PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.2.10 Quia enim infinita faciebant Iudei, insidiantes extra synagogam facientes, dicit quoniam omnia inaniter et uane machinantur. In manu enim patris nostri sunt oues, sicut Propheta dicit: In manu mea pinxi tuos parietes.
CLOSE
Griffolini

61.2.10 Cum enim omnia tentarent Iudaei insidiando, extra synagogam faciendo, dicit omnia frustra tentari, cum in patris sui manibus oues sint, ut propheta inquit: In manu mea depinsi muros tuos.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.2.10 Cum enim omnia tentarent Iudaei insidiando, extra synagogam faciendo, dicit omnia frustra tentari, cum in patris sui manibus oues sint, vt propheta inquit: In manu mea depinxi muros tuos.
CLOSE
Montfaucon

61.2.10 Cum enim multa facerent Judaei, insidias pararent, extra synagogam ejicerent, dicit illos omnia incassum machinatos esse; nam in manu Patris mei sunt oves, ut propheta dicit: In manu mea depinxi muros tuos.