PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.3.6 Venientes denique illuc, confestim meminerunt Iohannis. Propter hoc quidem dicunt quoniam Iohannes quidem fecit signum nullum. Quia que consequencia hec hoc esset apponi? Sed quia locus eos in memoriam duxit baptiste, et in testimonii eius memoriam uenerunt.
CLOSE
Griffolini

61.3.6 Euntibus ergo illuc statim subiit animo Ioannes, propterea dicuntB/1470/1486/1530: ostendit, quia Ioannes nullum signum fecit. Quid enim consequens erat hoc dicere, nisi locus ipse baptistae et eius testimonii eos admonuisset?
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.3.6 Euntibus ergo illuc, statim subiit animo Ioannes, propterea dicunt, quia Ioannes nullum signum fecit. Quid enim consequens erat hoc dicere, nisi locus ipse Baptistae et eius testimonii eos admonuisset?
CLOSE
Montfaucon

61.3.6 Istuc ergo cum venissent, statim Joannis recordati sunt, ideo dicunt, Joannes nullum fecit signum. Nam alias quid ad rem fecisset id addere? Sed quia locus Baptistae memoriam revocavit, necnon ejus testimonii.