Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXIII (Paris fol.113ra-114vb; Harley fol.145vb-147vb)
63.1.1 Nondum uenerat in castellum, sed erat in loco ubi obuiauit ei Martha, Iudei autem qui erant cum ea in domo.
63.1.2 Magnum bonum philosophia, philosophiam autem dico que apud nos. Ea enim que sunt eorum que foris uerba et fabule sunt solum, et neque ipse fabule philosophiam habentes.
63.1.3 Glorie enim gracia omnia fiunt apud eos. Magnum igitur bonum philosophia, et retributiones hic nobis reddit.
63.1.4 Quicumque enim pecunias contempnit, hic iam fructificat bonum a sollicitudinibus erutus superfluis et inutilibus. Et qui gloriam conculcat, hic iam accipit mercedem nullius seruus existens, sed ea que uere libertate libet.
63.1.5 Qui celestia concupiscit, recipit retributionem. Nichil presentes esse extimans res, et tristicie uniuerse dominaris facile. Ecce denique et mulier hec philosophans, mercedem hic accepit.
63.1.6 Etenim omnibus assidentibus lugens et plangens non expectauit uenire ad se magistrum, neque ad dignitatem seruauit, neque a luctu detenta est.
63.1.7 Etenim cum alia afflictione que lugent, et hanc egritudinem habent largitionem accipere in hiis qui presentes sunt uolentes. Sed nichil horum hec passa est, sed surgens confestim obuiauit.
63.1.8 Ihesus autem nondum uenerat ad locum. Vacantius enim ibat ut non uideatur inhicere seipsum signo, sed rogari ab aliis.
63.1.9 Aut hoc igitur uult enigmatice insinuare euangelista, aut quoniam cito currebat ut anticiparet eum uenientem.
63.1.10 Venit autem non sola sed omnes trahens Iudeos et ualde prudenter. Propterea et occulte dixit ad eam soror ut non perturbaret concilium. Et non causam dixit: In ueritate enim utique multi et recesserunt.
63.1.11 Nunc autem ut ploraturam omnes sequebantur. Et propter hoc rursus quoniam mortuus erat Lazarus credebant. Et cecidit ad pedes eius.
63.1.12 Calidior autem hec sorore quia non ob turbam uerecundata est, non ob suspicionem quam de eo habebant. Erant enim multi et inimicorum qui dixerunt: Non potuit hic qui aperuit oculos ceci facere ut et hic non moreretur?
63.1.13 Sed omnia proiecit humana presente magistro, et unius fiebat solius eius qui ad magistrum fiebat honoris. Et quid ait? Domine, si fuisses hic, frater meus Lazarus non utique mortuus esset.
63.1.14 Quid igitur? Nichil ei loquitur Christus, neque dicit hec que ad sororem eius. Turba enim aderat multa, et non erat tempus illorum uerborum.
63.1.15 Sed condescendit et humiliatur humanam naturam denudans, et interim nichil plus uolebat ymaginari.
63.1.16 Quia enim miraculum magnum erat et tale quale raro fecit, et debebat magna lucrari per id, et ne hoc id est sine eis facere obstet turbis, et nichil lucentur a magnitudine multos attrahit testes condescensione ut non uenerationem perdat.
63.1.17 Et monstrat interim humanam naturam. Lacrimatur enim et confunditur. Nouit enim luctus uentilare hominem, deinde increpat passionem.
63.1.18 Hoc enim in ebriniasaco id est rugiit spiritu, hoc est retinuit spiritu confusionem, et ita interrogat ubi posuistis eum, ut non cum luctu facta esset interrogatio.
63.1.19 Quid utique autem interrogat? Non uult ipse inhicere se, sed omnia ab aliis discere et rogatus facere ut ab omni suspicione eripiat signum.
63.1.20 Dicunt ei: Veni et uide. Lacrimatus est Ihesus. Nondum enim aliquod signum resurrectionis fecerat uel monstrabat, neque ita uenit ut suscitaturus sed ut lacrimaturus. Quoniam enim ita uidebatur ire ut lacrimaturus, non ut suscitaturus. Audi quid ait: Hii quidem dixerunt:
63.1.21 Vide qualiter diligebat eum. Alii uero dixerunt: Non poterat hic qui fecerat aperiri oculos ceci facere ut hic non moreretur?
