Homilia LXIII (lxii)
63.1.1 Non dum enim uenerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha.
63.1.2 Magnum bonum sapientia est. Sapientia nostra, dico, non gentilium, quae uerba sunt duntaxat et fabulae, neque ullam habent sapientiamB/F: om..
63.1.3 Gloriae nanque causa omnia faciunt. Magnum, inquam, bonum sapientia, quae nobis inde uicem reddit.
63.1.4 Qui enim pecunias contemnit, iam hoc bonum consecutus est, quod superfluis et stultis curis liberatus est. Qui gloriam pessundat, praemium inde accipit, quod nulli seruit, sed uera libertateF/1470/1486: liberalitate perfruitur.
63.1.5 Qui caelestia concupiscit, remuneratione non caret, cum nihil praesentia arbitretur, et facile dolorem omnem exuperet. Ecce nunc mulierem philosophantem inde praemium consecutam.
63.1.6 Etenim omnibus assidentibus dolens et plangens non exspectauit ad se uenientem magistrum, neque decorum seruauit, neque luctu retenta est.
63.1.7 Siquidem quae in luctu sunt, cum aliis incommodis etiam hoc tenentur affectu, quod a praesentibus affectant laudari. Quorum nihil Mariae accidit, sed surgens euestigio magistro obuiam facta est.
63.1.8 Iesus autem non dum in locum uenerat. Lento enim passu ambulabat, ne ad signum faciendum festinare uideretur, sed ab illis de eo iudicium ferri1486/1530: fieri uolebat.
63.1.9 Aut igitur hoc significare uult Euangelista, aut quod cito accurrit, ut uenienti occurreret.
63.1.10 Venit autem non sola, sed omni Iudaeorum turba subsequente, et per quam prudenter soror ei clam magistri aduentum significauit, ne consessum perturbaret. Neque cur surgeret dixit. Nam multi certe abiissent.
63.1.11 Nunc uero tanquam fleturam ad monumentum secuti sunt, et ex hisB: iis iterum mortuum Lazarum confirmatur, et procidit ad pedes eius.
63.1.12 Vehementius quam soror amabat. Neque turbam reuerita est, neque opinionem, quam de eo Iudaei habebant. Erant nanque multi maliuoli, qui dicebant: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?B: moreretur:
63.1.13 Sed omnem humanum affectum expulit magistro praesente, cuius solius facta est, honoris uidelicet in dominum. Et quid inquit?B: inquit: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus.
63.1.14 Sed quid nihil ad eamF: eum loquitur Christus, ut ad sororem?F: sororem: Turba aderat, neque uerborum tempus erat,
63.1.15 sed mouetur humano affectu, quem tantum primo uoluit aestimari.
63.1.16 Nam cum signum magnum quale raro fecit, esset facturus, ex quo multa erat prouentura utilitas, ne turba absente nihil lucraretur, doloris affectu multos testes allicit, ne predam amitteret.
63.1.17 Et primum humanam prefert1486/1530: perfert naturam. Lachrymatur et perturbatur. Norat enim lachrymas excitare et affectum arguere.
63.1.18 Illa enim particula, et infremuit spiritu, motum illum cohibuisse significat1470/1486/1530: signat, et ait: Vbi posuistis eum? ne flendo interrogaret.
63.1.19 Sed quid rogat? non uult festinare, sed omnia ab illis discere et hortatus facere, ut omni suspitione careret miraculum.
63.1.20 Dicunt ei: Veni1530: Domine, ueni et uide. Lachrymatus est Iesus. Nullum adhuc resurrectionis signum ostenderat, neque ut suscitaturus, sed ut lachrymaturus uenit, quod mox significatur. Ait enim: Dixerunt ergo Iudaei:
63.1.21 Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur?B/F: moreretur.
63.1.22 Neque1470/1486/1530: Nec in calamitatibus a malitia abstinebant. Atqui facturus erat rem longe mirabiliorem. Longe enim maius est post mortem in uitam reuocare, quam instantem propellere.
63.1.23 In quo ergo eius uirtus erat admiranda, in eo Iesum calumniantur. Confitentur autem aperuisse oculos caeci nati, et quod rursus debebant admirari cauillantur1530: calumniantur, ac si nihil fecisset.
63.1.24 Nec in hoc solum eorum ostendit malitiam, sed quod1470/1486/1530: om. cum non dum ad monumentum uenerit, eum criminantur, non expectantes rei finem. Intuere corruptum eorum iudicium.
63.2.1 Venit ad monumentum et rursum affectum arguit. Quid tandem tam diligenter quotiens lachrymatus sit, meminit Euangelista, et quod infremuerit?B/F: infremuerit:
63.2.2 Vt intelligas uere naturam nostram induisse. Cum enim magna de eo loquatur, etiam in iis1530: his quae ad corpus spectant, hoc in loco multo humilius loquitur.
63.2.3 Nihil ut reliqui Euangelistae in passione quod in agonia esset, narrauit, sed contra quod retrorsum supinos reiecerit. Quod ergo illic omisit, hic per luctum implet.
63.2.4 Nam de morte disputans inquit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nihil submisse loquitur.
63.2.5 Ideo in humanitatis affectibus incarnationis ueritatem ostendunt. Mattheus enim ab agonia et tremore et sudore, hic a lachrymis humanitatem confirmat.
63.2.6 Neque enim nisi nostrae fuisset naturae, et semel et iterum lachrymari coactus fuisset. Neque ullis respondet criminibus.
63.2.7 Quid enim uerbis imponere eis silentium oportuit, cum mox rebus ipsis ad tacendum cogerentur?B/1470/1486: cogerentur: quod grauius fuit, et maiorem incussit pudorem.1470/1486: pudorem?
63.2.8 Ait ergo: Tollite lapidem. Quid tandem absens non idem iusserat atque perfecerat?B: perfecerat. Quid non dimisso lapide suscitauit?B: suscitauit.
63.2.9 Poterat enim qui corpus mortuum uoce mouerat, et corrupto animam inspirarat, multo magis lapidem mouere.
63.2.10 Sed cur non fecit? ut eos testes fecisset miraculi, ne dicerent, quod et de caeco, hic est, non est.
63.2.11 Manus enim et praesentia illorum ipsum esse testabantur. Illi enim uel imaginationem uel prestigium aliquod opinari potuissent.
63.2.12 Nunc cum affuerint, cum lapidem tulerint, cum ligatus exierit, cum iussus sit solui, cum amici praesentes ipsum uiderint, et ex uestibus agnouerint, cum sorores foetere et quatriduanum esse dixerint.
63.2.13 Haec omnia sufficientia erant, quae uel impudentibus silentium imponerent, cum rei testes adessent. Ideo iubet, ut lapidem tollant a monumento, ostendens se ipsum suscitare.
63.2.14 Ideo interrogat: Vbi posuistis eum,1530: eum? ut dicentes: Veni et uide, et ducentes ipsum non possent dicere alium suscitatum, ut et uox et manus testificarentur1470/1486/1530: testificaretur.
63.2.15 Vox dicendo: Veni et uide, manus lapidem tollendo, et institas soluendo, et uisus et auditus. Hic uocem audiendo, ille uidendo exeuntem, et odoratus odore offensus. Inquit enim: Iam foetet. Quatriduanus est.
63.2.16 Merito ergo dixi quod minime norat mulier quid Iesus diceret, cum inquit: Etiam si mortuus fuerit, uiuet. Consydera ergo quid hic1530: haec dicat, tanquam iam impossibile esset.
63.2.17 Erat enim admirabile, ut quatriduanum et foetidum mortuum suscitaret. Discipulis enim inquit: Vt glorificetur filius dei per eum. Hic gloriam dei de patre inquit.
63.2.18 Animaduerte audientium imbecillitatem diuersi sermonis esse causam. Rememorat enim quae superius dixerat arguens tanquam oblitam. Noluit iam praesentes perturbare. Ideo inquit: Nonne dixi tibi si1530: quod si credideris, uidebis gloriam dei?1470/1486: dei.
63.3.1 Magnum nanque bonum fides est, magnum, inquam, et multorum bonorum1486/1530: bonorum multorum causa, ut dei opera homines facere possint in nomine illius.
63.3.2 Si enim credideritis, inquit, et dixeritis monti huic, ut transferatur, fiet, et: Qui credit in me maiora signa faciet, quam ego in nomine meo.
63.3.3 Quae nam maiora? Etenim umbrae ipsorum mortuos suscitabant. Sic enim praedicauit Christi potestas.
63.3.4 Non enim tam mirabile fuit, quod uiuus miracula faceret, ut ipso mortuo alii in nomine eius maiora operarentur.
63.3.5 Neque dubitandum fuit de eius resurrectione, neque si uisa fuisset, ita esset confirmata. Qui enim resurgentem uidisset, dicere poterat fuisse phantasma.
63.3.6 Qui uero solo eius nomine inuocato maiora miracula uidet, quam cum in carne cum hominibus uersatus est, non sane incredulus esset, nisi maiorem in modum desiperet.
63.3.7 Magnum igitur bonum fides, cum a uehementi amore et flagranti animo procedit.
63.3.8 Ipsa sapientes nos indicat. Ipsa humanam detegit uilitatem1486/1530: humilitatem, et inferius omissis rationibus, de caelestibus disputat, et quod humana sapientia inuenire non potest, in quo deficit, hoc fides dirigit, hoc docet.
63.3.9 Hanc igitur complectamur, neque rationibus distrahamur. Cur gentiles nihil inuenire possunt?1530: possunt, Dic, quaeso?1486: queso. Nonne externam omnem nouere sapientiam?
63.3.10 Vnde ergo piscatores et tentoriorum opifices et indoctos superare non potuerunt?B: potuerunt. Quoniam illi rationibus, hi fide omnia perficiebant.
63.3.11 Ideo et Platonem et Pythagoram, et philosophos omnes, necnon etF: om. astrologos, mathematicos1530: et mathematicos, geometras, arithmetricos,
63.3.12 et omnis sapientiae professores superarunt, et meliores facti sunt, quanto stultis illis et insanis ueriores philosophi euaserunt.1530: euaserunt?
63.3.13 Hi enim statim animam inmortalem esse, non tantum dixerunt, sed et persuaserunt.
63.3.14 Illi antea nihil norant, quod esset anima. Postquam autem inuenerunt et diuiserunt eam a corpore, iterum in errorem prolapsi sunt. Aliqui corpus eam dixerunt, alii compositum, nonnulli cum corpore dissolui.
63.3.15 Necnon caelum animatum et deum, piscatores autem dei opus professi sunt, et omnibus persuaserunt.
63.3.16 Quod autem gentiles rationibus usi sint, minime mirum, quod autem qui fideles uidentur, ii1530: hi animales inueniantur, est sane ridiculum.
63.3.17 Propterea decipiuntur, et alii quidem1470/1486/1530: quidem qui dicunt scire deum, ut ipse se ipsum nouit, quod nemo ne illorum quidem ausus est dicere.
63.3.18 Alii non posse deum sine passione generare, neque ei quicquam amplius a nobis habere permittunt. Alii quod recta uitaF: uia nihil proficit. Sed tempus non est haec in praesentia reprehendendi.
63.4.1 Quod autem nihil proficiat fides recta, si uita praua sit, et Christus et Paulus pluribus ostendit. Inquit enim: Non omnis qui dicit mihi: Domine, domine, intrabit in regnum caelorum.
63.4.2 Et: Multi dicent mihi in illa die: Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus? Et dicam eis: Nescio uos. Et iterum: Nolite gaudere, quod daemonia uobis obediunt.
63.4.3 Qui hic1530: hec non attendunt, facile in uitia delabuntur, etiam si fidem rectam habeant.
63.4.4 Sed nos haec fugiamus. Neque enim sine uita recta deus uideri potest. Pacem, inquit, persequimini et sanctificationem, sine qua nemo uidebit dominum1530: deum.
63.4.5 Sanctificationem continentiam appellat, ut unusquisque sua contentus sit uxore, neque alienam quaerat. Qui sua contentus non est, saluus esse non potest, sed necessario peribit, etiamB: et si innumera bona opera fecerit.
