PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.3.7 Vide uero qualiter silogismos complicant indubitabiles, Iohannes quidem signum nullum fecit, hic uero facit, ait. Quare hinc preminencia ostenditur. Si igitur illo signum nullum faciente crediderunt, multo magis huic.
CLOSE
Griffolini

61.3.7 Vide quam certam afferant1530: affert consequentiam. Ioannes quidem signum nullum fecit, hic autem fecit. Ergo huius excellentia ostenditur. Si illi, qui nullum fecerat signum, crediderunt, longe magis huic erat credendum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.3.7 Vide autem quam certam affert consequentiam. Ioannes quidem signum nullum fecit, hic autem fecit, ergo, huius excellentia ostenditur. Si illi qui nullum fecerat signum crediderunt, longe magis huic erat credendum.
CLOSE
Montfaucon

61.3.7 Vide autem quam certos syllogismos concinnent: Joannes, inquiunt, nullum fecit signum: hic signa facit; hinc ergo ejus praecellentia ostenditur. Si ergo illi nullum signum edenti credidimus, multo magis huic credemus.