PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.3.20 ampliori uero tempore intus sedet. Et possibile eam philosophari et uirum sapientem sedere turbatum et delinire et abscidere eius superflua et seua cogitationum, et ita rursus emittere quecumque quidem a foro attraxit mala deponentem, quecumque a domo didicit bona secum deferentem.
CLOSE
Griffolini

61.3.20 Plurimum autem temporis domi degitur, et potest uirtuti incumbere, et uirum perturbatum lenire atque admonere1470/1486/1530: admonereque, superfluas eius et molestiores cogitationes abscindere, et ita dimittere, ut quascunque molestias e foro domum tuleritB: tulerint, deponat, et quae domi bona didicerit, secum in forum deferat1470/1486: obferat; 1530: afferat1470/1486: obferat; 1530: afferat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.3.20 plurimum autem temporis domi degitur, et potest virtuti incumbere, et virum perturbatum lenire, admonereque, superfluas eius et molestiores cogitationes abscindere, et ita dimittere vt quascunque molestias e foro domum tulerit, deponat, et quae domi bona didicerit, secum in forum afferat.
CLOSE
Montfaucon

61.3.20 ut plurimum autem domi sedet mulier, potestque philosophari, adventantemque virum perturbatum sedare, compescere, superfluos ac molestos ejus cogitatus eliminare, et sic rursus emittere curis in foro susceptis vacuum, et bona quae domi didicit secum ferentem.