PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

63.2.12 Nunc autem et hoc id est accedere ad locum, et hoc id est lapidem leuare, et hoc id est fasciatum exire, et hoc id est concedere soluere ligatum, et hoc id est amicos qui extulerant presentes eum uidere et a uestimentis recognoscere, et hoc id est sorores non deficere, et hoc id est hanc dicere: Iam fetet, quatriduanus enim est.
CLOSE
Griffolini

63.2.12 Nunc cum affuerint, cum lapidem tulerint, cum ligatus exierit, cum iussus sit solui, cum amici praesentes ipsum uiderint, et ex uestibus agnouerint, cum sorores foetere et quatriduanum esse dixerint.
CLOSE
Griffolini-Montanus

63.2.12 Nunc vero cum affuerint, cum lapidem tulerint, cum ligatus exierit, cum iussus sit solui, cum amici a quibus fuerat exportatus, praesentes ipsum viderint, et ex vestibus agnouerint, cum sorores illinc non abierint, et Martha eum1603: cum iam, quia quatriduanus esset, foetere dixerit:
CLOSE
Montfaucon

63.2.12 Nunc autem cum ad sepulcrum venerint, lapidem removerint, jussique ligatum a vinculis solverint, et amici qui ex sepulcro retulerant, ex pannis illum agnoverint, quod sorores non abscesserint, quod altera dixerit, Jam foetet, quatriduanus enim est;