest.

61.4.2 Mulier Abesalom, mulier Amnon perdidit. Ipsa Iob perdere conata est. Ipsa Nabal a caede eripuit. Ipsa uniuersam gentem liberauit.

61.4.3 Et Debbora1470/1486: delbora et Iudith et aliae multae imperatorum functae sunt officiis. Ideo Paulus inquit: Quid enim scis, mulier, an uirum saluas?

61.4.4 Et illis temporibus Persida et Mariam et Priscillam apostolorum scimus imitatrices, ut etB: es nos imitari debemus1530: debeamus.

61.4.5 Nec uerbis tantum, sed re informandus est coniunx. Quomodo autem re ipsa eum erudiemus?B: erudiemus:

61.4.6 Cum te non malam1470/1486/1530: malam uiderit , non preciosis indutam, non superflua expetentem, sed necessariis contentam uiderit. Tunc enim consulentem patietur.

61.4.7 Quod si uerbis philosophaberis, re contrafeceris, nugas tuas reprehendet.

61.4.8 Sed cum uerbis operum etiam doctrinam addideris, tunc monita tua accipiet, tunc persuasus erit, ut exempli gratia, cum aurum non quaeres, neque margaritas, neque1470/1486/1530: nec preciosas uestes,

61.4.9 sed pro iis1530: his modestiam, beniuolentiam, et te indueris, et ab illo exiges.

61.4.10 Nam si studendum est, ut uiro placeas, anima ornanda est, non corpus corrumpendum. Neque enim aurum adeo amabilem ac desiderabilem uxorem reddet, ut modestia et caritas et animus uitam exponendi pro marito.

61.4.11 Haec uirum capiunt. Ille ornatus obstat ei, pecunias exponit, et sumptum et sollicitudinem prebet. Haec1470: nec mariti animum uxori copulant1470: copulat.

61.4.12 Amor enim, caritas, desiderium nullam affert molestiam, nullam impensam. Sed econtrario. Et ille quidem ornatus usu deterior fit.

61.4.13 Hic in dies florentiorem animam reddit, et maiorem excitat caritatem. Quamobrem si uiro placere uis, ornato animam pudicitia, pietate, rei familiaris cura.

61.4.14 Haec, inquam, confirmant amorem, qui nunquam cessat. Neque senectus hunc tollit ornatum, non morbus. Corporis autem et haec et alia plura auferunt.

61.4.15 Nam animae bona prestantiora sunt quam corporis, huius ornatus inuidiam patitur1470/1486/1530: parit et zelotypiam. Hic omni malo affectu, omni caret inani gloria.

61.4.16 Hoc pacto et res familiaris facilius augebitur, et accessus facilis, cum auro non eris ornata, neque anulis digiti fulgebuntB: fulgebat,

61.4.17 sed in necessaria conferes, hoc est, in cibum seruorum, et filiorum curam necessariam, et alia quae in uita requiruntur,

61.4.18 quae si defecerint, oculi ea requirunt, cor angitur. Quod lucrum? Quae utilitas? Non sinit hoc magnum uideri, cum dolore torquetur.

61.4.19 Nostis enim quod et si omnium pulcherrimam quis mulierem uideat, nisi letus sit, exhilarari minime potest?1470/1486/1530: potest. Qui enim delectari uult, primum letetur, oportet.

61.4.20 Cum autem aurum omne in uxoris ornamentis collatum est, et angustia res familiaris laborat, quae potest esse coniugi uoluptas? Quamobrem si uiris placere uolumus, demus uoluptatis materiam,

61.4.21 quod1530: quam dabimus, si ornatum et omne lenocinium auferemus. Haec enim circa nuptiarum tempora uoluptatem quandam habere uidentur, inde languescunt.

61.4.22 Nam cum caelum tam pulchrum sit, et sol tam clarus, ut nullum corpus aeque clarum sit, neque tamen eum propter consuetudinem admiramur, quid1470/1486/1530: quod de muliebri ornatu euenire par est.

61.4.23 Hoc dico ut uos meliori ornem cultu, quem Paulus praecepit: Non auro et margaritis neque uariis uestibus, sed qui decet mulieresB/F: mulierem, quae dei cultum profitentur, bonorum uidelicet operum ornamento1530: ornamenta.

61.4.24 Sed foris placere uis et laudari?1470/1486: laudari. Minime pudice mulieris hoc desiderium. Veruntamen si uis, et hos habebis amatores, et pudicitiae tuae laudatores.

61.4.25 Illam nanque nemo modestus, nemo bonus laudabit, sed incontinentes et luxuriosi, neque etiam hiB: ii, sed et male dicent, cum mulieris incontinentiam intuebuntur.

61.4.26 Hanc et illi et hi omnes probabunt, utpote qui nihil ab ea mali accoeperint, sed continentiae exemplum. Sic apud homines multum laudabitur, apud deum autem remunerabitur.

61.4.27 Hunc igitur quaeramus ornatum, ut in hac uita cum fiducia uiuamus, et futura consequamur bonaB: om.. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria1470/1486/1530: honor et imperium in saecula1470/1486: secula. Amen; 1530: secula seculorum, amen1470/1486: secula. Amen; 1530: secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY