PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.1.7 In hac aderat sollempnitate Christus. De reliquo enim inuidiam continue frequentabat quia passio erat in ianuis. Circumdederunt igitur eum Iudei et dixerunt: Vsquequando animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.
CLOSE
Griffolini

61.1.7 Hoc die affuit Christus solemnitati. Iam enim appropinquante passione frequenter in Iudaeam ueniebat. Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant: Quousque animam nostram perdis?B: perdis. Si tu es Christus, dic nobis palam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.1.7 hoc die affuit Christus solennitati. Iam enim appropinquante passione, frequenter in Iudaeam veniebat. Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant: Quousque animam nostram perdis? Si tu es Christus, dic nobis palam.
CLOSE
Montfaucon

61.1.7 Diei festo aderat Christus. Instante namque morte, frequenter in Judaeam veniebat. Circumdederunt ergo eum Judaei et dicebant: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.