63.4.6 Fornicando impossibile est intrare in regnum caelorum, immo non fornicatio haec, sed adulterium.
63.4.7 Quemadmodum enimF: enim si alligata uiro, si alium cognoscit, adulteratur, ita alligatus uxori, si aliam habet, adulterii reus est. Hic non hereditabit regnum caelorum, sed in geennam intrudetur.
63.4.8 De hisB: iis inquit deus: Vermis eorum non morietur, neque ignis extinguetur. Nullam enim ueniam consequitur, qui capta uxore post hoc carnis remedium alienae iniuriatur. Hoc iam lasciuia est.
63.4.9 Quod si ab uxore sua multi ieiunii et orationis tempore abstinent, qui sua contentus non est, sed alienam introducit, quantum sibi mali accumulat?
63.4.10 Si suam repudiareF: dimittere et alii uacare non licet, (Est enim adulterium.) quantum ille accusandus est, qui suae aliam addit?1486: addit.
63.4.11 Nemo igitur hunc morbum animae insidere permittat, sed radicitus euellat. Neque enim tantum uxorem, quantum se ipsum offendit.
63.4.12 Hoc enim adeo apud deum scelestum uidetur, ut si uxor ab idolatra1530: idololatra uiro ipso nolente discedat, puniatur, si ab adulteroB: adulterio, minime.
63.4.13 Consydera ergo huius morbi malitiam?1470/1486/1530: maliciam. Nam si qua fidelis, inquit, habet uirum infidelem, et ipse consentit habitare cum illa, non dimittat uirum.
63.4.14 De fornicatrice1530: fornicatione autem: Si quis dimiserit uxorem suam praeter rationem fornicationis, facit ipsam moechari. Nam si consuetudo unum corpus facit, si quis meretrici admiscetur, unum cum meretrice corpus efficitur.
63.4.15 Quomodo ergo ornata accipietur, cum sit membrum Christi? Quomodo ei iungetur corpus meretricis?
63.4.16 Et intuere excessum. Quae cum infideli habitat, non est inmunda. Sanctificatus est, inquit, uir infidelis in muliere fideli, in fornicaria autem.
63.4.17 Nunquid membra Christi faciemus membra meretricis? Illic sanctificatio manet, si cum uxore cohabitat, hic discedit. Graue itaque malum fornicatio, graue, inquam, et immortale afferens supplicium.
63.4.18 Et in hac uita innumera secum mala trahit. Cogitur enim uitam miseram et infelicem uiuere, qui hoc morbo afficitur. Neque meliori loco res suae sunt, quam eorum qui suppliciis distrahuntur. Alienam domum trepidus et formidolosus ingreditur. Omnia timet, et seruos et liberos.
63.4.19 Quare, hortor, hoc uos morbo dissoluatis. Quod si non placet, nolite haec1486: hic sacra ingredi penetralia.
63.4.20 Siquidem minime oportet scabiosas et morbidas oues in sanarumB/1470: insanarum et beneualentium grege uersari, sed ab ouili exigendae sunt, quoad bonam recipiant ualitudinem.
63.4.21 Membra Christi sumus. Nolimus fieri meretricis. Non est locus hic lupanar, sed ecclesia. Si membra meretricis habes, abesto ab ecclesia, ne praesentia tua sordescat.
63.4.22 Quod si nulla esset geenna, nullum supplicium, quo tamen animo post coniunctionem illam, et nuptiales faces, post iustum lectum et liberorum susceptionem, post quotidianam consuetudinem, pateris aliam supponere?F: supponere:
63.4.23 Cur non uereris?1470/1486/1530: uereris: non erubescis? Qui post uxorum mortem aliis admiscentur, ii1530: hi reprehenduntur a multis, quamuis puniri non possintF: possit.
63.4.24 Tu uiuente uxore aliam superducis? Quae nam haec incontinentia? De hisB: iis inquit: Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur.
63.4.25 Perhorresce minas, formida supplicium. Non est tanta hic uoluptas, quanta illic poena. Sed absit, ut aliquis huic sit1530: sit huic obnoxius supplicio, sed per sanctificationem omnes Christum uideant, et promissa bona consequantur.
63.4.26 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto1470/1486/1530: om. in saecula1530: secula seculorum. Amen1470/1486: om..