PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

61.3.15 Ideoque mulieres philosophas magis uiris esse oportet domus custodie affixas plurimum. Ita denique et Iacob non fictus factus est quemadmodum habitabat et ab hiis qui in mediis tumultibus liber erat.
CLOSE
Griffolini

61.3.15 Quare mulieres quam uiros sapientiores esse oportet, quae curae familiari ut plurimumF: om. incumbunt. Ita Iacob simplicior fuit, cum domi habitaret, et exterioribus absolueretur occupationibus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

61.3.15 Quare mulieres quam viros sapientiores esse oportet, quae curae familiari, vt plurimum, incumbunt. Ita Iacob simplicior fuit cum domi habitaret, et exterioribus absolueretur occupationibus.
CLOSE
Montfaucon

61.3.15 Ideoque mulieres philosophiae magis deditas esse oporteret, quam viros, quae rei familiari ut plurimum incumbunt. Sic Jacob simplicior fuit, qui domi habitaret, a tumultibus liber.