PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.2.8 Deinde ut non extimes quoniam ipse quidem est imbecillis, propter patris at uirtutem in munitione oues sunt, induxit: Ego et pater unum sumus. Acsi diceret: Non propterea dixi quoniam propter patrem nullus eas rapit ut ipse imbecillis existens seruare oues.
CLOSE
Griffolini

61.2.8 Inde ne arbitreris, quod sit inbecillis, eo quod uirtute patris tutae oues sint, addidit: Ego et pater unum sumus. Quasi dicat, non propterea dixi neminem propter patrem eas rapturum, ac si ipse inbecillis essem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.2.8 Inde ne arbitrareris, quod sit imbecillis, eo quod virtute patris tutae oues sint: addidit, Ego et pater vnum sumus: quasi dicat, non propterea dixi neminem propter patrem eas rapturum, ac si ipse imbecillis essem.
CLOSE
Montfaucon

61.2.8 Deinde ne putes ipsum esse infirmum, sed per Patris potentiam oves in tuto esse, subdidit: Ego et Pater unum sumus; ac si diceret, Non ideo dixi, ob Patris potentiam neminem eas esse rapturum, quasi illas ego servare non valeam.