61.3.21 Nichil enim fortius muliere religiosa et prudente ad deliniendum uirum et informandum eius animum in quodcumque uoluerit. Neque enim amicos, neque magistros, neque principes sic sustinet ut coniugem admonentem, consiliantem.
61.3.21 Nihil enim potentius muliere bona ad instituendum et informandum uirum quomodocunque1470/1486/1530: quocumque uoluerit, neque tam leniter amicos, neque magistros, neque principes patietur, ut coniugem admonentem atque consulentem.
61.3.21 Nihil enim potentius muliere bona et prudenti, ad instituendum et informandum virum quodcunque voluerit: neque tam leniter amicos, neque magistros, neque principes patietur, vt coniugem admonentem, atque consulentem:
61.3.21 Nihil enim, nihil utique fortius muliere pia et prudente, ut virum informet, ejusque animam, ut voluerit, instituat. Non amicos, non doctores, non principes perinde feret, ut uxorem monentem, et consilium dantem.