63.3.14 Illi uero ante hec quidem nichil sciebant quid est anima. Quia uero inuenerunt et distare fecerunt a corpore eam, rursus idem passi sunt. Nam hii quidem dixerunt eam corpus, alii uero compositam, alii uero cum corpore dissolui.
63.3.14 Illi antea nihil norant, quod esset anima. Postquam autem inuenerunt et diuiserunt eam a corpore, iterum in errorem prolapsi sunt. Aliqui corpus eam dixerunt, alii compositum, nonnulli cum corpore dissolui.
63.3.14 Illi antea ne norant quidem, quid esset anima, postquam autem inuenerunt, et diuiserunt eam a corpore, iterum in errorem prolapsi sunt: aliqui corpus eam dixerunt, alii compositum, nonnulli cum corpore dissolui:
63.3.14 Illi vero primo quid esset nesciebant; postquam autem invenerunt, et distinxerunt eam a corpore; divisi sunt inter se, aliis incorpoream illam, aliis corpus esse, et cum corpore dissolvi dicentibus.