61.3.14 Quod et nos admonet facere forum quidem iubet fugere et tumultus et pertubationes. In promptuario uero orare cum silentio. Etenim et nauis a perturbatione eruta cum apte nauigat et anima extra res existens in portu sedet.
61.3.14 in omnibus, hoc idem et nos admonet, ut fora, turbas, et tumultus fugiamus, in cubiculo oremus. Nauis enim tempestatibus non agitata, secundo uento nauigat, et anima saecularibus absoluta negociis in portu quiescit.
61.3.14 In omnibus hoc idem et nos admonet, vt fora, turbas, et tumultus fugiamus, in cubiculo oremus. Nauis enim tempestatibus non agitata, secundo vento nauigat: et anima secularibus absoluta negociis, in portu quiescit.
61.3.14 Id quod etiam nobis faciendum suadet, jubens forum vitare, tumultumque et turbam, atque in cubiculo tranquille orare. Navicula enim tempestate non agitata secundo vento navigat: animaque a negotiis vacans, in portu sedet.