Commentarius
[Homilia LXI]
61.1.1 Facta sunt autem encaenia in Jerosolymis, et heims erat. Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis?
61.1.2 Omnis quidem virtus bona est, maxime autem mansuetudo et clementia: haec nos homines esse demonstrat, et a feris dirimit: haec nos angelis exaequat.
61.1.3 Ideo Christus frequenter de hac virtute verba facit, cum mites et mansuetos esse jubet. Neque verba tantum facit, sed et operibus ad id nos instituit, modo alapas perferens, modo convitia et insidias, ac rursum cum insidiantibus versans.
61.1.4 Nam qui daemoniacum illum et Samaritanum appellaverant, qui saepe occidere illum voluerant, qui lapidibus impetierant, hi circumsistunt et interrogant, Si tu es Christus?
61.1.5 Neque illos post tot talesque insidias repulit, sed mansuete admodum respondit. At necessarium est hunc sermonem altius repetere. Facta sunt, inquit, encaenia in Jerosolymis, et hiems erat.
61.1.6 Magnus hic dies festus et solennis erat. Qua enim die templum constructum fuerat, ex longa et Persica reversi captivitate, hanc celebritatem solenniter agebant.
61.1.7 Diei festo aderat Christus. Instante namque morte, frequenter in Judaeam veniebat. Circumdederunt ergo eum Judaei et dicebant: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.
61.1.8 Non dixit, Quid a me quaeritis? daemoniacum saepe vocastis, furiosum, Samaritanum: Deo adversarium et deceptorem me putastis esse, et nuper dicebatis: Tu testimonium perhibes de teipso, testimonium tuum non est verum.
61.1.9 Cur ergo interrogatis et de me audire vultis, cujus testimonium rejicitis? Nihil horum dixit, etsi nosset malum interrogantium animum.
61.1.10 Nam quod eum circumdederint ac dixerint, Quousque animam nostram tollis? id videbatur ex amore quodam et discendi studio proficisci. Mens autem interrogantium corrupta et subdola erat.
61.1.11 Quia enim opera calumniis non obvia erant, verbis capere quaerebant, aliter quam prius interrogantes, ac frequenter sciscitantes, ex ipsis verbis eum confutare volebant; et cum opera carpere non possent, ex verbis ansam quaerebant.
61.1.12 Ideo dicebant, Dic nobis. Atqui saepe dixit: nam sic Samaritanam alloquutus est: Ego sum qui loquor tecum; et caeco dixit: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ille est.
61.1.13 Illis quoque dixit, sed aliis verbis. Atqui si mente valuissent, et recte explorare voluissent, verbis ipsum confiteri debuissent, qui operibus hoc ipsum saepe comprobaverat.
61.1.14 Nunc vero illorum perversitatem considera. Cum concionatur et verbis docet, aiunt: Quod signum ostendis? Cum autem operibus demonstrationes profert, dicunt illi: Si tu es Christus, dic nobis palam.
61.1.15 Dum opera clamant, verba quaerunt; et cum verba docent, ad opera confugiunt, contrariisque1862: contrariisque semper insistunt. Quod enim non discendi causa interrogarent, exitus demonstravit.
61.1.16 Quem enim ita fide dignum putabant, ut de seipso testificantem admitterent, vel pauca loquentem, statim lapidibus impetunt.
61.1.17 Itaque quod circumdarent eum et instarent, id ex nequitia proficiscebatur. Modus quoque interrogandi multum prae se ferebat odium. Dic nobis palam si tu es Christus.
61.1.18 Atqui palam ille loquebatur in solennitatibus, quibus semper aderat, nihilque clam dicebat,
61.1.19 ideoque adulantes dicunt, Quousque animam nostram tollis? Ut provocantes, aliquam criminandi ansam reperiant.
61.1.20 Quod enim semper illo animo interrogarent, non ut discerent, sed ut dicta carperent, non hinc solum, sed et aliunde saepe probatur.
61.1.21 Nam cum accesserunt dicentes: Licet censum dare Caesari, necne? et cum de repudianda uxore agerent, cumque de illa sciscitarentur, quam dicebant septem habuisse viros, deprehensi sunt non discendi studio, sed ex pravo animo sciscitari.
