PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.1.21 Etenim quando accesserunt interrogantes si licet censum dare Cesari uel non, et quando de dimissione mulieris disputabant, et quando de illa interrogabant quam predixerant septem uiros habuisse, non ab amore discendi, sed a mente peruersa interrogationes ei adducentes.
CLOSE
Griffolini

61.1.21 ut cum rogarunt, an liceret censum dari Caesari, et an lapidanda esset adultera, et cum de ea quae septem uiros habuisse deprehensa erat, percontati sunt, in quibus non discendi studium, sed maliuolam mentem prae se tulerunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.1.21 vt cum rogarunt, an liceret censum dari Caesari, et an lapidanda esset adultera: et cum de ea quae septem viros habuisse deprehensa erat percontati sunt, in quibus non discendi studium, sed maleuolam mentem prae se tulerunt,
CLOSE
Montfaucon

61.1.21 Nam cum accesserunt dicentes: Licet censum dare Caesari, necne? et cum de repudianda uxore agerent, cumque de illa sciscitarentur, quam dicebant septem habuisse viros, deprehensi sunt non discendi studio, sed ex pravo animo sciscitari.