PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.1.3 Propterea et Christus multos sermones de hac uirtute constituit, mites esse et mansuetos iubens. Non sermones autem constituit solum, sed et per res erudit hec. Nunc quidem temptatus et ferens, nunc autem conuicia et insidias paciens, et rursus insidiantibus astans.
CLOSE
Griffolini

61.1.3 Idcirco christus frequenter de hac multa uerba facit: cum mansuetos nos et clementes esse iubet. neque uerbis tantum. sed et re: nunc alapas perferens: nunc maledictis: nunc insidiis petitus tolerat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.1.3 Idcirco Christus frequenter de hac multa verba facit, cum mansuetos nos et clementes esse iubet: neque verbis tantum, sed et re, nunc alapas perferens, nunc maledictis, nunc insidiis petitus tolerat.
CLOSE
Montfaucon

61.1.3 Ideo Christus frequenter de hac virtute verba facit, cum mites et mansuetos esse jubet. Neque verba tantum facit, sed et operibus ad id nos instituit, modo alapas perferens, modo convitia et insidias, ac rursum cum insidiantibus versans.