PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.3.10 Etenim meminerunt uerborum que dixit: Fortiorem seipso uocans eum et lucem et uitam et ueritatem et omnia alia et uocis que desuper est delata, et spiritus qui in columbe specie apparuit, tunc et ostendit eum omnibus.
CLOSE
Griffolini

61.3.10 Nam recordati sunt uerba, quae Ioannes dixerat, cum fortiorem eum se testificatus est, et lucem et uitam et ueritatem et alia multa, ut uocem superne delatam, et spiritum in specie columbae apparentem, et eum omnibus ostendentem,
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.3.10 Nam recordati sunt verba quae Ioannes dixerat, cum fortiorem eum se testificatus est, et lucem et vitam et veritatem et alia multa, vt vocem superne delatam, et spiritum in specie columbae apparentem, et eum omnibus ostendentem,
CLOSE
Montfaucon

61.3.10 Nam recordati sunt verborum ejus, cum ipsum se fortiorem dicebat, lucem, vitam, veritatem caeteraque omnia; vocis quoque desuper allatae, Spiritusque specie columbae apparentis, ipsumque omnibus ostendentis.