61.4.10 Si enim oportet quid in acceptationem facere uiri animam oporteret non corpus ornare et corrumpere. Neque enim aurum circumiacens faciet concupiscibilem illi ut sobrietas et deuotio circa eum, et pro coniuge mori paratam esse.
61.4.10 Nam si studendum est, ut uiro placeas, anima ornanda est, non corpus corrumpendum. Neque enim aurum adeo amabilem ac desiderabilem uxorem reddet, ut modestia et caritas et animus uitam exponendi pro marito.
61.4.10 Nam si studendum est, vt viro placeas, anima ornanda est, non corpus corrumpendum. Neque enim aurum adeo amabilem ac desiderabilem vxorem reddet, vt modestia et charitas, et animus vitam exponendi pro marito.
61.4.10 Nam si quid ad placendum viro sit agendum, animam oportet, non corpus ornare, imo corrumpere. Neque enim ita te illi amabilem aurum reddet, ut temperantia et benevolentia, atque animus ad vitam pro marito ponendam paratus.