63.1.22 Neque in calamitatibus malicias remittebant, et nimirum quod debet facere multo mirabilius. Ingressam enim et dominantem abigere mortem multo maius est quam sistere uenientem.
63.1.23 Ex quibus igitur oportebat admirari eius uirtutem, ex hiis ei detrahunt. Confitentur igitur quoniam aperuit oculos ceci, et congruo existente pro illo admirari. Ab hoc et illi detrahunt ut neque illo facto.
63.1.24 Non in hoc autem solum ostendit eos corruptos, sed quoniam neque ueniente, neque ostentante preassumunt accusationibus non expectantes rei finem. Vides qualiter corruptum eorum iudicium erat?
63.2.1 Venit igitur ad monumentum, et rursus increpat passionem. Quid utique autem circumstudiose euangelista sursum et deorsum ait, quoniam lacrimatus est et quoniam increpauit?
63.2.2 Vt discas quoniam uere naturam nostram circuminduit. Quia enim magna de eo loquitur magis aliis et in rebus corporalibus multumque humilius hic loquitur.
63.2.3 Nichil denique de morte tale dixit quale ceteri. Neque quoniam in agonia factus est, sed et contrarium quoniam et resupinos eiecit. Quod igitur derelictum est illic, repleuit hic per luctum.
63.2.4 De morte enim disputans, dixit: Potestatem habeo ponere animam meam, et nichil humile hic loquitur.
63.2.5 Propterea in passione multum humanum ait eum habere, ab hoc ostendens ueritatem dispensationis. Nam quidem ab agonia et modo et sudore, hic uero a luctu credere facit.
63.2.6 Nequaquam autem nisi ipse nostre nature esset a luctu detentus esset semel et secundo. Igitur incusationum quidem gracia, nichil illis ait.
63.2.7 Quid enim oportebat per uerba obstruere debentes confestim per opera hoc pati? Quod inhonerosius erat et magis uerecundiam inferre eis sufficiens.
63.2.8 Ait autem: Leuate lapidem. Quid autem utique non absens uocauit et representauit eum? Quid utique autem non lapide iniacente fecit resuscitari?
63.2.9 Et non poterat qui corpus mouit mortuum uoce et inanimauit corruptum, multo magis lapidem mouere? Valuit utique eadem uoce. Qui eum qui ligatus erat et non uidebat et compeditus erat per uocem ambulare preparauit, multo magis lapidem mouisset utique et absens hoc fecisset.
63.2.10 Quid autem utique hoc non fecit? ut eos testes faciat miraculi, ut non hoc dicant quod et in ceco quoniam hic est. Non est hic.
63.2.11 Manus enim et hoc id est accedere ad monumentum, testabantur quoniam ipse est. Nam illi quidem ut fantasma utique extimassent aut aliud quid pro alio.
63.2.12 Nunc autem et hoc id est accedere ad locum, et hoc id est lapidem leuare, et hoc id est fasciatum exire, et hoc id est concedere soluere ligatum, et hoc id est amicos qui extulerant presentes eum uidere et a uestimentis recognoscere, et hoc id est sorores non deficere, et hoc id est hanc dicere: Iam fetet, quatriduanus enim est.
63.2.13 Omnia hec sufficiencia obstruere indeuotos testes fientes signi. Propterea eos iubet lapidem leuare a sepulchro, ostendens quoniam eum suscitabit.
63.2.14 Propterea et interrogat: Vbi posuistis eum? ut qui dixerunt: Veni et uide et duxerunt eum, ut non habeant dicere quoniam alium suscitauit, ut et uox et manus testentur.
63.2.15 Vox quidem dicens: Veni et uide, manus autem tollentes lapidem, fascias soluentes, et uisus et auditus ille qui uocem audiuit hoc qui uidit exeuntem, et odoratus fetorem assumens. Ait enim: Iam fetet, quatriduanus enim est.
63.2.16 Decenter igitur dixit quoniam nichil nouerat mulier eorum que dixit Christus quoniam etsi mortuus fuerit uiuet. Vide denique hic quid ait: Vt impossibile re existente de cetero propter tempus.
63.2.17 Etenim erat extraneum quatriduanum et corruptum suscitare mortuum. Discipulis quidem ait ut glorificetur filius Dei in eo, hic autem gloriam Dei de patre ait.
63.2.18 Vides quoniam infirmitas eorum qui audiebant differencie eorum que dicebantur causa erat? Rememoratur autem eorum que dixit ad eam fere increpans ut utique non reminiscentem. Nolebat autem interim turbare inspectores. Idcirco ait: Non dixit tibi quoniam si crederis, uidebis gloriam Dei.
Morale lxiii. quoniam fide eos qui foris philosophos superauerunt apostoli, et quoniam fides sine operibus non proficit, et de fornicatione et de adulterio et quoniam adulterium est habentem uxorem ab alia corrupti.
63.3.1 Magnum enim fides bonum, magnum et multorum bonorum causa, ut que Dei possunt homines facere in nomine illius.
63.3.2 Si enim credideritis ait, dicetis monti huic transi et transiet. Et qui credit in me maiora signa faciet me in nomine meo.
63.3.3 Que uero maiora? Etenim fecerunt umbre eorum mortuos suscitare. Ita enim maxime Christi uirtus predicabatur.
63.3.4 Non enim ita erat mirabile uiuentem eum mirificare ut mortuo eo alios in nomine eius mortuos suscitare uel maiora eo posse.
63.3.5 Inaltercabilis enim erat hec demonstratio resurrectionis. Nequaquam enim neque si uideretur ita crederetur. Nam illud quidem haberent dicere quoniam fantasma erat.
63.3.6 Qui autem uidebat a nomine eius solum nudo maiora signa facta quam quando ipse erat in carne cum omnibus nequaquam decredidisset, nisi uehementer insensibilis esset.
63.3.7 Magnum igitur bonum fides quando a calida fiat mente ab amore multo et feruente anima.
63.3.8 Hec philosophos nos ostendit, hec uilitatem humanam conculcat et cogitationes dimittens deorsum, de hiis que in celis philosophatur rebus quod hominum sapiencia inuenire non potest sed elabitur hoc, hec dirigit, hec docet.
63.3.9 Hereamus igitur huic et non cogitationibus circumtrahamus nosmetipsos. Propter quid enim Gentiles nichil inuenire potuerunt? Nonne sapienciam omnem que foris cognouerunt?
63.3.10 Vnde igitur piscatores et tabernaculorum factores et insipientes superare nequiuerunt? Quoniam illi quidem cogitationibus, hii uero fide omne faciebant.
63.3.11 Propterea Platonem et Pitagoram et omnes eos qui seducti fuerant, hii superauerunt et eos qui astrologiam et mathematicam et geometriam et arismeticam tractauerunt,
63.3.12 et omnem eruditionem collegerunt ut puluerem proiecerunt, et in tantum facti sunt meliores quantum qui uere et essentialiter philosophi, hiis qui natura stulti sunt et insanientes.
63.3.13 Nam hii quidem dixerunt immortalem esse animam confestim, et non dixerunt solum sed et suaserunt.
63.3.14 Illi uero ante hec quidem nichil sciebant quid est anima. Quia uero inuenerunt et distare fecerunt a corpore eam, rursus idem passi sunt. Nam hii quidem dixerunt eam corpus, alii uero compositam, alii uero cum corpore dissolui.
63.3.15 De celo rursus hii quidem dixerunt animatum et deum. Piscatores uero quoniam opus Dei et artificium et omnibus suaserunt.
63.3.16 Sed Gentiles quidem cogitationibus uti mirabile nullum. Eos autem qui uidentur esse fideles, hos inueniri animales, hoc est quod derisibile.
63.3.17 Propterea et hii errauerunt, hii quidem dicentes scire Deum ut ipse seipsum nouit quod nullus etiam aliorum ausus est dicere.
63.3.18 Alii uero dicentes non posse Deum impassibilter generare filium. Neque concedentes ei quid plus uultis habere, alii uero dicentes quoniam uita recta nichil prodest neque urbanitas recta, sed non tempus hec arguere nunc.
63.4.1 Quoniam enim nichil prodest fides recta uita existente corrupta, et Christus et Paulus quam plurimum loquitur de hoc et ait: Non omnis qui dicit michi domine, domine intrabit in regum celorum.
63.4.2 Et: Multi dicent michi in illo die: Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus? Et dicam eis: Non noui uos. Et rursus: Ne letamini quoniam demonia uobis obediunt.
