PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.2.1 Quia igitur simulabant tunc a nudo suaderi uerbo, qui tot non suasi sunt operibus, arguit maliciam eorum, dicens: Quoniam si operibus non creditis, qualiter uerbis credetis?
CLOSE
Griffolini

61.2.1 cum operibus non credidissent, reprehendit Christus eorum malitiam inquiens: Si operibus non creditis, quomodo uerbis credetis?
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.2.1 Cum operibus non credidissent, reprehendit Christus eorum maliciam, inquiens: Si operibus non creditis, quo modo verbis credetis?
CLOSE
Montfaucon

61.2.1 Quia ergo tunc simulabant se ex solo verbo credituros, qui tot tantisque operibus non crediderant, illorum nequitiam arguit his verbis: Si operibus non creditis, quomodo verbis credetis?