Commentarius

[Homilia LXIII]

63.1.1 Nondum autem venerat Jesus in castellum; sed erat in loco ubi occurrit ei Martha. Judaei autem, qui erant cum illa, et cetera.

63.1.2 Magnum bonum est philosophia. Philosophiam dico nostram, non externam. Gentilis enim philosophia verba et fabulae sunt: fabulaeque illae nihil ad philosophiam pertinent.

63.1.3 Omnia quippe apud illos gloriae causa fiunt. Magnum itaque bonum philosophia est, quae nobis vel in hac vita vicem suam reddit.

63.1.4 Nam qui divitias contemnit, jam hic utilitatem decerpit, superfluis inutilibusque curis vacuus. Qui gloriam calcat, jam hic mercedem suam recipit, cum nullius sit servus, sed vera libertate liber.

63.1.5 Qui caelestia desiderat, hic praemium accipit, cum praesentia omnia nihil esse existimet, et dolorem omnem facile superet. En igitur mulierem philosophantem, quae hic mercedem suam accepit.

63.1.6 Cum enim lugenti et moerenti omnes assiderent, non exspectavit ad se venientem magistrum, neque dignitatem servavit, neque luctu detenta fuit.

63.1.7 Nam praeter hanc miseriam, quae lugent, hoc morbo laborant quod velint a praesentibus in honore haberi. Secus illa, statim atque audivit, cito venit ad illum.

63.1.8 Jesus autem nondum in vicum advenerat. Lento enim gradu veniebat, ne ad signum edendum accurrere videretur, sed rogatus venire.

63.1.9 Vel hoc subindicare vult Evangelista cum ait, cito surrexisse illam; vel declarat ita accurrisse, ut adventum ejus praeverteret.

63.1.10 Venit autem non sola, sed cum Judaeis qui domi erant; et perquam prudenter ei soror clam magistri adventum significavit, ne coetum turbaret; neque surgendi causam dixit: alioquin multi recessissent.

63.1.11 Nunc autem illam omnes quasi ad luctum proficiscentem sequuntur: et forte hinc etiam mortuum fuisse Lazarum confirmatur. Et procidit ad pedes ejus.

63.1.12 Ferventior haec erat, quam soror ejus. Non turbam reverita est, non suspicionem quam circa illum habebant: multi enim ipsi erant inimici qui dicebant: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?

63.1.13 Sed praesente magistro humanam omnem rationem expulit, unumque curabat magistri honorem. Et quid dicit? Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.

63.1.14 Quid vero Christus? Nihil adhuc cum illa loquitur, neque dixit eadem quae sorori dixerat: turba quippe multa aderat, et non erat haec loquendi tempus.

63.1.15 Sed se attemperat ac demittit, atque humanam sibi naturam esse declarans, tantisper lacrymatur, et signum differt interim.

63.1.16 Quia enim magnum erat miraculum, et quale raro fecerat, multique per illud credituri erant, ne si turba absente factum esset, non crederetur, nihilque illis prodesset, multos attrahit testes in hoc illis se attemperans, ne praedam amitteret.

63.1.17 Humanam autem exhibet naturam: lacrymatur enim et turbatur. Solet quippe luctum humanus affectus excitare.

63.1.18 Deinde affectum corripiens: illud enim, infremuit spiritu, hoc significat: turbationem cohibuit, et sic interrogat?1862: interrogat: Ubi posuistis eum? ne flendo interrogaret.

63.1.19 Cur autem interrogat? Quod nollet sese proferre; sed omnia cuperet ab illis ediscere rogatus; ita ut omni suspicione liberum foret signum.

63.1.20 Dicunt illi, Veni, et vide. Lacrymatus est Jesus. Viden’ ipsum nullum adhuc resurrectionis signum dedisse: atque accedere non ut suscitaturum, sed ut lacrymaturum? id quod significant Judaei, qui dicebant:

63.1.21 Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem ex illis dicebant: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur?

63.1.22 Ne in calamitatibus quidem nequitiam represserant. Atqui facturus est rem longe mirabiliorem; nam longe mirabilius est post mortem ad vitam revocare, quam instantem mortem depellere.

63.1.23 Ex quo ergo ejus virtutem mirari par erat, illum calumniantur: confitentur tamen ipsum oculos caeci aperuisse: et cum oportuisset ideo mirari, illi contra criminantur, quod hoc etiam non fecerit.

63.1.24 Neque inde solum probatur illos perverso fuisse animo; sed quod cum nondum advenisset, nec quidpiam praestitisset, criminationibus praevertant, non exspectato rei fine. Viden’ quam corupto essent judicio?

63.2.1 Venit ergo ad monumentum, et rursus affectum corripit. Cur de industria identidem dicit Evangelista lacrymatum illum esse, et infremuisse?

63.2.2 Ut discas illum vere natura nostra indutum fuisse. Quia enim plura de seipso, majoraque quam quivis alius palam dixerat, rursum in corporeis humiliora dicit.

63.2.3 Nihil de ipsius morte, ut reliqui Evangelistae, narrat hic; quod tristis, quod in agonia esset; sed contra quod supinos prostraverit; quod illic omisit1862: omissum, hic supplevit, dum luctum ejus memorat.

63.2.4 Nam de morte disserens dicebat: Potestatem habeo ponendi animam meam: et nihil abjectum ibi loquitur.

63.2.5 Ideo autem in passione multa illi humana adscribunt, hinc comprobantes veram incarnationem esse: Matthaeus ab agonia, a perturbatione, a sudore; hic a luctu id suadet.

63.2.6 Si enim nostrae non fuisset naturae, non a luctu semel et iterum correptus fuisset. Quid vero Jesus? a criminibus non se defendit:

63.2.7 quid enim opus erat verbis confutare eos qui mox operibus erant confutandi? Id quod minus molestum erat, et magis poterat illos pudefacere.

63.2.8 Ait autem: Tollite lapidem. Cur non absens vocavit et surgere jussit? imo, cur non adhuc superposito lapide suscitavit?

63.2.9 Nam qui poterat corpus mortuum voce movere, et animatum ostendere, multo magis voce lapidem removisset: qui vinctum fasciis, et impeditum, voce ut ambularet effecit, longe facilius lapidem removisset.

63.2.10 Quid dico? Etiam absens hoc facere potuit. Cur ergo non fecit? Ut ipsos miraculi testes faceret: ne idipsum dicerent quod circa caecum: hic est, non est hic.

63.2.11 Ipsae namque manus, et quod venisset ad sepulcrum, testimonio erant eumdem ipsum esse. Quare si non eo advenissent, putaturi erant aut phantasma esse, aut alium et non illum esse quem videbant.

63.2.12 Nunc autem cum ad sepulcrum venerint, lapidem removerint, jussique ligatum a vinculis solverint, et amici qui ex sepulcro retulerant, ex pannis illum agnoverint, quod sorores non abscesserint, quod altera dixerit, Jam foetet, quatriduanus enim est;

63.2.13 jam haec omnia abunde poterant improbos ipsi miraculi testes cohibere. Ideo praecipit illis ut lapidem a sepulcro amoverent: ostendens se ipsum suscitare:

63.2.14 ideo etiam interrogat, Ubi posuistis eum? ut qui dixerant, Veni et vide; et qui duxerant illum, dicere non possint alium fuisse suscitatum: ut et vox et manus testificarentur;

63.2.15 vox dicendo, Veni et vide; manus lapidem tollendo et fascias solvendo; visus quoque et auditus, hic vocem audiendo, ille exeuntem videndo; olfactus quoque testis, qui odorem excepit; Jam foetet, inquit, quatriduanus enim est.

63.2.16 Jure ergo dixi, non intellexisse mulierem hoc Christi dictum, Etiam si mortuus fuerit, vivet. Vide ergo quid nunc dicat, quasi res ob diuturnitatem amplius fieri non possit.

63.2.17 Res enim stupenda erat quatriduanum et corruptum cadaver suscitare. Discipulis quidem dixit, Ut glorificetur Filius Dei, de seipso loquens; mulieri vero ait: Videbis gloriam Dei, de Patre verba faciens.

63.2.18 Viden’ auditorum differentiam diversi sermonis esse causam? In mentem revocat ea quae mulieri dixerat, ac si redarguat, quod oblita sit; vel cum nollet adstantes percellere, placide dicit: Nonne dixi tibi, si credideris, videbis gloriam Dei?

63.3.1 Magnum ergo bonum est fides, magnum utique, et multorum causa bonorum; ita ut homines Dei opera in nomine ipsius edere possint.

63.3.2 Nam si habueritis fidem, inquit, dicetis monti huic, transi hinc, et transibit; ac rursum, Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora his faciet.

63.3.3 Quae majora? ea quae discipuli postea fecere. Nam umbra Petri mortuum suscitavit. Sic enim magis praedicabatur Christi potestas.

63.3.4 Siquidem non tam mirabile erat ipsum viventem miracula edere, quam post mortem ejus alios in nomine ipsius majora praestare posse:

63.3.5 nam argumentum illud non dubium erat resurrectionis ejus: quae si ab omnibus visa fuisset, non ita fuisset credita; potuissent enim dicere phantasma esse.

63.3.6 Qui1862: quia autem videbat ex solo nomine ejus longe majora signa fieri, quam cum ipse inter homines versaretur, fidem negare non poterat, nisi admodum desiperet.

63.3.7 Magnum itaque bonum fides est, cum ex ferventi animo, amore magno, ardenti corde procedit.

63.3.8 Haec nos philosophos ostendit: haec humanam detegit vilitatem, et missis ratiociniis, de caelestibus philosophatur; imo potius ea quae non potest humana sapientia reperire, ipsa capit et dirigit.

63.3.9 Huic itaque haereamus, neque ratiociniis nostra committamus. Cur, quaeso, Gentiles nihil reperire potuerunt? Annon totam illam externam sapientiam noverant?

63.3.10 Cur piscatores et tentoriorum opifices superare non potuerunt? Nonne quia1862: qui illi ratiociniis, hi fidei totum commiserant?

63.3.11 Ideo Platonem illi, Pythagoram et alios omnes errones longe superarunt, astrologos, mathematicos, geometras, arithmeticos,

63.3.12 quavis disciplina instructos vicerunt, iisque superiores effecti sunt; ita ut hi vere videantur philosophi, illi autem stulti ac deliri.

63.3.13 Animadverte enim, hos dixisse animam immortalem: nec dixisse modo, sed etiam id suasisse.

63.3.14 Illi vero primo quid esset nesciebant; postquam autem invenerunt, et distinxerunt eam a corpore; divisi sunt inter se, aliis incorpoream illam, aliis corpus esse, et cum corpore dissolvi dicentibus.

63.3.15 Caelum item illi animatum et deum esse dixerunt; piscatores vero opificium esse Dei et dixerunt et suaserunt.

63.3.16 Sed quod Gentiles ratiociniis utantur, nihil mirum; quod autem ii qui fideles esse videntur, animales inveniantur, hoc luctu dignum est.

63.3.17 Ideo hi quoque erraverunt, et alii quidem dicunt se ita nosse Deum ut Deus seipsum novit, quod ne Gentilium quidem quisquam dicere ausus est;

63.3.18 alii dicunt non posse Deum sine passione gignere, nec plus illi tribuunt quam hominibus: alii dicunt nihil prodesse vitam probam, vel rectum institutum. Sed haec confutare non licet per tempus.

63.4.1 Quod autem fides recta nihil prosit, si corrupta vita sit, et Christus et Paulus declarant, qui hoc maxime curant; Christus cum sic docet: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum;

63.4.2 et rursum, Multi dicent mihi in illa die: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? Et tunc confitebor illis, quia nescio vos: discedite a me qui operamini iniquitatem.

63.4.3 Qui enim non sibi attendunt, facile ad nequitiam saepe declinant, etiamsi fidem rectam habeant.

63.4.4 Paulus autem Hebraeis scribens, haec dicit et monet: Pacem cum omnibus persequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum.

