PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

63.2.18 Vides quoniam infirmitas eorum qui audiebant differencie eorum que dicebantur causa erat? Rememoratur autem eorum que dixit ad eam fere increpans ut utique non reminiscentem. Nolebat autem interim turbare inspectores. Idcirco ait: Non dixit tibi quoniam si crederis, uidebis gloriam Dei.
CLOSE
Griffolini

63.2.18 Animaduerte audientium imbecillitatem diuersi sermonis esse causam. Rememorat enim quae superius dixerat arguens tanquam oblitam. Noluit iam praesentes perturbare. Ideo inquit: Nonne dixi tibi si1530: quod si credideris, uidebis gloriam dei?1470/1486: dei.
CLOSE
Griffolini-Montanus

63.2.18 Animaduerte audientium imbecillitatem diuersi sermonis esse causam. Rememorat autem quae superius dixerat, propemodum arguens tanquam oblitam. Noluit autem iam praesentes perturbare, ideo inquit: Nonne dixi tibi, quod si credideris, videbis gloriam dei?
CLOSE
Montfaucon

63.2.18 Viden’ auditorum differentiam diversi sermonis esse causam? In mentem revocat ea quae mulieri dixerat, ac si redarguat, quod oblita sit; vel cum nollet adstantes percellere, placide dicit: Nonne dixi tibi, si credideris, videbis gloriam Dei?