61.1.22 Sed tunc illos coarguit his verbis, Quid me tentatis, hypocritae? ostendens se illorum secretam mentem cognoscere.
61.1.23 Hic vero nihil loquitur simile, ut nos doceat, insidiatores non semper esse arguendos, sed multa modeste et mansuete esse ferenda.
61.1.24 Quia ergo stultum erat, ipsis operibus praedicantibus, verborum testimonia quaerere, audi quomodo ipsis respondeat,
61.1.25 simul subindicans haec illos frustra quaerere non discendi causa, et significans, se jam verbis ipsis clariorem emisisse vocem, per opera scilicet.
61.1.26 Nam ait: Saepe dixi vobis, et non creditis mihi. Opera quae ego facio in nomine Patris mei, illa testimonium perhibent de me.
61.1.27 Quod ii, qui apud illos moderatiores erant, saepe mutuo dicebant: Neque enim potest homo peccator haec signa facere; et rursum, Non potest daemonium caecorum oculos aperire; et, Nemo potest talia signa facere, nisi sit cum illo Deus;
61.1.28 et videntes signa quae faciebat, dicebant: Numquid hic est Christus? Alii autem dicebant: Quando venerit Christus, num plura signa faciet, quam hic fecit?
61.1.29 Iidem vero ipsi ex operibus volebant in illum credere dicentes: Quod signum ostendis nobis, ut videamus et credamus tibi?
61.2.1 Quia ergo tunc simulabant se ex solo verbo credituros, qui tot tantisque operibus non crediderant, illorum nequitiam arguit his verbis: Si operibus non creditis, quomodo verbis credetis?
61.2.2 Quare superflua est interrogatio?1862: interrogatio. Sed dixi vobis, inquit, et non creditis mihi, quia non estis de ovibus meis. Ego totum pastoris officium exhibui. Si vero me non sequimini; non quod ego non pastor sim renuistis, sed quod vos oves meae non sitis.
61.2.3 Nam oves meae, inquit, vocem meam audiunt, et sequuntur me, et vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum: et nemo potest eas rapere de manu mea. Quia Pater qui dedit mihi, major est omnibus: et nemo potest eas rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus.
61.2.4 Animadverte quomodo illos rejiciendo, hortetur tamen ut se sequantur. Vos, inquit, non auditis me, neque enim estis oves; qui vero sequuntur, hi sunt ex ovili.
61.2.5 Haec porro dicebat, ut illi oves esse conarentur. Deinde ubi quid consequuturi sint exposuit, incitat illos, ut sequendi desiderium inferat. Quid ergo? Num ob Patris potentiam nemo rapit, tu vero nihil potes, et custodire non vales? Minime.
61.2.6 Ut discas enim, illud, Pater qui dedit mihi, ideo dictum fuisse, ne illum denuo Deo adversarium dicerent; postquam dixerat, nemo rapit eas de manu mea, pergit ostendens suam et Patris manum unam esse.
61.2.7 Nisi enim hoc ita esset, dicturus erat, Pater qui dedit mihi, major omnibus est, et nemo potest eas rapere de manu mea. Verum non ita dixit, sed de manu Patris mei.
61.2.8 Deinde ne putes ipsum esse infirmum, sed per Patris potentiam oves in tuto esse, subdidit: Ego et Pater unum sumus; ac si diceret, Non ideo dixi, ob Patris potentiam neminem eas esse rapturum, quasi illas ego servare non valeam.
61.2.9 Nam ego et Pater unum sumus; id est, secundum potentiam. Nam de illa hic sermo erat. Si autem eadem est potentia, palam est eamdem esse substantiam.
61.2.10 Cum enim multa facerent Judaei, insidias pararent, extra synagogam ejicerent, dicit illos omnia incassum machinatos esse; nam in manu Patris mei sunt oves, ut propheta dicit: In manu mea depinxi muros tuos.
61.2.11 Deinde unam esse manum ostendens, illam modo suam, modo Patris esse dicit. Cum manum audis, nihil sensile cogites, sed virtutem, potentiam.
