61.2.6 Vt autem discas quoniam hoc idem pater meus qui dedit michi propter illos dictum est, ut non rursus eum Deo contrarium dicant, dicens quoniam nullus eas rapit ex manu mea, procedens monstrauit suam manum et patris unam esse.
61.2.6 Nam ut intelligas illam particulam, Quia pater meus qui dedit mihi, propter illos dictam, ne iterum deo contrarium dicerent, cum dixisset: Nemo rapiet eas de manu mea, prosequens suam et patris manum unam esse ostendit.
61.2.6 Nam vt intelligas illam particulam, Quia pater meus qui dedit mihi: propter illos dictam, ne iterum deo contrarium dicerent, cum dixisset, nemo rapiet eas de manu mea, prosequens suam et patris manum vnam esse ostendit:
61.2.6 Ut discas enim, illud, Pater qui dedit mihi, ideo dictum fuisse, ne illum denuo Deo adversarium dicerent; postquam dixerat, nemo rapit eas de manu mea, pergit ostendens suam et Patris manum unam esse.