63.4.3 Qui enim non attendunt sibiipsis, facile in fornicationem labuntur, etsi fidem habeant rectam.
63.4.4 Sed nos hec fugiamus. Non enim est sine uita recta uidere Christum. Pacem enim ait persequimini et sanctimoniam sine qua nullus uidebit dominum.
63.4.5 Sanctimoniam autem dicit sobrietatem ut unusquisque contentus sit propria uxore et non attendat alii. Eum enim qui non contentus est, impossibile est saluari, sed neccessarie est omnino perire, etsi mille habeat directiones.
63.4.6 Cum fornicatione enim impossibile intrare in regnum celorum, magis autem non fornicatio hec de reliquo sed adulterium.
63.4.7 Sicut enim que alligata est uiro si cum alio coierit adulteratur, ita et qui alligatus est mulieri si aliam habeat adulteratus est. Qui uero talis non hereditabit terram, sed in gehennam incidet.
63.4.8 De talibus ait Deus: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Nullam enim habet ueniam qui post uxorem et mitigationem tantam conuiciatur in alia. Hoc enim lasciuia de reliquo.
63.4.9 Si enim et ab ipsa abstineret cum multi ieiunii tempus uel cum orationis, qui neque hac contentus est, sed aliam superinducit, quantum coaceruabit malum?
63.4.10 Si eum qui repudiauit eam et non utitur, aliam attendere non est. Adulterium enim est. Qui intus ea existente quod aliam superinducit, quantum operabitur malum?
63.4.11 Nullus igitur hanc egritudinem concedat manere in anima, sed radicitus euellat. Non ita ledit mulierem ut seipsum.
63.4.12 Ita enim esse uidetur Deo hec res sordida, quoniam etsi ab ydolatra separabitur nolente illo, torquet eam Deus. A fornicatore uero si separabitur non adhuc.
63.4.13 Vides igitur quantum hoc malum? Si enim aliqua ait fidelis habeat uirum fidelem et ipse acceptat habitare cum ea, non dimittat eum.
63.4.14 De meretrice uero non ita. Sed quid? Si quis repudiauerit mulierem eius extra causam uel rationem fornicationis, facit eam mechari. Si enim coitus corpus unum facit, eum qui coit cum meretrice corpus unum facit.
63.4.15 Qualiter igitur suscipiet modesta et Christi membrum meretricis?
63.4.16 Et uide superhabundanciam que quidem infideli cohabitat, est munda. Sanctificatur enim ait uir infidelis in muliere, in meretrice uero non ita. Sed quid?
63.4.17 Num igitur membra Christi faciam meretricis membra? Nam illic quidem sanctimonium manet, et illo cohabitante non desistit, hic uero recidit uersutum et immortale inducens supplicium.
63.4.18 Sed et hic infinita superattrahit mala. Vitam enim miseram et afflictam cogitur uiuere qui talis, et is qui torquetur, in nullo melius disponitur. In domum enim alienam seipsum inducens, cum formidine et tremore multo, et ubique suspicans et famulos et liberos.
63.4.19 Propterea obsecro eripi ab egritudine hac. Si uero non uultis ad inaccessibilia non adire templa.
63.4.20 Etenim scabie plenas oues et egritudine repletas, non oportet cum sanis aggregari, sed abigi ab ouili donec egritudinem expulerint.
63.4.21 Membra enim Christi sumus. Ne igitur membra meretricis facti simus. Non est locus lupanar sed ecclesia, membra autem meretricis si habueris, ne stes in ecclesia, non iniuriam facias loco.
63.4.22 Si enim non gehenna esset, si enim non supplicium esset, post compositiones illas et nuptiales lampades post lectulum iustum, post filiorum procreationem, post communionem qualiter sustineres apponi alii?
63.4.23 Qualiter non uerecundaris neque erubescis? Qui post mortem mulierum aliis admiscentur, a multis reprehenduntur etsi non supplicium habet res.
63.4.24 Tu autem et uiuente aliam superinducis? Quando te hoc luxurie? De talibus ait: Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur.
63.4.25 Horresce incriminationem. Time supplicium. Non est hic tanta delectatio, quantum illic tormentum, sed ne fiat aliquem obnoxium fieri tormenti illius, sed sanctificationem exercitantes uidere Christum et promissa promereri bona.
63.4.26 Quibus fiat omnes nos frui gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.