61.2.12 Si autem nemo rapuit, quia Pater sibi potestatem indidisset, superfluum fuisset addere, Ego et Pater unum sumus. Nam si minor Filius esset, temerarium esset dictum.
61.2.13 Nihil certe aliud declarat, quam potentiae aequalitatem: quod cum Judaei intelligerent, lapidibus ipsum impetebant. Neque tamen ille hanc amovit opinionem.
61.2.14 Atqui si id falso opinati fuissent, illos emendare oportuit ac dicere: Cur hoc facitis? Non haec dixi, ut parem paternae meam potentiam indicarem.
61.2.15 Nunc contra, illis ferocientibus illam opinionem confirmat et probat. Non sese purgat ut qui male et falso dixerit; imo illos increpat, ut qui non consentaneam de se habeant opinionem.
61.2.16 Cum enim dicerent: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia homo cum sis, facis teipsum Deum;
61.2.17 audi quid dicat: Si illos dicit Scriptura deos, ad quos sermo Dei factus est, quomodo vos dicitis, quia blasphemo, quia dixi, Filius Dei sum?
61.2.18 id est, Si ii qui per gratiam hoc acceperunt, non accusantur cum se deos vocant, qui ex natura sua hoc habet, quo jure increpetur?
61.2.19 Verum non ita dixit; sed demum id probavit, postquam demissius loquutus est his verbis: quem Pater sanctificavit et misit, et postquam illorum furorem sedavit, tunc claram affert demonstrationem:
61.2.20 interim vero, ut admitteretur id quod dicebat, humilius loquutus est, ac demum ad majora ipsos adducit dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; sin autem facio, etsi mihi non creditis, operibus meis credite.
61.2.21 Viden’ quomodo probet, ut dixi, se Patre in nullo inferiorem esse, sed aequalem omnino? Quia enim non poterat substantia ipsius videri, ab operum aequalitate et identitate, aequalis potestatis demonstrationem affert.
61.3.1 Ecquid, quaeso, credemus? Quod ego in Patre, et Pater in me sit. Nihil enim aliud ego sum, quam Pater, manens Filius; nihil aliud est ille, quam quod ego, manens Pater: et qui me novit, novit et Patrem, Filiumque didicit.
61.3.2 Quod si potentia minor esset, etiam cognitio falsa esset. Neque enim alia per aliam vel substantia vel potentia disci potest.
61.3.3 Voluerunt ergo eum apprehendere: et exiit de manibus eorum, et abiit trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans primum. Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Joannes quidem signum fecit nullum. Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera sunt.
61.3.4 Postquam enim magnum quidpiam et sublime dixit, statim secedit, illorum cedens furori, ut per absentiam illius sedetur et sopiatur. Quod etiam tunc fecit.
61.3.5 Sed cur Evangelista locum indicat? Ut discas ipsum ideo istuc abiisse, ut ipsis in memoriam illa revocaret, quae Joannes illic fecerat dixeratque, necnon testimonium ipsius.
61.3.6 Istuc ergo cum venissent, statim Joannis recordati sunt, ideo dicunt, Joannes nullum fecit signum. Nam alias quid ad rem fecisset id addere? Sed quia locus Baptistae memoriam revocavit, necnon ejus testimonii.
61.3.7 Vide autem quam certos syllogismos concinnent: Joannes, inquiunt, nullum fecit signum: hic signa facit; hinc ergo ejus praecellentia ostenditur. Si ergo illi nullum signum edenti credidimus, multo magis huic credemus.
61.3.8 Deinde, quia Joannes erat qui testimonium perhibuerat, ne quia signum non fecerat, indignus fuisse putaretur qui testimonium ferret, adjiciunt, etiamsi signum non fecerit, vera tamen omnia de Christo dixisse.
61.3.9 Ita ut non Christus ex illo, sed ille ex operibus Christi fide dignus haberetur. Multi ergo crediderunt in eum. Multa enim illos attrahebant.
61.3.10 Nam recordati sunt verborum ejus, cum ipsum se fortiorem dicebat, lucem, vitam, veritatem caeteraque omnia; vocis quoque desuper allatae, Spiritusque specie columbae apparentis, ipsumque omnibus ostendentis.
61.3.11 Ad haec miraculorum demonstratio accedebat, qua confirmabantur. Nam si Joanni, inquiunt, credendum, multo magis huic. Si absque signis illi credidimus, multo magis huic, qui illius testimonio celebratus, et ex signis demonstratus est.
61.3.12 Viden’ quantum illis locus profuerit, quantum sequestratio a viris improbis? Ideo illos frequenter ab istorum consortio abducit.
61.3.13 Quod etiam in veteri lege fecisse deprehenditur, Judaeos procul ab Aegyptiis in deserto informans, et sic in omnibus instituens.
61.3.14 Id quod etiam nobis faciendum suadet, jubens forum vitare, tumultumque et turbam, atque in cubiculo tranquille orare. Navicula enim tempestate non agitata secundo vento navigat: animaque a negotiis vacans, in portu sedet.
61.3.15 Ideoque mulieres philosophiae magis deditas esse oporteret, quam viros, quae rei familiari ut plurimum incumbunt. Sic Jacob simplicior fuit, qui domi habitaret, a tumultibus liber.
61.3.16 Neque enim sine causa haec Scriptura dixit, habitans domum. Atqui domi etiam, inquies, magnus tumultus, tibique si vis multas1862: Siquidem tu vis, et multas tibi attrahis curas.
61.3.17 Vir certe in medio foro et pro tribunali, externis rebus quasi fluctibus agitatur: mulier vero ceu in quodam philosophiae gymnasio domi sedens, mentem colligens, poterit et precibus et lectioni caeterisque philosophiae exercitiis incumbere.
61.3.18 Ac quemadmodum ii qui desertum incolunt, a nemine turbantur; sic mulier semper intus manens, perpetua poterit frui tranquillitate.
61.3.19 Si quando autem domo sit exeundum, nulla inde perturbationis causa: sive enim in Ecclesiam veniant, sive ad balneum sit pergendum, saepe coguntur quidem mulieres exire;
61.3.20 ut plurimum autem domi sedet mulier, potestque philosophari, adventantemque virum perturbatum sedare, compescere, superfluos ac molestos ejus cogitatus eliminare, et sic rursus emittere curis in foro susceptis vacuum, et bona quae domi didicit secum ferentem.
61.3.21 Nihil enim, nihil utique fortius muliere pia et prudente, ut virum informet, ejusque animam, ut voluerit, instituat. Non amicos, non doctores, non principes perinde feret, ut uxorem monentem, et consilium dantem.
61.3.22 Monitio quippe talis cum quadam voluptate conjuncta est, quod illa multum ametur. Multos possem afferre viros asperos, immorigeros, ab uxoribus mitigatos.
61.3.23 Uxor est1862: om. viri et mensae et lecti et liberorum procreationis consors: ipsa conscia dictorum et arcanorum, ingressus et exitus, plurimorumque aliorum, in omnibus marito dedita, et sic illi juncta, ut par est corpus capiti copulari.
61.3.24 Si prudens sit et diligens, plus quam omnes alii conjugem fovebit et curabit.
61.4.1 Quamobrem hortor, ut operam illi rei dent, et quae decent suadeant; ut enim ad virtutem uxor, sic et ad nequitiam inducendam multam vim habet.
61.4.2 Mulier Absalonem, mulier Amnonem perdidit, mulier Jobum perdere conata est: uxor Nabalem a caede eripuit, mulier totam gentem servavit.
61.4.3 Nam Debora et Judith, et aliae multae imperatorum probe functae sunt officio. Ideo Paulus ait: Quid enim scis, mulier, an virum salvum facies?
61.4.4 Illisque temporibus Persida, et Mariam et Priscillam, Apostolicis certaminibus se dedidisse scimus.
61.4.5 Quas et vos imitari debetis, nec verbis solum, sed etiam operibus conjuges informare. Et quomodo maritum operibus erudiemus?