63.4.5 Sanctificationem appellat castitatem, ut unusquisque sua uxore contentus sit, neque aliam adeat. Nam qui sua contentus non est, salvus esse nequit; sed pereat oportet, etsi mille bonis operibus sit instructus.

63.4.6 Fornicantem enim impossibile est intrare in regnum caelorum; imo id jam non fornicatio est, sed adulterium.

63.4.7 Sicut enim alligata viro, si cum altero coeat, adulteratur, sic alligatus uxori, si aliam habeat, adulter est: hic vero non heres erit regni caelorum, sed in gehennam incidet.

63.4.8 Audi quae de his dicit Christus: Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur. Nulla enim venia ei qui uxoris consolationem habens, illam, altera admissa, contumelia afficit: haec quippe intemperantia vere est.

63.4.9 Quod si multi jejunandi et precandi causa ab uxore abstinent; qui sua non contentus alteram admittit, quantum sibi ignem accumulat?

63.4.10 Si non licet ei qui uxorem repudiavit et ejecit, cum altera coire, Hoc quippe est adulterium, qui uxorem secum habens, alteram inducit, quantum scelus perpetrat?

63.4.11 Nemo igitur hunc morbum in anima insidere sinat, sed radicitus evellat. Neque enim tam uxorem, quam seipsum laedit.

63.4.12 Adeo grave, adeo venia indignum est hoc peccatum, ut si uxor, invito conjuge etiam idololatra, ab illo separetur, a Deo puniatur; si ab adultero, minime.

63.4.13 Viden’ quantum sit hoc malum? Nam si qua fidelis, inquit, habeat virum infidelem, et ipse consentit habitare cum illa, ne dimittat ipsum.

63.4.14 De adultera secus; sed quid? Si quis dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari. Nam si conjugium unum corpus facit; si quis cum meretrice coeat, unum cum illa corpus efficitur.

63.4.15 Quomodo ergo honesta mulier, quae est membrum Christi, talem virum admittat? Aut quomodo sibi junget membrum meretricis?

63.4.16 Et vide quam mira res sit. Quae cum infideli habitat, non est impura; nam sanctificatus est, inquit, vir infidelis in muliere. De meretrice non sic, sed quomodo?

63.4.17 Tollens igitur membra Christi, faciam membra meretricis? Illic sanctitas manet, infideli cum illa habitante; hinc recedit. Grave namque malum est fornicatio, grave utique et immortale afferens supplicium.

63.4.18 Et in hac vita innumera attrahit mala, vitam miseram, nec meliorem, quam eorum qui supplicio afficiuntur, dum in alienam domum furtim, et cum tremore ingreditur, omnesque suspectos habet, tam servos, quam liberos.

63.4.19 Quamobrem obsecro, hoc vos expedire morbo curetis. Sin non obsequamini, ne in sacra limina ingrediamini.

63.4.20 Nam scabiosas et morbidas oves non oportet in bene valentium grege versari, sed ab ovili exigendae sunt, donec morbum deponant.

63.4.21 Nam membra Christi sumus; ne efficiamur membra meretricis. Non est lupanar hic locus, sed Ecclesia: si membra1862: membrum meretricis habeas, ne stes in Ecclesia, ne locum contumelia afficias.

63.4.22 Etiamsi enim gehenna nulla, nullum supplicium esset, post pacta illa et nuptiales lucernas, post justum lectum et liberorum procreationem, post tale consortium, quomodo audes alteri copulari?

63.4.23 Cur non vereris, nec erubescis? An ignoras eos qui post uxoris mortem, aliam ducunt, a multis improbari, etiamsi poenas non daturi sint?

63.4.24 Tu vero uxore superstite, aliam inducis. Ecqua est illa incontinentia? Disce quae hac de re dicta sint: Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur.

63.4.25 Minas perhorresce, time supplicium. Non est tanta hic voluptas, quantum illic supplicium. Verum absit ut quis tali sit obnoxius supplicio, sed utinam sanctitatem sectantes videamus Christum, et promissis fruamur bonis;

63.4.26 quae nos omnes assequi contingat, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY