PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.3.17 Nam uir quidem in medio circumuolutus foro id est iudiciis et uelut a quibusdam procellis ab exterioribus circumhauritur turbationibus. Mulier autem uelut in quadam scola philosophie sedens domi et intellectum congregans in seipsam et omnibus intendere poterit et lectionibus et alii philosophie,
CLOSE
Griffolini

61.3.17 Vir enim in medio foro et iudiciis tanquam quibusdam fluctibus uersaturB/1470/1486: uersatus. Mulier uero tanquam in quodam philosophiae gymnasio domi sedens, et mentem in se colligens, et1470: de orationibus et lectionibus et aliis bonis operibus uacare potest,
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.3.17 Vir enim in medio foro et iudiciis tanquam quibusdam fluctibus versatur, mulier vero tanquam in quodam philosophiae gymnasio domi sedens, et mentem in se colligens, et orationibus, et lectionibus, et aliis bonis operibus vacare potest,
CLOSE
Montfaucon

61.3.17 Vir certe in medio foro et pro tribunali, externis rebus quasi fluctibus agitatur: mulier vero ceu in quodam philosophiae gymnasio domi sedens, mentem colligens, poterit et precibus et lectioni caeterisque philosophiae exercitiis incumbere.