61.4.6 Cum te videbit nec improbam, nec curiosam, nec ornatus amantem, non superfluos sumtus expetentem, sed praesentibus contentam; tunc te consulentem feret.
61.4.7 Si autem verbis philosopheris, rebus vero contraria feceris, tunc loquacitatem tuam damnabit.
61.4.8 Sin verbis simul et operibus doctrinam inferas; tunc te excipiet atque magis obtemperabit: ut cum aurum non quaeres, neque margaritas, neque vestimentorum magnificentiam;
61.4.9 sed horum loco, modestiam, temperantiam, benevolentiam: utque ex teipsa haec afferes, sic ab illo eadem exiges.
61.4.10 Nam si quid ad placendum viro sit agendum, animam oportet, non corpus ornare, imo corrumpere. Neque enim ita te illi amabilem aurum reddet, ut temperantia et benevolentia, atque animus ad vitam pro marito ponendam paratus.
61.4.11 Haec viros capiunt. Nam cultus ille superfluus displicet illi, rem familiarem coarctat, et sumtum et curas parit. At quae prius dicta sunt, virum uxori copulant.
61.4.12 Benevolentia quippe, amicitia, desiderium, nec curas1862: nec curas faciunt, nec impensam exigunt. Imo contrarium omnino. Ornatus quidem ille a consuetudine fastidium ingenerat.
61.4.13 Animae vero ornatus quotidie floret, et majorem accendit flammam. Itaque si viro placere velis, orna animam castitate, pietate, rei domesticae cura.
61.4.14 Haec maxime alliciunt, et nunquam desinunt. Hunc ornatum non senectus solvit, non morbus aufert; sed corporis cultum, diuturnum tempus atterit, morbus consumit, aliaque multa perdunt.
61.4.15 At animae bona his omnibus sunt superiora. Ille ornatus invidiam parit et zelotypiam; hic vero a morbo quovis, et a vana gloria liber est.
61.4.16 Hoc pacto res domestica facilior erit, et proventus uberior, quando aurum non corpori tuo circumpositum erit, nec manus ligabit;
61.4.17 sed pro necessariis expendetur usibus; ut in cibum servorum, filiorum curam necessariam, aliaque rationi consentanea.
61.4.18 Alioquin si haec in luxum praeponantur, dum cor angitur, quod lucrum? quae utilitas? tantum cultum non sinit dolor aspicere.
61.4.19 Scitis enim, scitis utique, quod si quis mulierem omnium ornatissimam videat, delectari non potest si animus sit in moerore; qui enim vult delectari, hilaris sit oportet.
61.4.20 Si autem aurum totum ad ornandum uxoris corpus insumtum est, in angustia rei familiaris nulla potest esse heri voluptas. Quapropter si vultis placere viris, dabitis voluptati locum.
61.4.21 Dabitis porro si talem cultum et ornatum tollatis. Haec quippe omnia sponsalium tempore quamdam videntur habere voluptatem; demumque tempore marcescunt.
61.4.22 Si enim caelum tam pulcrum, solem tam splendidum, cui nullum par esse corpus dixeris, ob consuetudinem non usque adeo miramur, quomodo ornatum corpus diu mirabimur?
61.4.23 Hoc dico quod velim vos ornari vero cultu, quem Paulus praecepit: Non auro et margaritis, aut veste preciosa; sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona.
61.4.24 Sed vis externis placere, ab iisque laudari? Certe non castae mulieris est desiderium. At si velis etiam illos habebis et amatores, et castitatis laudatores.
61.4.25 Illam enim talem mulierem nemo aequus aestimator laudabit; sed lascivi tantum et molles homines. Imo ne hi quidem laudabunt, sed illis1862: om. maledicent, cum mulieris lasciviam intuebuntur.
61.4.26 Probam vero hanc mulierem et hi et illi omnesque laudabunt; quippe qui nihil ab illa mali acceperint, sed philosophiae doctrinam: magna apud homines laus aderit, magna apud Deum merces.
61.4.27 Hunc ergo quaeramus ornatum, ut et hic cum libertate vivamus, et futura consequamur bona: quae nos omnes assequi contingat, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.