Omelia LXI (lx)
61.1.1 Facta sunt autem encaenia in Hierosolymis, et hyems erat. Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. Circundederunt ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram perdis?
61.1.2 Omnis quidem virtus bona est, maxime autem mansuetudo et clementia: haec nos homines indicat, et a feris dirimit, haec nos angelis aequiparat.
61.1.3 Idcirco Christus frequenter de hac multa verba facit, cum mansuetos nos et clementes esse iubet: neque verbis tantum, sed et re, nunc alapas perferens, nunc maledictis, nunc insidiis petitus tolerat.
61.1.4 Qui enim daemoniacum et Samaritanum Christum appellarunt, et interficere saepe tentarunt, hi nunc circundederunt eum, et interrogarunt, Tu es Christus?
61.1.5 Neque eos post tales insidias repulit, sed multa mansuete respondet1603: responderunt. Sed necessarium est altius hunc sermonem repetere. Facta sunt, inquit, encaenia in Hierosolymis, et hyems erat.
61.1.6 Magnus hic dies festus, et solennis, quo videlicet templum fabricatum fuerat, cum redierunt e diuturna Persidis captiuitate. Hunc agebant maxima cum diligentia,
61.1.7 hoc die affuit Christus solennitati. Iam enim appropinquante passione, frequenter in Iudaeam veniebat. Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant: Quousque animam nostram perdis? Si tu es Christus, dic nobis palam.
61.1.8 Non respondit, Quid a me quaeritis, quem daemonium habere et insanum, Samaritanum, deo contrarium, deceptorem existimatis, et nuper me de meipso testimonium perhibente, testimonium meum non esse verum dixistis?
61.1.9 Cur igitur me interrogatis, et vultis a me discere, cuius respuitis testimonium? Nihil tale dixit, quanuis eorum mentem intelligeret.
61.1.10 Nam cum eum circundederint, et dixerint, Quousque animam nostram perdis? charitate quadam, et discendi desiderio dictum videbatur: animus autem corruptus erat et subdolus.
61.1.11 Nam cum opera insimulari non possent, verbis quaerebant eum capere, aliter quam superius interrogando, sic ansam aliquam captantes.
61.1.12 Ideo dicebant, Dic nobis. Atqui saepenumero dixit. Nam et Samaritanae, Ego, inquit, sum, qui loquor tecum. Et caeco: Vidisti eum, et qui loquitur tecum, ille est.
61.1.13 Necnon et his, quamuis aliis verbis. Nam si recte aduertere voluissent, ex verbis quoque ipsum confiteri debuissent. Nam operibus saepenumero ostendit.
61.1.14 Sed considera eorum prauitatem: cum verbis erudiuntur, dicunt: Quod signum ostendis? cum autem operibus eius virtus demonstratur, dicunt: Si tu es Christus, dic nobis palam.
61.1.15 Sic operibus clamantibus, ad verba: verbis autem, ad opera confugiunt, et contrariis semper insistunt. Nam quod discendi gratia non interrogarent, finis indicio est:
61.1.16 quem enim tantae authoritatis arbitrabantur, vt ipsius esset de se testimonio credendum, pauca locutum statim lapidibus impetunt.
61.1.17 Vnde constat, et quod eum circundederint et percontarentur, a prauo animo prouenisse. Modus vero interrogandi, magnum eorum odium indicat, Dic nobis palam.
61.1.18 Nonne palam omnia loquebatur? Nonne solennitatibus semper aderat?
61.1.19 Ideo blandioribus verbis vsi sunt, Quousque animam nostram perdis? vt iterum aliquam calumniandi ansam inueniant.
61.1.20 Quod autem hac, et non discendi gratia interrogent, non hic tantum, sed multis in locis perspicuum est:
61.1.21 vt cum rogarunt, an liceret censum dari Caesari, et an lapidanda esset adultera: et cum de ea quae septem viros habuisse deprehensa erat percontati sunt, in quibus non discendi studium, sed maleuolam mentem prae se tulerunt,
61.1.22 et tunc eos reprehendit, Quid me, inquit, tentatis hypocritae? vt cordis secreta se cognoscere demonstraret:
61.1.23 hic minime, vt non semper fraudulentos arguendos, sed mansuete et benigne in multis tolerandos erudiret.
61.1.24 Nam quod stultum esset operibus ipsum praedicantibus verborum quaerere testimonium, audi quo modo eis respondet,
61.1.25 cum superflue eos, et non vt discerent interrogare, tum certiorem verbis, hoc est operum vocem protulisse significans.
61.1.26 Saepe enimdixi vobis, et non creditis mihi. Opera quae ego facio in nomine patris mei, illa testimonium perhibent de me, inquit, dixi vobis, et non creditis mihi. Opera quae ego facio in nomine patris mei, illa testimonium perhibent de me.
61.1.27 Quod perfidi illi aliquando inuicem dicebant, Non potest homo peccator haec signa facere. Et iterum: Non potest daemonium caecorum oculos aperire. Et, nemo potest talia signa facere, nisi sit cum eo deus.
61.1.28 Et videntes signa quae faciebat1603: faciebant, dicebant: Nunquid hic est Christus? Alii autem dicebant: Quando venerit Christus, num poterit plura signa facere, quam hic fecit?
61.1.29 Hi autem cum ei credere velle solo verbo simularent, dicentes: Quod signum ostendis nobis, vt videamus et credamus tibi?
61.2.1 Cum operibus non credidissent, reprehendit Christus eorum maliciam, inquiens: Si operibus non creditis, quo modo verbis credetis?
61.2.2 Quare superflua interrogatio. Sed dixi vobis, inquit, et non creditis mihi: quia non estis de ouibus meis. Ego enim officium pastoris feci, si vos me non sequimini, nonne eo accidit, quod oues meae non estis?
61.2.3 Oues meae, inquit, vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Quia pater meus qui dedit mihi, maior est omnibus: et nemo potest eas rapere de manu patris mei. Ego et pater vnum sumus.
61.2.4 Animaduerte quo modo eos reiiciendo, vt se sequantur, hortatur: Vos me, inquit, non auditis, neque enim estis oues. Qui sequuntur, hi sunt ex ouili.
61.2.5 Haec autem dicebat, vt oues fieri adniterentur. Inde cum dicit, καὶ ἀκολουθοῦσίν μοι, id est, et sequuntur me: eos tangit et excitat, et in sequendi1603: sequenti cupiditatem impellit. Quid ergo, si propter patris virtutem nemo rapit,1603: rapit? tu ergo imbecillis es, et custodire non potes? Minime.
61.2.6 Nam vt intelligas illam particulam, Quia pater meus qui dedit mihi: propter illos dictam, ne iterum deo contrarium dicerent, cum dixisset, nemo rapiet eas de manu mea, prosequens suam et patris manum vnam esse ostendit:
61.2.7 quod ni ita esset, consequens erat dicere, Pater qui dedit mihi, maior omnibus est, et nemo potest eas rapere de manu mea. Verum non ita dixit: sed, de manu patris mei.
61.2.8 Inde ne arbitrareris, quod sit imbecillis, eo quod virtute patris tutae oues sint: addidit, Ego et pater vnum sumus: quasi dicat, non propterea dixi neminem propter patrem eas rapturum, ac si ipse imbecillis essem.
61.2.9 Nam vnum sumus, hoc est, secundum potentiam: nam de hac loquitur, quod si eadem est, constat etiam eandem esse substantiam.
61.2.10 Cum enim omnia tentarent Iudaei insidiando, extra synagogam faciendo, dicit omnia frustra tentari, cum in patris sui manibus oues sint, vt propheta inquit: In manu mea depinxi muros tuos.
61.2.11 Inde vnam esse manum ostendens, eam aliquando suam, aliquando patris esse ostendit. Cum autem manum audis, nihil sensibile suspiceris, sed virtutem atque potestatem.
61.2.12 Quod si nemo ob patris protectionem eas rapuit, superfluum erat addidisse, Ego et pater vnum sumus. Nam si minor erat, nimis temerarium verbum esset:
61.2.13 nihil enim aliud quam potentiae paritatem signat: quod Iudaei intelligentes, lapides in eum iecerunt, non tamen hanc Iesus abstulit suspicionem:
61.2.14 quae si falsa fuisset, corrigenda fuisset, et dicendum: Cur hoc facitis? Non parem meam et patris affirmans potestatem ista dixi.
61.2.15 Sed nunc totum contrarium, eam confirmat, et maxime cum exasperarentur: neque accusat, ac si male dixisset, sed illos reprehendit, ac si malam habeant de se opinionem.
61.2.16 Cum enim dixissent, De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: et quia cum homo tu sis, facis teipsum deum.
61.2.17 Audi quid dicat, Nonne scriptum est in lege vestra, Ego dixi, dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est, quo modo vos dicitis, quia blasphemo, quia dixi, Filius dei sum?
61.2.18 Hoc est, si hi qui gratis hoc acceperunt, non possunt accusari si seipsos deos appellant: qui id natura habet, quo modo iure accusari poterit?
61.2.19 Non tamen his verbis vsus est, sed postmodum id confirmauit: primum remissius loquitur, rem ipsis relinquens intelligendam, cum inquit: Quem pater sanctificauit, et misit in mundum. Et eorum furore sedato, tunc veram affert sententiam.
61.2.20 Primum ergo, vt suam acciperent rationem, humilioribus vsus est verbis: inde altiora aggreditur: Si non facio opera patris mei, nolite credere mihi: sin autem facio, etsi mihi non creditis, operibus credite.
61.2.21 Vide quo modo, vt dixi, confirmat, quod in nullo sit patre inferior, sed aequalis in omnibus: cum enim substantiam eius videre non sit, ab operum aequalitate eandem ostendit cum patre potestatem.
61.3.1 Et quid credemus, dic quaeso? Quod ego in patre, et pater in me est. Nihil ego aliud quam quod pater, manens filius. Nihil ille aliud quam quod ego, manens pater: et qui me nouit, nouit patrem: et qui patrem nouit, et filium.
61.3.2 Quod si potentia minor esset, etiam cognitio mentiretur: neque enim alia per aliam, neque substantia, neque potentia disci potest.
61.3.3 Voluerunt ergo eum apprehendere, et exiit de manibus eorum. Et abiit trans Iordanem, vbi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Ioannes quidem signum edidit nullum. Omnia autem quaecunque dixit Ioannes de hoc, vera erant.
61.3.4 Cum quicquam magnum et altum loquitur, quamprimum abit, vt eorum furori det locum, vt absentia sua sedetur, et quiescat indignatio, vt in praesentia.
61.3.5 Sed cur euangelista locum notat quo abierit? Vt quae illic facta essent et dicta a Ioanne, ipsiusque testimonium illis in memoriam reuocaret.
61.3.6 Euntibus ergo illuc, statim subiit animo Ioannes, propterea dicunt, quia Ioannes nullum signum fecit. Quid enim consequens erat hoc dicere, nisi locus ipse Baptistae et eius testimonii eos admonuisset?
61.3.7 Vide autem quam certam affert consequentiam. Ioannes quidem signum nullum fecit, hic autem fecit, ergo, huius excellentia ostenditur. Si illi qui nullum fecerat signum crediderunt, longe magis huic erat credendum.
61.3.8 Deinde ne nullum faciendo signum indignus testimonio videretur: subdidit, Signum nullum fecit, tamen omnia de eo vera dixit.
61.3.9 Neque amplius hunc ex illo, sed illum ex his quae hic fecit, dignum fide ostendunt. Multi ergo crediderunt in eum. Multis enim rationibus trahebantur ad credendum.
61.3.10 Nam recordati sunt verba quae Ioannes dixerat, cum fortiorem eum se testificatus est, et lucem et vitam et veritatem et alia multa, vt vocem superne delatam, et spiritum in specie columbae apparentem, et eum omnibus ostendentem,
61.3.11 et cum his miraculorum demonstrationem, in quam aspicientes confirmabantur. Quare dixerunt, Si Ioanni credendum est, longe magis huic. Si illi sine signis, huic potius qui illius testimonio, et signis confirmatur.
61.3.12 Vide quantum eis locus, et a prauis ingeniis discessio contulit. Ideo frequenter ab illorum consuetudine eos abducit:
61.3.13 quod etiam in veteri fecit testamento. Iudaeos enim ab Aegyptiis abducens, in eremo finxit, et erudiuit.
61.3.14 In omnibus hoc idem et nos admonet, vt fora, turbas, et tumultus fugiamus, in cubiculo oremus. Nauis enim tempestatibus non agitata, secundo vento nauigat: et anima secularibus absoluta negociis, in portu quiescit.
61.3.15 Quare mulieres quam viros sapientiores esse oportet, quae curae familiari, vt plurimum, incumbunt. Ita Iacob simplicior fuit cum domi habitaret, et exterioribus absolueretur occupationibus.
61.3.16 Neque enim id simpliciter dixit scriptura, habitans domum, sed et domi, inquies, multa est perturbatio: sed cum tu vis, et sponte tua curarum turbam suscipis.
61.3.17 Vir enim in medio foro et iudiciis tanquam quibusdam fluctibus versatur, mulier vero tanquam in quodam philosophiae gymnasio domi sedens, et mentem in se colligens, et orationibus, et lectionibus, et aliis bonis operibus vacare potest,
61.3.18 et more eremos habitantium, qui se perturbet habet neminem, domi sedet, vbi semper potest in tranquillitate viuere.
61.3.19 Si quando domo exeundum est, nullam etiam perturbationis habet materiam: siue enim mulieres huc veniant, siue balneas petant, tunc necessario egrediuntur,
61.3.20 plurimum autem temporis domi degitur, et potest virtuti incumbere, et virum perturbatum lenire, admonereque, superfluas eius et molestiores cogitationes abscindere, et ita dimittere vt quascunque molestias e foro domum tulerit, deponat, et quae domi bona didicerit, secum in forum afferat.
61.3.21 Nihil enim potentius muliere bona et prudenti, ad instituendum et informandum virum quodcunque voluerit: neque tam leniter amicos, neque magistros, neque principes patietur, vt coniugem admonentem, atque consulentem:
61.3.22 habet enim voluptatem quandam admonitio vxoria1603: vxoris, cum plurimum amet, cui consulit. Multos possum afferre viros asperos et immites, per vxorem mites redditos, et mansuetos:
61.3.23 ipsa enim mensa, lecto, filiorum communicatione, dicendis, tacendis, ingressu, exitu, et aliis pluribus cum marito communicans, et vt corpus capiti coniuncta,
61.3.24 si prudens erit et diligens, omnes vincet, et coniugis superabit diligentiam.
61.4.1 Quamobrem admoneo, vt hoc pacto fiat, et necessitati consulatur. Vt enim ad virtutem mulier, ita ad maliciam plurimum potest.
61.4.2 Mulier Absalon, mulier Amnon perdidit, ipsa Iob perdere conata est: ipsa Nabal a caede eripuit, ipsa vniuersam gentem liberauit.
61.4.3 Et Delbora, et Iudich, et aliae multae imperatorum functae sunt officiis. Ideo Paulus inquit: Qui enim scis mulier, an virum saluabis?
61.4.4 Et illis temporibus Persida, et Mariam et Priscillam Apostolorum scimus imitatrices, vt et nos imitari debeamus.
61.4.5 Nec verbis tantum, sed re informandus est coniunx. Quo modo autem re ipsa eum erudiemus?
61.4.6 Cum te non malam viderit, non preciosis indutam, non superflua expetentem, sed necessariis contentam viderit, tunc enim consulentem patietur1603: patitur.
61.4.7 Quod si verbis philosophaberis, re contrafeceris, nugas tuas reprehendet1603: reprehendit:
61.4.8 sed cum verbis operum etiam doctrinam addideris, tunc monita tua accipiet, tunc persuasus erit. Vt exempli gratia, Cum aurum non quaeres, neque margaritas, nec preciosas vestes:
61.4.9 sed pro his modestiam, beneuolentiam, et te indueris, et ab illo exiges.
61.4.10 Nam si studendum est, vt viro placeas, anima ornanda est, non corpus corrumpendum. Neque enim aurum adeo amabilem ac desiderabilem vxorem reddet, vt modestia et charitas, et animus vitam exponendi pro marito.
61.4.11 Haec virum capiunt. Ille ornatus obstat ei, pecunias exponit, et sumptum et solicitudinem praebet, haec mariti animum vxori copulant.
61.4.12 Amor enim, charitas, desiderium, nullam affert molestiam, nullam impensam. Sed econtrario: et ille quidem ornatus vsu deterior fit,
61.4.13 hic indies florentiorem animam reddit, et maiorem excitat charitatem. Quamobrem si viro placere vis, ornato animam pudicicia, pietate, rei familiaris cura.
61.4.14 Haec, inquam, confirmant amorem, qui nunquam cessat, neque senectus hunc tollit ornatum, non morbus: corporis autem et haec, et alia plura auferunt.
61.4.15 Nam animae bona praestantiora sunt, quam corporis: huius ornatus inuidiam parit, et zelotypiam: hic omni malo affectu, omni caret inani gloria.
61.4.16 Hoc pacto et res familiaris facilius augebitur, et accessus facilis, cum auro non eris ornata, neque annulis digiti fulgebunt,
61.4.17 sed in necessaria conferes, hoc est, in cibum seruorum, et filiorum curam necessariam, et alia quae in vita requiruntur:
61.4.18 quae si defecerint, oculis autem illa proponantur, et cor angatur, quidnam erit lucri? quae vtilitas? Non sinit hoc magnum videri, cum dolore torquetur.
61.4.19 Nostis enim quod etsi omnium pulcherrimam quis mulierem videat, nisi laetus sit, exhilarari minime potest. Qui enim delectari vult, primum laetetur oportet.
61.4.20 Cum autem aurum omne in vxoris ornamentis collatum est, et angustia res familiaris laborat, quae potest esse coniugii voluptas? Quamobrem si viris placere volumus, demus voluptatis materiam:
61.4.21 quam dabimus, si ornatum et omne lenocinium auferemus. Haec enim circa nuptiarum tempora voluptatem quandam habere videntur, inde tempore languescunt.
61.4.22 Nam cum coelum tam pulchrum sit, et sol tam clarus, vt nullum corpus aeque clarum sit, neque tamen eum propter consuetudinem admiramur, quod de muliebri ornatu euenire par est.
61.4.23 Hoc dico, vt vos meliori ornem cultu, quem Paulus praecepit, non auro et margaritis, aut veste preciosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.
61.4.24 Sed his qui foris sunt, placere vis, et ab illis laudari? Minime pudicae mulieris hoc desiderium. Veruntamen si vis, et hos habebis amatores, et pudiciciae tuae laudatores.
61.4.25 Illam nanque nemo modestus, nemo bonus laudabit, sed incontinentes et luxuriosi: neque etiam hi, sed et maledicent, cum mulieris incontinentiam intuebuntur:
61.4.26 hanc et illi, et hi omnes probabunt, vtpote, qui nihil ab ea mali acceperint1603: acceperit, sed continentiae exemplum. Sic apud homines multum laudabitur, apud deum autem remunerabitur.
61.4.27 Hunc igitur quaeramus ornatum, vt in hac vita cum fiducia viuamus, et futura consequamur bona, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui honor et imperium in secula seculorum, Amen.