PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

63.3.9 Hereamus igitur huic et non cogitationibus circumtrahamus nosmetipsos. Propter quid enim Gentiles nichil inuenire potuerunt? Nonne sapienciam omnem que foris cognouerunt?
CLOSE
Griffolini

63.3.9 Hanc igitur complectamur, neque rationibus distrahamur. Cur gentiles nihil inuenire possunt?1530: possunt, Dic, quaeso?1486: queso. Nonne externam omnem nouere sapientiam?
CLOSE
Griffolini-Montanus

63.3.9 Hanc igitur complectamur: neque rationibus distrahamur. Cur gentiles nihil inuenire possunt, dic quaeso? Nonne externam omnem nouere sapientiam?
CLOSE
Montfaucon

63.3.9 Huic itaque haereamus, neque ratiociniis nostra committamus. Cur, quaeso, Gentiles nihil reperire potuerunt? Annon totam illam externam sapientiam noverant?